Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

que veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus versandi. Nemo hinc est aequus rerum aeftimator, qui insignem vsum exinde in litteratorum rempublicam redundantem non facile perfpiciat. Ita enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus vnus sensu assequitur, facile, nisi mens omnino laeua fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thefauros in vsus nostros vertere poterimus.

i

Quam multos quantiuis pretii Codices & Documenta in archiuis Principum, illuftrium Personarum tabulariis, Monafteriorum bibliothecis, nec non Priuatorum fcriniis atque ciftis caliginosa nox premit: quae, quod iftorum vsus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum instar, haut pateat, pulueri blattisque relinquuntur. Via autem fic emunita, exemplisque commonstrata, Monachi & alii horum talium κειμηλίων possessores, iique, quibuscum eadem ad infpiciendum communicantur, bona faeculi noffe & cognitis, quaestu longe vberrimo, vti discent.

Ad clausa & faftidita penetralia iam clauem porrigit praefens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiae aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui satis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in se conuertet.

Contentae in hocce Opere abbreuiaturae prioris Classis, de qua supra diEtum est, desumtae funt tum ex veris ac genuinis autographis Imperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis, processibus Rotae Romanae, Refponfisque iuridicis: tum ex Epifcoporum, Principum, Comitum, Monafteriorumque chartis, quales in omnibus Europae regnis fieri confueuerunt.

Secundae Clafssis abbreuiaturae haustae funt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, iuridicis, medicis, philosophicis & astronomicis Codicibus, Liturgiis, Missalibus, Calendariis, librisque rationum : easque omnes diligentissimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore descripsit, atque earundem veram vim & fignificationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quaeuis abbreuiatura in vsu fuit, vtriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex faeculo VIII. vfque ad XVI. collecta funt; licet ad hocce tantum abbreuiaturae in Notariorum inftru

mentis obuenientes pertineant, peruulgatis iam reliquis scribendi modis, qui paffim in huius faeculi Codicibus MSS. obferuantur.

Vt vero protinus in propatulo esset, cuinam tempori hoc vel illud fcripturae compendium proprium fit, ad primae Classis abbreuiaturas ipse annus, quo documentum prodiit, adfcriptus eft: in abbreuiaturis vero secundae Classis, fiue Codd. MSS. duntaxat faeculum, in quo Codex scriptus eft, (quando fcilicet hoc iam vel ipse Codex, vel Scriptor eiusdem monuit, vel alia manus antiqua indicauit,) exsignatumeft: adiectis tamen litteris i.m.f.ignificantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipse Scriba annum cum die, quo vltima manus operi data est, in fine subnotauit, attamen (vt liquido conftaret, quae abbreuiaturae ex diplomatibus & chartis, quaeque ex Codd. MSS. haustae fint,) annus haud adiectus, sed saeculum duntaxat, adpositis litteris i. m. velf. laudatum eft. Sin vero neque ab ipsius codicis exaratore, neque alia veteri manu, aetas scriptionis patefacta eft, ope artis criticae eruendum fuit, ad quodnam faeculum haec vel illa scribendi ἐπιτομὴ pertineret. Aeuum hocce pacto exploratum abbreuiaturis (sed sine litteris i. m. f.) fubiun xit ὁ πάνυ WALTHERVS.

Dispositio ipfius operis ita ordinata eft, vt quaeuis linea in quauis tabulae columna quaternas res sistat. I. Figuram abbreuiationis ad fidem archetypiaccuratissime delineatam. II. Litteras in ipsa figura latentes perfpicue expressas. III. Integram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, vt vera figurae fignificatio in aprico fit. Et IV. Tempus, quod eiusmodi aenigmata sibi speciatim fepofuit.

Quaeret fortean eruditus Lector, num omnia ita certa fint, vt nullum dubium supersit, collectas figuras id ipsum innuere, quod clariffimus Auctor tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam effe? Scias ergo, caute Lector, vigilantiffimum Auctorem hanc fibi perpetuam legem dixisse, ne prius de figura quadam, aut eiusdem abbreuiatura certi quid pronunciaret, nifi eandem plus vice fimplici in eodem diplomate vel Codice inuenerit, ipsique ex verborum cohaerentia & aliunde conftiterit, non alium, praeter quem adpofuit, figurae sensum esse. Ex quo fimul adparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus esse, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione conftet; fed potius pro frugifero & quam maxime fructuoso

[ocr errors][merged small][ocr errors]

1

promptuario, cuius pars nulla inculta manfit ac deferta, censendum esse. Quanto autem dispectu, ad verum & genuinum sensum cuiusuis figurae indagandum, opus fuerit, quam ferrea diligentia, solicitoque πρόσω καὶ ὀπίσω, penes aequum Iudicem arbitrium esto.

Quicunque ergo de vera expositarum figurarum fignificatione dubitabunt, consulant, si commodum eft, diplomata Codicesque MSS. a faeculo VIII. vfque ad XVI. rigidissima ad illos censura aenigmatum enodationes examinent, habituri deinde profecto, cur litteratissimo WALTHERO non tantum vt magni operis patratori, fed etiam vt desperati laboris victori ex animo gratulentur.

1

Haud fimus ferendi, si superbe iactemus, omnes quotquot funt, quotque fuerunt abbreuiaturarum species, nulla praetermissa, in hocce Lexico occurrere; id tamen ex certa scientia profitemur, laudatissimum huius Lexici Auctorem, licet iam opus ad vmbilicum perductum esset, per multos adhuc annos innumera diplomata omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo confilio versauisse, vt spicilegia post messem inftitueret; vix tamen in vnam alteramue figuram, vel scripturae compendium incidiffe, quod collectioni amplissimae nondum fuisset infertum. Fidem nobis habebunt, qui nouerunt, Auctorem vltra viginti annos perpetuam rei diplomaticae operam nauafse, nullamque occasionem abbreuiaturas colligendi & interpretandi e manibus amisisse. Ne tamen opus nitidiffimum plus iusto grandius fieret, aliquot chiliades abbreuiationum faciliorum, quas nemo non intelligit, prouida WAL THERI diligentia missas fecit.

1

Seriem abbreuiaturarum ordine alphabetico dispositarum excipiunt signa, quae non inflexis litteris, fed longe aliis figuris expressa sunt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con, com, contra, effe, eft, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhibentur & notae fiue figna Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, afteriscorum, citationum marginalium, ponderum & menfurarum, cum locupletissimo in haecce commentario.

Accedit insuper huic Lexico res iucundissimi argumenti, nimirum Notae Muficae, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonstratur, ceu eadem a faeculo XI. in Ecclefiis obtinuit & primitus fine lineis,

per

per peculiares tantum characteres syllabis & vocibus Textus adfcriptos; poftea vero per quatuor vel quinque lineas, propofita fuit. Quantum equidem scimus, nemo has Notas, praeter NICOLAUM STAPHORSTVM inHist. Eccl. Hamb.dipl. Tomo III. Tab. II. p. 337. feq. fibi excutiendas sumfit. Caue vero existimes, Virum Clariff.hoc, quidquid est argumenti, exegisse, vt potius primas duntaxat lineas duxiffe, & intra primordia substitisse, videatur, ditissima messe WALTHERO nostro relicta, qui omnes artis fuauiffimae modos numerosque feliciter tradidit, quatenus fcilicet eadem punctis & lineolis conftat, quae vel totam & dimidiatam menfuram, quae noftratibus Tactus vocatur, denotans, vel characteres, qui duas, tres, pluresue Notas fimul comprehendunt, significant, proutilli genio faeculi accommodati fuere, addita atque ex hodiernis Notis facta explicatione Neque defiderari passus est Ampl. Auctor interualla, amabiles νόμες, quibus canticum temperatur, longiores & breuiores cursus vnica fyllaba comprehenfos, iique fecundum Notarum numerum in ordinem redacti funt; vt adeoque antiquitatis amantes non poffint non veterem Μεσικήν eiusque compositionem facile intelligere ac cognofcere; fiquidem haec collectio decem duodecimue Tabulas implebit, adductis in Scripturae Speciminibus integris Choralibus, verfibus & cantilenis.

Operae autem pretium fuerit, nonnihil de huius Lexici vsu in medium adferre, isque sequenti ratione instituendus eft. Si tibi diplomata codicesue cascos versanti verbum quoddam haud in procliui esse videatur, non eft, cur statim vadimonium deferendum esse putes, fed potius folerter rimari oportet, quaenam litterae obscuro eiusmodi vocabulo infint. Deinde id genus litterae in secunda arctiori columna, veteribus figuris fubiuncta, ordine alphabetico euoluendae funt. Litteris proinde eadem serie, vt in contorto vocabulo occurrunt, repertis, non poteft non in eadem linea & in tertia minori columna obuia vox ipfa luce clarior fieri. Ne fuftra haec dixiffe videamur, fuccenturiabimus unum alterumque exemplum. Finge, veteris chartae initium ita fe habere: Jnoie fce & idie tnit di prs & fii & fps fci, fiue in vetusto codice sequentem in modum jegi: Qm fuu bom i reb e itia colere & fua cuiqia fuae & i sbditis n fine qdptatis eft fi, f qd equ c Etodi. nihil aliud requiritur nisi vt modo fupra proposito Lexicon perluftres, quod nodum Gordium ita foluit: In nomine Sanctae & indiuiduae trinitatis, Dei patris, & filii & Spiritus Sancti. Alterius exempli sensus eft hic: Quoniam fummum bonum in rebus eft iuftitiam colere & fua cuique iura feruare, & infubditis non finere quod potestatis eft fieri, fed quod aequum eft cuftodiri. Duo tamen adhuc notanda funt I. tuarum partium eft, ne oculos ad

A

litteras tantum conuertas, sed simul apices & extremitates signi, quo vocabulum quoddam innuitur, impense circumfpicias. Quemadmodum enim e. g. octodecim voces, quae unica littera i comprehenduntur & sex per qm denotatae in hocce Lexico occurrunt, compendium tamen fupra adductum ad vocem cohaerentiamque continuo assequendam vehementer accomodatum fuerit, nec est, cur diutorquearis, vtrum ròi significetibi, id eft, igitur, in, & quae funt alia; vel illud qm fibi velit quantumcunque, quidem, quoniam, reliqua. Quandoquidem vero II. hocce in Lexico omnes cafus, genera, tempora &c. contractarum vocum haud adferuata funt (nimiam enim libri molem sumtusque damnosos omni studio vitauimus) aequi bonique confules Lector beneuole & erudite, nonnihil tuismet cogitationibus & meditationibus relictum esse. Etenim fi fortean verbum illud, in quo mens tua versabitur, cum omnibus litteris & fyllabis non illico obuiam concurrat, aderit tamen, velut e machina, alius Casus vel Genus &c. quae verum obscurae vocis sensum luculenter declarabunt. Sic in Lexico praefenti non expressa est fii, filii, cum tamen haud exulent fi filius, fie, filiae, fim filium, & fio filio. Ex quibus facile intelligitur (ne quid iam de contextu magnarum difficultatum remedio praeftantiffimo dicamus) τὸ fi hoc loco significare filii, non autem fieri. licet & ipfum in ἐπιτομὴν redactum antiquitus per fii innutum esse, exploratum fit. Denique huic operi immortale decus conciliant Alphabeta absolutissima & integra specimina scripturae ex diplomatibus, chartis & Codicibus omnis aeui desumta, non folum accommdatissima ad veram aetatem cuiusuis Codicis cognofcendam, fed & ad rectum iudicium de cuiuscunque Diplomatis & veterum Documentorum fide ferendum. Plura de infigni huius Lexici praeftantia & vtilitate dixit celeberrimus KOELERVS, Historicorum noftra aetate facile princeps, in praefatione huic operi praemittenda. Totum opus, a capite ad calcem, tabulis aeneis conftat, quod tanta veterum & insolitarum figurarum multitudo non aliter exsignari potuit. Licet vero hocce institutum quam maximos sumtus efflagitet, omnia tamen ita prouisa sunt, vt operi iam inchoato faftigium, fauente Deo, imponi poffit. Ne vero Priuati a coëmendo hocce thesauro arceantur, bibliopolae impensas suppeditantes curabunt, ut & aequissimo pretio prostet, & opus in duas partes distribuatur. Quaeuis praeter propter centum vigintitabulas in aes incisas continebit, & prior quidem abbreuiaturasa littera A. vsque M. pofterior a littera N. vsque Z. cum omnibus fupra laudatis figuris, numeris, alphabetis & integris scripturarum speciminibus. De summa Chalcographorum diligentia neutiquam dubitandum eft, quandoquidem solertissimus Auctor non modo ipse omnia delineauit; fed & prima illorum specimina omni cura atque studio perluftrauit, vt adeoque vix vllum σφάλμα irrepere possit.

i

« VorigeDoorgaan »