Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

[Dec. 25, 1779.]
Nunc dies Christo memoranda nato
Fulsit, in pectus mibi fonte purum
Gaudium sacro fluat, et benigoi

Gratia coli!
Christe, da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

[In lecto, die passionis, Apr. 13, 1781.] SUMME Deus, qui semper amas quodcunque creasti;

Judice quo, scelerum est poenituisse salus:
Da veteres noxas animo sic flere novato,
Per Christum ut veniam sit reperire mihi.

[In lecto, Dec. 25, 1782.]
SPE non inani confugis,
Peccator, ad latus meum ;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783] SUMME pater, quodcunque tuum' de corpore Numens

Hoc statuat", precibus i Christus adesse velit : Ingenio parcas, nec sit mihi culpa rogassek,

Qua solum potero parte, placere' tibi.

e The night, above referred to by Dr. Johnson, was that, in which a paralytic stroke bad deprived him of his voice; and, in the anxiety he felt, lest it should, likewise, have impaired his understanding, he composed the above lines, and said, concerning them, that he knew, at the time, that they were not good, but then, that he deemed his discerning this to be sufficient for quieting the anxiety before mentioned, as it showed him, that his power of judging was not diminished. f Al, tuæ. 6 Al. leges.

h Al. statuant,
i Al. votis.
k Al. precari.

1 Al. litare.

[Cal. Jan. in lecto, ante lucem, 1784.] SUMME dator vitæ, naturæ æterne magister,

Causarum series quo moderante fluit, Respice quem subiget senium, morbique seniles,

Quem terret vitæ meta propinqua suæ, Respice inutiliter lapsi quem poenitet ævi;

Recte ut poeniteat, respice, magne parens.

PATER benigne, summa semper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva:
Concede veram poenitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis gressus face
Rege, et tuere; quæ nocent pellens procul:
Veniam petenti, summe, da veniam, pater;
Veniæque sancta pacis adde gaudia :
Sceleris ut expers, omni et vacuus metu,
Te, mente pura, mente tranquilla colam,
Mihi dona morte hæc impetret Christus sua.

[Jan. 18, 1784.]
SUMME pater, puro collustra lumine pectus,

Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum semina larga

Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset;

Certa mihi sancto flagret amore fides; Certa vetat dubitare fides, spes læta timere;

Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor. Da, ne sint permissa, pater, mihi præmia frustra,

Et colere, et leges semper amare tuas. Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piasti,

Sanguine, precauti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.]
Mens mea, quid quereris? veniet tibi mollior hora,

In summo ut videas numine læta patrem ;
Divinam insontes iram placavit Iesus;

Nunc est pro poena poenituisse reis.

CHRISTIANUS PERFECTUS.
Qui cupit in sanctos, Christo cogente, referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.

Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.

Cura placere Deo sit prima, sit ultima; sanctæ
Irruptum vitæ cupiat servare tenorem;
Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum :
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ
Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax
Quas servare velit, leges quas lentus omittat,
Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo,
Sponte sua demens ; nihilum decedere summæ
Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit.
Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serena
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum servare licebit,
Induit, et, terris major, coelestia spirat,

VOL. I.

ÆTERNE rerum conditor,
Salutis æternæ dator ;
Felicitatis sedibus
Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum poenitet;
Da, Christe, poenitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Ægrum trahenti spiritum
Succurre præsens corpori ;
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.

LUCE collustret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolere,

Gratia Christi.
Me pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi sanctus socium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS.

SERVIAT ut menti corpus jejunia serva,

Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUM, 1738.

URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte sertum in erudita

Perpetuo viret, et virebit;

m See Gent. Mag, vol. viii. p. 156; and see also the Introduction to vol. liv,

Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, solicitus parum,
Vacare solis perge musis,

Juxta animo, studiisque foelix.
Linguæ procacis plumbea spicula,
Fidens, superbo frange silentio ;
Victrix

per

obstantes catervas
Sedulitas animosa tendet.
Intende nervos fortis, inanibus
Risurus olim nisibus emuli;
Intende jam nervos, habebis

Participes opera Camoenas.
Non ulla musis pagina gratior,
Quam quæ severis ludicra jungere
Novit, fatigatamque nugis

Utilibus recreare mentem.
Texente nymphis serta Lycoride,
Rosæ ruborem sic viola adjuvat
Immista, sic Iris refulget

Æthereis variata fucis.

IN RIVUM A MOLA STOANA LICHFELDIÆ

DIFFLUENTEM.

ERRAT adhuc vitreus per prata virentia rivus,

Quo toties lavi membra tenella puer ; Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,

Dum docuit, blanda voce, natare pater. Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis

Pendula secretas abdidit arbor aquas. Nunc veteres duris periere securibus umbræ,

Longinquisque oculis nuda lavacra patent. Lympha, tamen, cursus agit indefessa perennis,

Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit. Quid ferat externi velox, quid deterat ætas, Tu

quoque securus res age, Nise, tuas.

« VorigeDoorgaan »