Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Mfl. alia in Diplomatibus, chartisque ufos esse; fed pariter observarunt, utrique suas haud exiguas difficultates ineffe, quæ non folum magnam leEturis molestiam exhibeant, fed etiam interdum ad fummam diffenfionem inter magnos Viros feneftram patefaciant.

Ne vero per futura tempora ejusmodi lites traherentur, eruditiffimus Dominus Auctor de utriusque scripturæ abbreviaturis enodandis quam maxime folicitus fuit, tantumque abeft, ut quis tam exactam adhuc omnibusque numeris absolutam harum figlarum enarrationem in dias luminis auras miferit, ut ne aliis quidem occafio fuppeditata fuisse videatur, tot αυτόγραφα, chartasque veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus versandi a). Nemo hinc est æquus rerum æstimator, qui infignem ufum exinde in litteratorum rempublicam redundantem non facile perspiciat. Jta enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus unus sensu affequitur, facili negotio, nisi mens omnino læva fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thefauros, divitiasque in usus noftros vertere poterimus.

Quam multos quantivis pretii Codices & Documenta in archivis Principum, illuftrium Personarum tabulariis ac pluteis, Monafteriorum bibliothecis & latibulis, nec non Privatorum fcriniis atque ciftis, caliginofa nox premit: quæ, tum, quod diligentius custodiantur, quam aut Gryphibus aurum Jndicum, aut Draconibus Hesperidum mala: tum, quod iftorum ufus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum inftar, haud pateat, pulveri blattisque relinquuntur, & vel solo situ deteruntur. Via autem fic emunita, exemplisque commonftrata, Monachi & alii horum talium κειμηλίων poffeffores, iique, quibuscum eadem ad infpiciendum communicantur, bona fæculi nosse & cognitis, quæstu longe uberrimo, uti discent.

Ad clausa & faftidita penetralia jam clavem porrigit præsens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiæ aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui satis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in se

convertet.

Con

a) Candide id ipsum dolet V. Cl. Johannes Heumannus in Præf. ad Commentarios suos jam laudatos, ubi ait: Nonnulli firmiori forfan jure mihi objicient, hujus generis commentarios ex archivis, non ex libris, concinnandos effe. Utinam! ista mihi paterent fcrinia. Utinam! tabulariorum præfecti literatam gentem fua ipforum opera bearent. Jam vero prope idem mihi, quod astronomis quibusdam, evenit, qui leges aftrorum exponunt, quamquam cæli faciem rarius contemplantur.

C2

Contentæ in hocce Opere abbreviaturæ prioris Classis, de qua supra dictum eft, desumtæ funt tum ex veris ac genuinis autographis Jmperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis, processibus Rotæ Romanæ, Responsisque juridicis: tum ex Epifcoporum, Principum, Comitum, Monafteriorumque chartis, quales in omnibus Europæ regnis fieri consueverunt: adeoque non unius urbis aut reipublicæ Archivarius hic informatur, sed is, qui apud omnes gentes moratiores artem fuam profiteri poffit, ad res agendas maxime idoneus.

Secundæ Classis abbreviaturæ haustæ funt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, juridicis, medicis, philosophicis & astronomicis Codicibus, Liturgiis, Missalibus, Calendariis, librisque rationum: easque omnes diligentissimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore descripsit, atque earundem veram vim & fignificationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quævis abbreviatura in ufu fuit, utriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex fæculo VIII. usque ad XVI. collecta funt; licet ad hocce tantum abbreviaturæ in Notariorum instrumentis obvenientes pertineant, pervulgatis jam reliquis scribendi modis, qui passim in hujus fæculi Codicibus MSS. observantur.

Ut vero protinus in propatulo esset, cuinam tempori hoc vel illud scripturæ compendium proprium fit, ad primæ classis abbreviaturas ipse annus, quo documentum prodiit, adfcriptus eft: in abbreviaturis vero secundæ Classis, five Codd. MSS. duntaxat fæculum, in quo Codex fcriptus est, (quando scilicet hoc jam vel ipse Codex, vel scriptor ejusdem monuit, vel alia manus antiqua indicavit), exsignatum eft: adjectis tamen litteris i. m. f. significantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipse Scriba annum cum die, quo ultima manus operi data est, in fine subnotavit, attamen (ut liquido conftaret, quæ abbreviaturæ ex diplomatibus & chartis, quæque ex Codd. MSS. haustæ fint), annus haud adjectus, sed sæculum duntaxat, adpofitis litteris i. m. vel f. laudatum eft. Sin vero neque ab ipfius codicis exaratore, neque alia veteri manu, ætas scriptionis patefacta eft, ope artis criticæ eruendum fuit, ad quodnam fæculum hæc vel illa fcribendi ἐπιτομὴ pertineret. Aevum hocce pacto exploratum abbreviaturis (fed fine litteris i. m. f.) fub

junxit

1

junxit ὁ πάνυ WALTHERVS.

Dispositio ipfius operis (ceu vel ex prima Tabula confpici poteft), ita ordinata est, ut quævis linea in quavis Tabulæ columna quaternas res sistat. I. Figuram abbrevationis ad fidem archetypi accuratiffime delineatam. II. Litteras in ipsa figura latentes perfpicue expressas. III. Jntegram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, ut vera figuræ fignificatio in aprico fit. Et IV. Tempus, quod ejusmodi ænigmata sibi speciatim sepofuit.

Quæret forfitan eruditus Lector, num omnia ita certa fint, ut nullum dubium supersit, collectas figuras id ipsum innuere, quod Clariffimus Autor tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam esse? Ścias ergo, caute Lector, vigilantissimum Auctorem hanc sibi perpetuam legem dixiffe, ne prius de figura quadam, aut ejusdem abbreviatura, certi quid pronunciaret, nisi eandem plus vice fimplici in eodem Diplomate vel Codice invenerit, ipsique ex verborum cohærentia & aliunde constiterit, non alium, præter quem adpofuit, figuræ sensum esse. Ex quo fimul adparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus esse, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione conftet; fed potius pro frugifero & quam maxime fructuoso promptuario, cujus pars nulla inculta manfit ac deserta, censendum esse. Quanto autem dispectu, ad verum & genuinum sensum cujusvis figuræ indagandum, opus fuerit, quam ferrea diligentia, follicitoque πρόσω καὶ ὀπίσω, penes æquum Judicem arbitrium esto.

Quicunque ergo de vera expositarum figurarum fignificatione dubitabunt, consulant, si commodum est, Diplomata Codicesque MSS. a culo VIII. usque ad XVI. rigidissima ad illos cenfura præsentes ænigmatum enodationes examinent, habituri deinde profecto, cur litteratiffimo WALTHERO non tantum ut magni operis patratori, fed etiam ut desperati laboris victori ex animo gratulentur, qui tam inftructam litterarum officinam aperuit, unde sine ullo fere negotio ea depromere licet, quæ confirmandis & illustrandis ab ingenio & cura excogitatis facere pofHabenda igitur huic jure meritoque gratia est, per quem, ut Quinctilianus a) ait, labor nobis detractus eft.

funt.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

:

Haud fimus ferendi, si superbe jactemus, omnes quotquot funt, quotque fuerunt abbreviaturarum species, nulla prætermifssa, in hocce Lexico occurrere: id tamen ex certa scientia profitemur, laudatiffimum hujus Lexici Auctorem, licet jam opus ad umbilicum perductum effet, per multos adhuc annos innumera Diplomata, omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo confilio versavisse, ut spicilegia post messem institueret; vix tamen in unam alteramve figuram, vel scripturæ compendium incidisse, quod collectioni ampliffimæ nondum fuisset infer

tum.

Fidem nobis habebunt, qui noverunt, Auctorem ultra viginti annos perpetuam ac indefessam rei diplomaticæ operam navasse, nullamque oc cafionem abbreviaturas colligendi & interpretandi e manibus amififfe. Ne autem opus nitidissimum plus justo grandius fieret, aliquot chiliades abbreviationum faciliorum, quas nemo non intelligebat, provida WAL THERI diligentia missas fecit. Sin vero nihilominus quædam majo ris momenti abbreviataræ industrio Diplomatum indagatori fub confpetum veniant, quas ficco forsan pede tranfierit Auctor, is cogitet velim, Eleusinam semper servare, quod oftendat revisentibus, bonoque venatori haud vitio esse, si inter spissas opacorum nemorum umbras nonnihil ferarum elabi paslus fit.

Seriem abbreviaturarum ordine alphabetico dispositarum excipiunt figna, quæ non inflexis litteris, fed longe aliis figuris expressa sunt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con, com, contra, effe, eft, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhibentur, & notæ five figna Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, asteriscorum, citationum marginalium, ponderum & menfurarum, cum locupletissimo in hæcce commentario. Siquis autem iniquior planeque rudis hæc parvi faciat, aut contemnenda effe crepet, is prius discat, ab iftis specie parvis res magnas haud raro pendere. Non eft tamen, ut hoc de argumento verba faciam apud doctos viros; cum ne indoctus quidem, cui rite cor faliat, illud bona fide negaturus fit. Quemadmodum enim litteræ funt inventæ, ut cuftodiant voces & tanquam depofitum reddant legentibus, ita fæpius contingit, ut eorum, quæ diftingui debent, conjunctio, contraque eorum, quæ conjungi oportet, temeraria distractio, fenfum orationis vel obfcuriorem reddat, vel plane corrumpat; ut adeoque vix ambigi poffit, plurimum referre, uno verborum contextu, an distincto, quid

efferatur. Varia hane in rem exempla adtulit Radulphus Fornerius a), quem vide, nifi valde festines.

Accedit infuper huic Lexico res jucundissimi argumenti, nimirum Note Mufice, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonftratur, ceu eadem a fæculo XI. in Ecclefiis obtinuit & primitus fine lineis, per peculiares tantum characteres fyllabis & vocibus Textus adscriptos, poftea vero per quatuor vel quinque lineas, propofita fuit. Quantum equidem scimus, nemo has Notas, præter Nicolaum Staphorstium β) & R. Abbatem Gottwicensem y), fibi excutiendas sumfit. Cave vero existimes, Viros Clariff. hoc, quidquid est argumenti, exegisse, exegisse, ut potius primas duntaxat lineas duxiffe, & intra primordia fubftitisse, videantur, ditisfima messe WALTHERO nostro relicta, qui omnes artis suaviffimæ modos numerosque feliciter tradidit, quatenus scilicet eadem punctis & lineolis conftat, quæ vel totam & dimidiatam menfuram, quæ noftratibus TaEtus vocatur, denotant, vel characteres, qui duas, tres, pluresve Notas fimul comprehendunt, fignificant, prout illi genio fæculi accommodati fuere, addita atque ex hodiernis Notis Musicis facta explicatione. Neque defiderari paffus eft Ampl. Auctor intervalla, amabiles νόμες, quibus canticum temperatur, longiores & breviores cursus unica fyllaba comprehenfos, iique fecundum Notarum numerum in ordinem redacti funt; ut adeoque antiquitatis amantes non poffint non veterem Μεσικήν, ejusque compositionem facile intelligere atque cognofcere.

Operæ autem pretium fuerit, nonnihil de hujus Lexici usu in medium adferre, isque sequenti ratione instituendus eft. Si tibi Diplomata codicesve cascos versanti verbum quoddam haud in proclivi efle videatur, non eft, cur statim vadimonium deferendum effe putes, fed potius folerter rimari oportet, quænam litteræ obscuro ejusmodi vocabulo infint. Deinde id genus litteræ in secunda arctiori columna, veteribus figuris fubjuncta, ordine alphabetico evolvendæ funt. Litteris proinde eadem ferie, ut in contorto vocabulo occurrunt, repertis, non poteft non in eadem linea & in tertia minori columna obvia vox ipfa luce clarior fieri. Ne fruftra hæc dixiffe videamur, fuccenturiabimus unum alterumve exemplum. Finge, veteris chartæ initium ita fe habere: I noie fce & idie tnit di prs & fii & fps fci, five in vetufto codice sequentem in modum legi: Om fuu bom i reb e itia colere & fua cuiq ia fuæ & i Sbditis n fine qd ptatis eft fi, Sqd eque todi: nihil aliud requiritur, nifi ut modo jam propofito Lexicon perluftres, quod nodum Gordium ita folvit: In nomine fanctæ & individuce trinitatis, Dei patris, quod & filii & Spiritus Sancti. Alterius exempli sensus eft hic: Quoniam fummum bonum in rebus eft juftitiam colere & fua cuique jura fervare, & in fubditis non finere, quod poteftatis eft fieri, fed quod æquum eft cuftodiri. Duo tamen adhuc notanda funt: I. tuarum partium eft, ne oculos ad litteras tantum convertas, fed fimul apices & extremitates figni, quo vocabulum quoddam innuitur, impense circumfpicias. Quemadmodum enim e. g. octodecim voces, quæ unica littera i comprehenduntur & fex per qm denotatæ in hocce Lexico occurrunt, compendium compendium tamen fupra adductum ad vocem cohærentiamque continuo affequendam vehementer accommodatum fuerit, nec eft, cur diu torquearis, utrum τό i fignificet ibi, id eft, igitur, in, & quæ funt alia; vel illud qm fibi velit quantumcunque, quidem, quoniam, reliqua.

Quan

a) Rerum quotidianarum libro VI. cap. 17. & 18. in Thefauro Juris Ottoniano, Tomo II. p. 297. edit. Trajecti ad Rhenum 1733.

3) Jn Hift. Ecclef. Hamb. diplom. Tomo III. Tab. II. p. 337. feq.

y) Jn laudato sæpius Chronico, libro I. p. 58. feq.

d2

:

« VorigeDoorgaan »