Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

si in hac prius inaccessa prouincia aliquod minus domitum,quàm vt eruditi iudicauerint , occurret , ipfi opem ferant. quicquid enim ad vtilitatem omnium infuper publicabitur , modò non fiat detrahendi studio, id nos plurimum iuuabit:neque enim ii sumus qui omnia sciamus:neque aliis bonum quo nos caremus, inuideamus: etiam fi alius insurgat,quia viderit ànobis primum afpeta complanata , manca restituta , vberiores in Plinium commentarios transcripturus, agat quomodo lubet, & qualibet appendice legentium vtilitati confulat: admo. neātur tamen studiosi in quo huius operis lectione profecerint, id nobis imprimis debendum. Præterea addi. dimus rerum ac verborum electorum indicem, vt(quod plerunque fit ) eadem annotatio pluribus locis fatisfaceret,& quasi digito monstraretur. ad hæc fortasse quidam in laboribus nostris requirent sibi , & librorum numerum, & caput autorum quos pro commodo nostro citamus,repræsentari

. alii talem modum improbabunt, tanquam neque adornatum faciendum,neque nobis vfquequaque concessum. Quare nescio quod temperamétum ftuduimus obferuare,vt interdum proprium locum monftraremus: fæpius verò contenti autorem tantùm nominasse. quòd fi curiofius aliquis vlteriora requiret, inquirendo experiatur , an cum fide testes produxerim. Et tamé in hac noftra diligentia non deerunt inuidi, qui longas, & intensas vigilias vel antequam viderint, rabido morsu feriant, carpant, fiue insito obiurgandi ingenio:siue dum sic putant se alicuius nominis apud ineruditos esse,vt confueuere,qui vix primas literas egressi statim fapiunt,arrogantes & tumidi, nihil præter caninam

1

1

[ocr errors]

rabiem secum ferentes, quod præftare nequeunt, maledicendo reprehendunt:hos tamen facilè contemnimus. non enim ab ingratis gratia requiréda est,& maledicum legimus à bonorum cætu primo ftatim limine repellendum. Eft aliud hominum genus,qui cùm poffint studia sua proferre, nec faciant, sinisteritate conciti summa, in alienis fcriptis ingeniosi

, fi vnum aliquid minus benedictum deprehendunt, omnia damnant , aucupio tali famam fibi aucupantes. hi vt aliquando reprimantur propter eorum iam apud multos autoritatem , confu, giendum duximus ad præsidium amplitudinis tuæ, qui non minus eloquentiæ, quàm iuftitiæ Præses omnes bene literatos (quorum maximus in hac vrbe numerus) fano iudicio in fententiam tuam ducturus es. oftende modò te velle,non deerunt qui quod velis cupiant. dili. geris, coleris, frequentaris, nec immeritò. nam aliquid in ftudiis præstantestueris, foues, ornas: vt fub te fpiri. tum & fanguinem, patriámque recipiant bonæ literæ. adhæc cum pari ferè itinere tu & Plinius ad summas virtutes & dignitates perueneritis,iure dicandæ tibifuerunt elucubrationes noftræ : nam vterque senator optimus. tu iurisconsultus subtilis, & orator eloquens: ille fummus dicendiartifex , nec iuris ciuilis infcius: humanus, liberalis, iucundus vterque:grauissimarum rerum iudex, & moderator vterque. ille amicis gratuitum patrocini., um: tu plerunque vel inimicis operam tuam præftitisti

: &quos fortunæ turbo perculserat: releuafti. publica enim priuatis anteponis

. ille rebus honeftè partis honeftisfimè vfus eft: tu virtute tua comparatas pari prudentia dispensas, & quæ meruisti,benemeritis erogas. vter-

1

que fub feliciffimis regibus per bonas artes ad summa prouectus. illum Traiani felicitas clariorem reddidit: tc Gallorum Regum benignitas ad amplissimos magi{tratus extulit: & fub felicissimo Rege Carolo fublatam dignitatem tuam sub Ludouico feliciore in maius auxit. ille à peffimo Domitiano inchoatos honores, sub Traiano optimo perfecit

. post consulatum Bithyniæ & Ponti Præses, tu prouinciæ Narbonensi & Insubriæ summa cum integritate summam cuiusque ordinis hominum rationem feruans: hoc illo maior , quòd diuerfiflimas terras velocislimi syderis more tu regis. ille proximas& coniuctas adminiftrauit.Proinde aliis affectata virtus, tibi ingenita. ita cæteris ignoscis tanquam ipfe quotidie pecces: ita peccatis abftines, tanquam nemini ignoscas.non caftigas errantes, fed emendas, abeftfuperbia, asperitas: in quorum loco humanitas, comitas eminet. malè enim veneratio terrore acquiritur. fi adfunt amici , dulcissimi & honestissimi sermones explicantur. nam feueritatem iucunditate miscere, fumma que grauitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam laudabile eft: vt qui ex admiratione in. genii tui diligere te cæpit (quod euenire contrà solet) magiste admiretur, postquam penitus inspexit

. Plinius doctos venerabatur, tu vndique conquiris: & inuentos, ftipendiis publicis,facerdotiis honestissimis

, de tuo muneraris, eruditorúmque conspectu libentissimè frueris. fcisenim elle vera felicitatem , perpetuò cum fapiêtibus versari: quod tu pertinacissimè feruas. nã peractis rebus maximis cum amplissimis senatoribus, quod reliquum datur ocii inter tot occupationes , aut disputantes de

discipli.

disciplinis auscultas, aut ipfe cum audientium admiratione disseris. nam omnes qui in aliqua literarum facultate excellunt,admittis humanissimè. Sed & scriptorum veteres non minori studio reparas, & à mortalita te tueris', cùm tibi' maximam librorum supelle&ilem comparas: erraui scio. non enim tibi tantùm, sed studiosis , quibus exemplarium tuorum specta. tæ in multis fidei copiam facis. Imprimis tamen veluti genium Plinianas epistolas veneraris , ita morum similitudine ferente, quæ generis eius funt, vt ni. si ab acutissimo ingenio, vt à tuo, probari, & intelligi poslint: quia huius autoris dictio fit elaborata, perpensa, recifa,non effluens,non redundans, veruntamen plena, eloquens, in suo genere copiosa, etsi multum ei temporum iniuria nocuerit, magis Atticorum falem, & Romanam grauitatem, quam Asiaticam latitudinem effingens, neque ad Laconicam breuitatem concidens. nam sicut M.Tullio in epistolis copia, paratáque dicendi facultas elucet,ita Plinio exculta, pensitata, amputa. ta : vtque illius reliqua diuinieius ingenii opera maximam Familiaribus epistoliscömendationem adferunt, sic Plinio tum rerum, tum verború,& fplendor & dignitas & ordo faciunt,vt quæ nõextant cius fcripta,summo cum desiderio requiramus , quem cùm deponere constitueris,iterum resumes. tot illecebris lectorem tenet & afficit

, vt cupidum vlteriora legendi rerum nouitate faciat,nolentemque aculeis trahat & ducat,neque breuita te officiat, sed magis lectorem capiat. M. Tullium subinde satietas comitatur , vt iam legere paratum plerunque nimia copia deterreat: ille quem

fenfum intendit,

āā. i.

[ocr errors]

explicat optimè, & nouitate fententiarum , ac rerum acumine non opprimit lassum , fed reparat. pungit enim tanquam Chia ficus, neque aliquid absque sale condit: quódque in co non fpernendum , in hoc opere talia complexus,quæ noftris temporibus ad imitationem apprime faciant.maior in illo granditas:in hoc cura,& diligentia:par nitor.summum vtrisque acumen,& facetiæ non inurbanæ.commendandiordo dispar.nam Cicero multa, & ferè cadem repetit : Plinius perdiuersa, nihil tamen dicendum præterit. acrius enim contendit, colligit aftrictius. in hoc plus lacertorum & curæ: in illo plus carnis & naturæ. huic nihil demi: illi nihiladiici poteft:quanquam propofitum noftrum sit alterum lau: dandi, non accufandi alterum. Cæcilianus ftilus floridus, iucundus, venuftus, grauis, castigatus, temporibus suis proprius, verbis parcior, rebus plenior. Omnes sanè numeros in familiaribus epiftolis absoluit,quas Septitii hortatu recognitas in nouem libros distinxifle Sidonius Apollinaris tradidit, disciplinam maturitatémque in ipfis commêdans, opus sanè compositum & abstersum, in quo mirificè affectus exprimuntur.amat (ipsius enim verbis vtar) vt quiverislimè , dolet vt qui impatientifsimè,laudat vt qui benignissime,luditvt quifacetiflimè: omnia denique tanquam fingula absoluit. Habes hîc clarissime Præses, de publicis & priuatis rebus multa de principatu, nec minora de republica., frequentiora de munificentia, & ad bene viuendum conducentia. Quaris quomodo ftudeas: immortalitatem virtutibus consequarise hic vnus satis tibi facier. exornat virtutes, inseétatur vitia , non verbis turpibus, sed turpia honeftè

« VorigeDoorgaan »