Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fi in hac prius inacceffa prouincia aliquod minus domitum,quàm vt cruditi iudicauerint, occurret, ipfi opem ferant. quicquid enim ad vtilitatem omnium infuper publicabitur, modò non fiat detrahendi ftudio, id nos plurimum iuuabit:neque enim ii fumus qui omnia fciamus:neque aliis bonum quo nos caremus, inuideamus: etiam fi alius infurgat,quia viderit ànobis primum afpera complanata, manca reftituta, vberiores in Plinium commentarios transcripturus, agat quomodo lubet, & qualibet appendice legentium vtilitati confulat: admo neatur tamen ftudiofi in quo huius operis lectione profecerint, id nobis imprimis debendum. Præterea addidimus rerum ac verborum electorum indicem, vt(quod plerunque fit) eadem annotatio pluribus locis fatisfaceret,& quafi digito monftraretur. ad hæc fortaffe quidam in laboribus noftris requirent fibi, & librorum numerum, & caput autorum quos pro commodo noftro citamus,repræsentari, alii talem modum improbabunt, tanquam neque ad ornatum faciendum,neque nobis vfquequaque conceffum. Quare nefcio quod temperamétum ftuduimus obferuare,vt interdum proprium locum monftraremus: fæpius verò contenti autorem tantùm nominaffe. quòd fi curiofius aliquis vlteriora requiret, inquirendo experiatur, an cum fide teftes produxerim. Et tame in hac noftra diligentia non deerunt inuidi, qui longas, & intenfas vigilias vel antequam viderint, rabido morfu feriant, carpant, fiue in fito obiurgandi ingenio:fiue dum fic putant fe alicuius nominis apud ineruditos effe,vt confueuere,qui vix primas literas egreffi ftatim fapiunt,arrogantes & tumidi, nihil præter caninam

rabiem fecum ferentes, quod præftare nequeunt, maledicendo reprehendunt:hos tamen facilè contemnimus. non enim ab ingratis gratia requiréda eft,& maledicum legimus à bonorum cotu primo ftatim limine repellen dum. Eft aliud hominum genus,qui cùm poffint studia fua proferre, nec faciant, finifteritate conciti fumma,in alienis fcriptis ingeniofi, fi vnum aliquid minus bene dictum deprehendunt, omnia damnant, aucupio tali famam fibi aucupantes. hi vt aliquando reprimantur propter corum iam apud multos autoritatem, confugiendum duximus ad præfidium amplitudinis tuæ, qui non minus eloquentiæ, quàm iuftitiæ Præses omnes bene literatos (quorum maximus in hac vrbe numerus) sano iudicio in fententiam tuam ducturus es. oftende modò te velle,non deerunt qui quod velis cupiant. diligeris, coleris, frequentaris, nec immeritò. nam aliquid in ftudiis præftantes tueris, foues, ornas: vt fub te fpiritum & fanguinem, patriámque recipiant bonæ literæ. adhæc cum pari ferè itinere tu & Plinius ad fummas virtutes & dignitates perueneritis, iure dicandæ tibi fuerunt elucubrationes noftræ : nam vterque fenator optimus.. tu iurifconfultus fubtilis, & orator eloquens : ille fummus dicendiartifex, nec iuris ciuilis infcius: humanus, liberalis, jucundus vterque:grauiffimarum rerum iudex, & moderator vterque. ille amicis gratuitum patrocinium: tu plerunque vel inimicis operam tuam præstitisti:: &quos fortuna turbo perculferat: releuafti. publica enim priuatis anteponis. ille rebus honeftè partis honeftiffimè vfus eft: tu virtute tua comparatas pari prudenzia dispensas, & quæ meruifti,benemeritis erogas, vter

que fub feliciffimis regibus per bonas artes ad fumma prouectus. illum Traiani felicitas clariorem reddidit: te Gallorum Regum benignitas ad ampliffimos magiftratus extulit: & fub feliciffimo Rege Carolo fublatam dignitatem tuam fub Ludouico feliciore in maius auxit. ille à peffimo Domitiano inchoatos honores, fub Traiano optimo perfecit. poft confulatum Bithyniæ & Ponti Præfes, tu prouinciæ Narbonenfi & Infubriæ fumma cum integritate fummam cuiufque ordinis hominum rationem feruans: hoc illo maior, quòd diuerfiffimas terras velociffimi fyderis more tu regis. ille proximas & coniúctas adminiftrauit. Proinde aliis affectata virtus., tibi ingenita. ita cæteris ignofcis tanquam ipfe quotidie pecces: ita peccatis abftines, tanquam nemini ignofcas. non caftigas errantes, fed emendas, abest superbia, afperitas: in quorum loco humanitas, comitas eminet. malè enim veneratio terrore acquiritur. fi adfunt amici, dulciffimi & honeftiffimi fermones explicantur. nam feueritatem iucunditate mifcere, fummá que grauitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quàm laudabile eft: vt qui ex admiratione ingenii tui diligere te cœpit (quod euenire contrà folet) magis te admiretur, poftquam penitus infpexit. Plinius doctos venerabatur, tu vndique conquiris : & inuentos, ftipendiis publicis,facerdotiis honeftiffimis, de tuo muneraris, eruditorúmque confpectu libentiffimè frueris. fcis enim effe vera felicitatem, perpetuò cum fapiétibus verfari: quod tu pertinaciffimè feruas. nã peractis rebus maximis cum ampliffimis fenatoribus, quod reliquum datur ocii inter tot occupationes, aut difputantes de

difcipli

disciplinis aufcultas, aut ipfe cum audientium admiratione differis. nam omnes qui in aliqua literarum facultate excellunt,admittis humaniffimè. Sed & fcriptorum veteres non minori ftudio reparas, & à mortalita te tueris, cùm tibi maximam librorum fupelletilem comparas: erraui fcio. non enim tibi tantùm, fed ftudiofis, quibus exemplarium tuorum fpecta. tæ in multis fidei copiam facis. Imprimis tamen veluti genium Plinianas epiftolas veneraris, ita morum fimilitudine ferente, quæ generis eius funt, vt nifi ab acutiffimo ingenio, vt à tuo, probari, & intelligi poffint: quia huius autoris dictio fit elaborata,perpenfa, recifa,non effluens,non redundans, veruntamen plena, cloquens, in fuo genere copiofa, etfi multum ei temporum iniuria nocuerit, magis Atticorum falem, & Romanam grauitatem, quàm Afiaticam latitudinem effingens, neque ad Laconicam breuitatem concidens. nam ficut M.Tullio in epiftolis copia,paratáque dicendi facultas elucet,ita Plinio exculta, penfitata, amputata: vtque illius reliqua diuini eius ingenii opera maximam Familiaribus epiftolis comendationem adferunt, fic Plinio tum rerum, tum verború,& fplendor & dignitas & ordo faciunt,vt quæ no extant cius fcripta,summo cum defiderio requiramus, quem cùm deponere conftitueris,iterum resumes. tot illecebris lectorem tenet & afficit, vt cupidum vlteriora legendi rerum nouitate faciat,nolentemque aculeis trahat & ducat,neque breuita te officiat, fed magis lectorem capiat. M. Tullium subinde fatietas comitatur, vt iam legere paratum plerunque nimia copia deterreat: ille quem fenfum intendit,

explicat optimè, & nouitate fententiarum, ac rerum a cumine non opprimit laffum, fed reparat. pungit enim tanquam Chia ficus, neque aliquid abfque fale condit: quódque in co non fpernendum, in hoc opere talia complexus,quæ noftris temporibus ad imitationem apprimè faciant. maior in illo granditas:in hoc cura, & diligentia:par nitor.fummum vtrifque acumen,& facetiæ non inurbanæ.commendandi ordo difpar.nam Cicero multa, & ferè cadem repetit : Plinius perdiuerfa, nihil tamen dicendum præterit. acrius enim contendit, colligit aftrictius. in hoc plus lacertorum & curæ : in illo plus carnis & naturæ. huic nihil demi: illi nihil adiici poteft:quanquam propofitum noftrum fit alterum laudandi, non accufandi alterum. Cæcilianus ftilus floridus, iucundus, venuftus, grauis, caftigatus, temporibus fuis proprius, verbis parcior, rebus plenior. Omnes fanè numeros in familiaribus epiftolis abfoluit,quas Septitii hortatu recognitas in nouem libros diftinxiffe Sidonius Apollinaris tradidit, difciplinam maturitatémque in ipfis commedans, opus fanè compofitum & abstersum, in quo mirificè affectus exprimuntur.amat (ipfius enim verbis vtar) vt qui veriffime, dolet vt qui impatientif fimè,laudat vt qui benigniffimè,luditvt qui facetiffimè: omnia denique tanquam fingula abfoluit. Habes hîc clariffime Præfes, de publicis & priuatis rebus multa de principatu, nec minora de republica, frequentiora de munificentia, & ad bene viuendum conducentia. Quæris quomodo ftudeas? immortalitatem virtutibus confequaris? hic vnus fatis tibi faciet. exornat virtutes, insectatur vitia, non verbis turpibus, fed turpia honestè

« VorigeDoorgaan »