Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

In scorium ruit exitium egra potentia migrat.
Montibus excedunt onagra atque leo.

Cornua vervecis mutilabunt federa tauri.
Sydera Pollucis fraternum corruet astrum
Una dies mortis deponet serta duorum
Et Babel Archadie perfusa cruore rubebit.

II.

Versus de victoria Johannis ducis Brabantie huius nominis primi, quando victoria facta fuit apud Woronc.

Bissenis demptis annis a mille trecentis
Brabantinonum leo dux petit inferiorum
Partes vallando Woronc ibi castra metando.
Ad Nonas mensis sexti cum Coloniensis
Venit prelatus et Guelrensis comitatus
In turba forti, Brabantinos dare morti.
Presul Zibertus nimio fervore refertus
Hanc lucem clare voluit sermone beare,
Fecit sermonem: Veni vincire leonem,
Currus adduxi, funes, et vincula struxi,
Nam fortuna cecam deduxit ad hunc modo cecum,
Quia locupletemur septenium nunc gratulemur
Anime responso, galea quoque lumine sconso.
Concurrunt cunei sub sexta parte diei,
Stat leo dux fortis cinctus virtute cohortis
Pugnans securus, seu victor ab hoste futurus.
Hinc hostes mille pereunt, fugit hic, cadit ille,
Hic captivatur, perit hic, alter iugulatur,
Alter in amne perit, alterque latibula querit.
Ducitur ingratus sermonis preco ligatus

Ad castrum comitis de monte velut bene sitis.
Luceburgensis cum fratribus en iacet ensis
Ore supinatus et Guelrensis comitatus!
Ipsius victo domino, iunctoque relicto.

Spargitur ad predam, quanto supra dux redam
Transvehit in Brabant. Sic Brabanti superabant.
Luceburgensem, Guelrensem, Coloniensem. —

III.

Anno domini M. cc. nonagesimo quarto hec scripta sunt de papa
Petro, qui et Celestinus.

1. Petru(s) de petra mittitur deserti monte visere
Syon et proprium collitur mitti vestibus vellere
Fratrum fastus reprimitur novo recisus vomere
Gratia clero tollitur iam lucis orto sydere.
2. Celesti rore preditus suo respondens nomini
Celestinus vir inclitus sacrosancte regimini
Ecclesie prepositus velut in celo gemini
Irradiat divinitus iste confessor domini.

3. Petrus laudum carmina, Petrus pro grege vigilat,
Petrus absolvit crimina, serpens anticus sibilat,
Petrus confert iuvamina, quibus omnis plebs iubilat,
Post Petrum canunt carmina, ambra lucis rutilat.

IV.

XXI versus de inundantia aquarum et de destructione pontium facta
Parisius.

Parisius prime trahe tetras mille tricento,
Vespere quod Thome pontes cecidere memento.
Tunc tantum crevit, tunc tantum Secana sevit,
Quod pontes fregit et eorum summa subegit.
Suntque molendina desubtus facta supina
Avulsis trabibus cecidi penitusque subacta
Portus erat ratibus extra Haymonis madefacta
Secana trabibus ut mare tergidus excuciebat
Undique littora fluctibus, et mora nulla fiebat
Ob ... dia1) tellus noxia clade redundans.
Cur das flumina sicut fulmina semper inundans?.
Parisius domibus nivibus mala tot tribuisti,
Tot querulos inibi populos alibique dedisti.
Defecit siquidem panis venalis ibidem.
Gens patrie plorat, vocum degens agit, orat
Orat, agat degens vocum plorat patrie gens.
Divinum numen rogo, nunquam Secana flumen

1) Durch Rasur undeutlich.

[merged small][merged small][ocr errors]

Anno milleno tricenteno minus annis
Quatuor e fl(uvio) 1) solito Secane fluit omnis
Parisiusque vago motu meat ista vorago

Per totamque plagam regis tulit hereme plagam.
Pontes saxosos secat hic strepitus per aquosas
Et fere complosos facit istos flumine rosos.
Fundit castella, muros quasi in eva procella,
Hospicii cella Christi cadit atque capella.
Dum consternuntur pontes, multi moriuntur,
Carbasa multorum franguntur plena virorum,
Unda molendina rapit hinc absente farina,
Pluribus est pena (?), non desert ulla carina,
Fruges vel vina tanta veniente ruina,
Cessat doctrina victum; bone Christus propina!
Descum plenus tristis proclamat egenus
Heu quis non fieret discurrere, quando videret
Parisius pontes tantasque domos pereuntes,
Merces (?) et gentes mersas nautas quoque flentes,
Parvos infantes et dolia flumine nantes

In propriosque lares, nequeunt remanere scolares,
Sed tristes fugiunt, peregrini sic quasi fiunt.
Ad templum Secana Bernardi brachia cava
Transtulit et lavit vicos, quos nunc superavit
Per plateam torrens inaberti (?) cursitas horrens
Pressaque tu ploras, quod fers gariadis,
Quis posset tanta mala vobis dicere, quanta
Hinc sunt Parisius, ego non, non igitur 2) alius.

Circaque sedes pontis et edes destruis undis

Quando (?) decedis. non magelides (?) 3) quos male condis

Parisius via deficiet pia iam studiorum,

Nam stat inopia nullaque copia lata ciborum.

ibid. Blatt CIII.

1) Rasur.

2) Ms. gtur. 3) auch Rasur; undeutlich.

[ocr errors]

Viri fratres servi dei

Non vos turbent verbi mei,
Sed audite propter deum
Flebilem sermonem meum.
5 Mundum dolens circuivi,
Fidem undique quesivi,
Ubicunque fidem quero:
Vel in plebe vel in clero,
Vel in claustris vel in foro;
10 Ubi fides sit, ignoro.

Fides nullibi apparet.
Totus mundus fide caret.
Filius non servat patri
Fidem neque frater fratri.

15 Heu de sede sua ruit
Fides, que tam firma fuit!
Quondam eo pro ea,
dolus
Triumphat per orbem solus
Tam potenter et tam dire,
20 Ne quis possit contraire.

Si quis dolo non obedit,
Non impune sibi cedit,

Sed qui bona hic gesserunt,
Illi soli salvi erunt.
25 Quicque dolus iubet esse,
Hoc implere est necesse.
Clerus populusque totus
Dolo subiacet devotus
Dolus papam, cardinales
30 Et episcopos totales

Regit et ubique reges.
Dolus glossat iura, leges,
Dolus omnia pro voto
Disponit in orbe toto.

35 Qui cum dolo conversantur, Illi sunt, qui principantur, Sed qui modo dolum nescit,

1) Es stand dominantur.

VI.

Est abiectus et vilescit,
Et vocatur ydiota,

40 Non est dignus una iota. Prelati ecclesiarum

Habent dolum valde carum, Nam per eum prebendantur1). Et potenter dominantur. 45 Estimo pro sensu meo,

Quod prebendas non prodeo. Pure dant, sed mos est sibi: Nunc da mihi, tunc do tibi. Sic ad invicem colludunt, 50 Atque pauperes excludunt. Qui redonant, illis datur, De egenis non curatur. Heu quam ob rem non attendunt,

Qui sic bona Christi vendunt. 55 Que precepit deus dari, Symonizant, et est equum, Quod mercedem sumant secum. Miror, quid tunc respondebunt.

Ante deum, dum parebunt 60 Responsuri de re gesta,

Si sit vilis vel honesta.

Ubi genus, res, honores

Nemini sunt adiutores. Advertatis vos prelati, 65 Quanta oportebit pati

Post hanc vitam pro peccatis,
Et, que iusta sunt, agatis.
Curati et sacerdotes
Possidentes amplas dotes

70 De salute animarum

Subditorum curant parum;
Nichil querunt, quam habere,

Et hominibus placere.
Non advertunt ad clamores
75 Pauperum, sed claudunt fores.
Sic nec subditis, ut debent,
Formum bone vite prebent,
Sed per pravos suos mores
Multos ducunt ad errores.
80 Canon regula locatur,

Hine canonicus gignatur,
Eo, quod sub regulari
Vita debet famulari.
Cum devocione deo,
85 Modo curant ni deo,

Sed libencius ad forum
Currunt, quam frequentant
chorum.

Nichil, quam mundana querunt, Vestes militares ferunt, 90 Non imparciuntur dignis

Suas opes, sed malignis. Quidquid eis superesset, Hoc pro deo dandum esset, Modo nunc est tam avarum 95 Cor, quod nichil dant vel parum.

Item, qui in claustris degunt,
Iuxta normam se non regunt,
Quam patres instituerunt,
Sed, que sunt fetida, querunt.
100 Vestes deferunt claustrales,
Sed in mente non sunt tales,
Namque sub religiosa.
Veste latet mens dolosa.
Rixas, lites et rancores
105 Habent inter se maiores

Monachi et moniales
Plus quam persone mundiales.
Qui vult Sathane servire,
Debet claustrum introire.

110 Ite fratres mendicantes,

Fere omnes sunt truphantes, Parent, quasi sint devoti Sunt hii tamen nequam toti. Quidquid predicant sermone, 115 Raro complent actione,

Metunt ubi non sperserunt, Semper plus quam sua querunt,

Oves alienas tondunt

Et parochianos confundunt. 120 Dantibus applaudant care, Sed qui nichil possunt dare, Vel replere eis manum, Illos mittunt ad plebanum. Pu(1)chre perornare sciunt, 125 Qui credunt, decepti fiunt, Per verborum apparatum Aures pruriunt magnatum. Valde diligenter notant, Ubi divites egrotant, 130 Ibi currunt nec cessabunt, Donec ipsos tumulabunt. Sed ad casas miserorum Nullus ire vult eorum.

Puto vere, quod prodesset, 135 Qui in mundo nullus esset. Sive secta beghinalis Postquam tamen monachus nec monialis

Sic creverunt.
140 Lex et fides perierunt,
Et totus mundi status
Est in malum comutatus.
Utrum culpa sit ipsorum,
Hoc scit conditor eorum.
145 Cesar, reges, marchiones,
Duces, comites, barones,
Omnes principes terrarum
Possident de fide parum,
Inter omnes vix est unus,

« VorigeDoorgaan »