Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

que veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus verfandi. Nemo hinc eft aequus rerum aeftimator, qui infignem vfum exinde in litteratorum rempublicam redundantem non facile perfpiciat. Ita enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus vnus fenfu affequitur, facile, nifi mens omnino laeua fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thefauros in vfus noftros vertere poterimus.

Quam multos quantiuis pretii Codices & Documenta in archiuis Principum, illuftrium Perfonarum tabulariis, Monafteriorum bibliothecis, nec non Priuatorum fcriniis atque cistis caliginosa nox premit: quae, quod iftorum vfus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum inftar, haut pateat, pulueri blattisque relinquuntur. Via autem fic emunita, exemplisque commonstrata, Monachi & alii horum talium nɛunλíwv poffeffores, iique, quibuscum eadem ad infpiciendum communicantur, bona faeculi noffe & cognitis, quaeftu longe vberrimo, vti discent.

Ad claufa & faftidita penetralia iam clauem porrigit praefens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiae aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui fatis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in fe conuertet.

Contentae in hocce Opere abbreuiaturae prioris Claffis, de qua fupra di&tum eft, defumtae funt tum ex veris ac genuinis autographis Imperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis, proceffibus Rotae Romanae, Refponfisque iuridicis: tum ex Epifcoporum, Principum, Comitum, Monafteriorumque chartis, quales in omnibus Europae regnis fieri confueuerunt.

Secundae Claffis abbreuiaturae hauftae funt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, iuridicis, medicis, philofophicis & astronomicis Codicibus, Liturgiis, Miffalibus, Calendariis, librisque rationum easque omnes diligentiffimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore defcripfit, atque earundem veram vim & fignificationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quaeuis abbreuiatura in vfu fuit, vtriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex faeculo VIII. vfque ad XVI. collecta funt; licet ad hocce tantum abbreuiaturae in Notariorum instrumentis

mentis obuenientes pertineant, peruulgatis iam reliquis fcribendi modis, qui paffim in huius faeculi Codicibus MSS. obferuantur.

Vt vero protinus in propatulo effet, cuinam tempori hoc vel illud fcripturae compendium proprium fit, ad primae Claffis abbreuiaturas ipfe annus, quo documentum prodiit, adfcriptus eft: in abbreuiaturis vero fecundae Claffis, fiue Codd. MSS. duntaxat faeculum, in quo Codex fcriptus eft, (quando fcilicet hoc iam vel ipfe Codex, vel Scriptor eiusdem monuit, vel alia manus antiqua indicauit,) exfignatum eft: adiectis tamen litteris i. m. f. fignificantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipfe Scriba annum cum die, quo vltima manus operi data eft, in fine subnotauit, attamen (vt liquido conftaret, quae abbreuiaturae ex diplomatibus & chartis, quaeque ex Codd. MSS. hauftae fint,) annus haud adiectus, fed faeculum duntaxat, adpofitis litteris i.m. velf. laudatum eft. Sin vero neque ab ipfius codicis exaratore, neque alia veteri manu, aetas fcriptionis patefacta eft, ope artis criticae eruendum fuit, ad quodnam faeculum haec vel illa scribendi éπoμη pertineret. Aeuum hocce pacto exploratum abbreuiaturis (sed sine litteris i. m. ƒ.) fubiunxit órávu WALTHERVS.

Difpofitio ipfius operis ita ordinata eft, vt quaeuis linea in quauis tabulae columna quaternas res fiftat. I. Figuram abbreuiationis ad fidem archetypi accuratiffime delineatam. II. Litteras in ipfa figura latentes perfpicue expreffas. III. Integram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, vt vera figurae fignificatio in aprico fit. Et IV. Tempus, quod eiusmodi aenigmata sibi fpeciatim fepofuit.

Quaeret fortean eruditus Lector, num omnia ita certa fint, vt nullum dubium fuperfit, collectas figuras id ipfum innuere, quod clariffimus Auctor tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam effe? Scias ergo, caute Lector, vigilantiffimum, Auctorem hanc fibi perpetuam legem dixiffe, ne prius de figura quadam, aut eiusdem abbreuiatura certi quid pronunciaret, nifi eandem plus vice fimplici in eodem diplomate vel Codice inuenerit, ipfique ex verborum cohaerentia & aliunde conftiterit, non alium, praeter quem adpofuit, figurae fenfum effe. Ex quo fimul adparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus effe, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione conftet; fed potius pro frugifero & quam maxime fructuofo

1

promptuario, cuius pars nulla inculta manfit ac deferta, cenfendum effe. Quanto autem difpectu, ad verum & genuinum fenfum cuiusuis figurae indagandum, opus fuerit, quam ferrea diligentia, folicitoque góσw vì óxiσw, penes aequum Iudicem arbitrium esto.

Quicunque ergo de vera expofitarum figurarum fignificatione dubitabunt, confulant, fi commodum eft, diplomata Codicesque MSS. a faeculo VIII. vfque ad XVI. rigidiffima ad illos cenfura aenigmatum enodationes examinent, habituri deinde profecto, cur litteratiffimo WALTHERO non tantum vt magni operis patratori, fed etiam vt defperati laboris victori ex animo gratulentur.

Haud fimus ferendi, fi fuperbe iactemus, omnes quotquot funt, quotque fuerunt abbreuiaturarum fpecies, nulla praetermiffa, in hocce Lexico occurrere; id tamen ex certa fcientia profitemur, laudatiffimum huius Lexici Auctorem, licet iam opus ad vmbilicum perductum effet, per multos adhuc annos innumera diplomata omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo confilio verfauisse, vt spicilegia post messem inftitueret; vix taimen in vnam alteramue figuram, vel scripturae compendium incidiffe, quod collectioni ampliffimae nondum fuiffet infertum. Fidem nobis habebunt, qui nouerunt, Auctorem vltra viginti annos perpetuam rei diplomaticae operam nauasse, nullamque occasionem abbreuiaturas colligendi & interpretandi e manibus amififfe. Ne tamen opus nitidiffimum plus iufto grandius fieret, aliquot chiliades abbreuiationum faciliorum, quas nemo non intelligit, prouida WALTHERI diligentia miffas fecit.

Seriem abbreuiaturarum ordine alphabetico difpofitarum excipiunt figna, quae non inflexis litteris, fed longe aliis figuris expreffa funt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con, com, contra, effe, eft, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhibentur & notae fiue figna Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, afterifcorum, citationum marginalium, ponderum & menfurarum, cum locupletiffimo in haecce commentario.

Accedit infuper huic Lexico res iucundiffimi argumenti, nimirum Notae Muficae, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonftratur, ceu eadem a faeculo XI. in Ecclefiis obtinuit & primitus fine lineis,

per

per peculiares tantum characteres fyllabis & vocibus Textus adscriptos; postea vero per quatuor vel quinque lineas, propofita fuit. Quantum equidem fcimus, nemo has Notas, praeter NICOLAUM STAPHORSTVMinHift. Eccl. Hamb. dipl. Tomo III. Tab. II. p. 337. feq. fibi excutiendas fumfit. Caue vero existimes, Virum Clariff.hoc, quidquid eft argumenti, exegiffe, vt potius primas duntaxat lineas duxiffe, & intra primordia substitisse, videatur, ditiffima messe WALTHERO noftro relicta, qui omnes artis fuauiffimae modos numerosque feliciter tradidit, quatenus fcilicet eadem punctis & lineolis conftat, quae vel totam & dimidiatam menfuram, quae noftratibus Tactus vocatur, denotans, vel characteres,' qui duas, tres, pluresue Notas fimul comprehendunt, fignificant, prout illi genio faeculi accommodati fuere, addita atque ex hodiernis Notis facta explicatione. Neque defiderari passus est Ampl. Auctor interualla, amabiles voues, quibus canticum temperatur, longiores & breuiores curfus vnica fyllaba comprehenfos, iique fecundum Notarum numerum in ordinem redacti funt; vt adeoque antiquitatis amantes non poffint non veterem Marv eiusque compofitionem facile intelligere ac cognofcere; fiquidem haec collectio decem duodecimueTabulas implebit, adductis in Scripturae Speciminibus integris Choralibus, verfibus & cantilenis.

Operae autem pretium fuerit, nonnihil de huius Lexici vfu in medium adferre, isque fequenti ratione inftituendus eft. Si tibi diplomata codicesue cafcos verfanti verbum quoddam haud in procliui efle videatur, non eft, cur ftatim vadimonium deferendum effe putes, fed potius folerter rimari oportet, quaenam litterae obfcuro eiusmodi vocabulo infint. Deinde id genus litterae in fecunda arctiori columna, veteribus figuris fubiuncta, ordine alphabetico euoluendae funt. Litteris proinde eadem ferie, vt in contorto vocabulo occurrunt, repertis, non poteft non in eadem linea & in tertia minori columna obuia vox ipfa luce clarior fieri. Ne fuftra haec dixiffe videamur, fuccenturiabimus unum alterumque exemplum. Finge, veteris chartae initium ita fe habere: noie fee & idie tnit di prs & fii & fps sci, fiue in vetufto codice fequentem in modum Jegi: Qm fuu bom i reb e itia colere & fua cuiq ia fuae &i fbditis n fine qdptatis eft fi,f qd equ c &todi: nihil aliud requiritur nifi vt modo fupra propofito Lexicon perluftres, quod nodum Gordium ita foluit: In nomine fan&tae & indiuiduae trinitatis, Dei patris, & filii & Spiritus Sancti. Alterius exempli fenfus eft hic: Quoniam fummum bonum in rebus eft iuftitiam colere & fua cuique iura feruare, & in fubditis non finere quod poteftatis eft fieri, fed quod acquum eft cuftodiri. Duo tamen adhuc notanda funt I. tuarum partium eft, ne oculos ad litteras

[ocr errors]
[ocr errors]

litteras tantum conuertas, fed fimul apices & extremitates figni, quo vocabu lum quoddam innuitur, impenfe circumfpicias. Quemadmodum enim e. g.

octodecim voces,quae unica littera i comprehenduntur & fex per qm denotatae in hocce Lexico occurrunt, compendium tamen fupra adductum ad vocem cohaerentiamque continuo affequendam vehementer accomodatum fuerit, nec eft, cur diu torquearis, vtrum ròi fignificetibi, id eft, igitur, in, & quae funt alia; vel illud qm fibi velit quantumcunque, quidem, quoniam, reliqua. Quandoquidem vero II. hocce in Lexico omnes cafus, genera, tempora &c. contractarum vocum haud adferuata funt (nimiam enim libri molem fumtusque damnofos omni ftudio vitauimus) aequi bonique confules Lector beneuole & erudite, nonnihil tuismet cogitationibus & meditationibus relictum effe, Etenim fi fortean verbum illud, in quo mens tua verfabitur, cum omnibus litteris & fyllabis non illico obuiam concurrat, aderit tamen, velut e machina, alius Cafus vel Genus &c. quae verum obfcurae vocis fenfum luculenter declarabunt. Sic in Lexico praefenti non expreffa eft fii, filii, cum tamen haud exulent fi filius, fie, filiae, fim filium, & fio filio. Ex quibus facile intelligitur (ne quid iam de contextu magnarum difficultatum remedio praeftantiffimo dicamus) rò fi hoc loco fignifica re filii, non autem fieri. licet & ipfum in μ redactum antiquitus per fii innutum effe, exploratum fit. Denique huic operi immortale decus conciliant Alphabeta abfolutiffima & integra fpecimina fcripturae ex diplomatibus, chartis & Codicibus omnis aeui defumta, non folum accommdatiffima ad veram aetatem cuiusuis Codicis cognofcendam, fed & ad rectum iudicium de cuiuscunque Diplomatis & veterum Documentorum fide ferendum. Plura de infi gni huius Lexici praeftantia & vtilitate dixit celeberrimus KOELERVS, Historicorum noftra aetate facile princeps, in praefatione huic operi praemittenda. Totum opus, a capite ad calcem, tabulis aeneis conftat, quod tanta veterum & infolitarum figurarum multitudo non aliter exfignari potuit. Licet vero hocce inftitutum quam maximos fumtus efflagitet, omnia tamen ita prouifa funt, vt operi iam inchoato faftigium, fauente Deo, imponi poffit. Ne vero Priuati a coëmendo hocce thesauro arceantur, bibliopolae impenfas fuppeditantes curabunt, ut & aequiffimo pretio proftet, & opus in duas partes distribuatur. Quaeuis praeter propter centum viginti tabulas in aes incifas continebit, & prior quidem abbreuiaturas a littera A. vsque M. pofterior a littera N. vsque Z. cum omnibus fupra laudatis figuris, numeris, alphabetis & integris fcripturarum fpeciminibus. De fumma Chalcographorum diligentia neutiquam dubitandum eft, quandoquidem folertiffimus Auctor non modo ipfe omnia delineauit; fed & prima illorum fpecimina omni cura atque ftudio perluftrauit, vt adeoque vix vllum áλua irrepere poffit.

« VorigeDoorgaan »