Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

reprehendens.quàm mira in describendis locis felicitas? in commendando humanitas & in explicando facilitas? denique nihil in illis eft non ad exemplum pertinens. Sed dices,quid mihi cum tam longa præfatione: verùm ita difficultas operis, & inuidorum malignitas, tuæque virtutes ac Plinii ftilus caftigatiffimus poftulabat: vt quamuis multa dixerimus, longè tamen plura dicenda fuperfint. Mediolani Calendis Decembris.

M.D.V.

áá. ij.

[merged small][ocr errors]

Hac præfatio lib. Epift. X. prafigenda eft.

ORSITAN modeftius fuerat fuperfediffe à qualibet in Cæcilianas ad Traianum cpiftolas prefatiuncula, ne illam videremur ambitioni dediffe: nifi fciremus inter ingeniofos adhuc autorem requiri. Ego vt illius credam, primùm co adducor, quòd fæpius in refcriptis fuis Traianus Secundú vocat, quòd in his epiftolis Plinius multorum meminit, vt Accij Sura, Voconij Romani, Iulij Baffi,Iufti Calphurnij,quos alibi retulerat : fed imprimis Suetonij, quem pariter contu bernalein fuum fatetur:& ei ab optimo Imperatore ius trium liberorum impetrare contendit.Nec offendat aliquem,quòd Traianum blandiendo dominum dictitat, cuius appellationem,principatus initio omiffam, procedente tempore non eft afpernatus poft res aduerfus Dacos profperè geftas. Nam vt Secundus ad Seuerum fcribit, recentia maximi principis opera præbuerunt Coss. defignatis,facultatem noua & magna cenfendi: vera enim ratio decernendi aliquid non decernendive, cùm ipforum hominum,tum rerum ac temporum conditione mutatur: vt dominus iure potuerit appellari, quòd effet rerum dominus, vt Poeta, Romanos rerum dominos iam dixerat, Papinius in epiftola libri quarti Syluarum, Deinde inquit multa ex illis tum Domino Cæfari dederam. & Tertullianus in Apologetico, Dicam inquit planè Imperatorem dominum. temporibus enim Domitiani iam confuetudo appellandi principem dominum inualuerat: &

nos vidimus Romæ Ant Pio Domini præfationem. Queret (fcio) aliquis cur hîc quàm alibi remiffiore vel clariore ftylo fit vfus quia fcilicet ad Imperatorem Traianum non do&tiffimum, fi Dioni credimus, fcribebat, illas ferè ad eruditiffimos. Principis ergo fui dicendi genus effingere conabatur. & oratoris virtus præcipua fit dicere quæ videat le&toribus placere. Nunquam enim arbitrarer quod Martialis de Gallicis & Hifpanis fuis verficulis : ideo minus politos, quia in prouincia non in vrbe nati effent:idem accidiffe, in Bithynia Cæcilianis epiftolis, fiue eas fecerit non confilio publicandi, fed poft eius obitum ab amicorum aliquo, quod ad Lentulum Ciceronis literis contigit, editæ fint, & ideo minus preffe:quia ab autore fuo non caftigate.an potius,quod & ipfe fatetur, vt libellorum fuorum vario filo diuerfa lectorum ingenia detineret. Neque tamen interdum diffimulare potuit, quin pleraque multa in præcedentibus vfurpata iftis inferat, quale illud, qua publicè, qua priuatim. nam ad Romanum fcripferat, Qua fœminæ, qua viri. Et ad Marcum, Qua officiis maximis, qua principum amicitia. Item verba, qualia funt, alioqui, durum, difpice, in melius, ad exemplum pertinens, omnia integra aduocationibus renunciaui delegato mihi officio. Cùm patronum me optaffent, prouinciales contra Marium Prifcum conftare rationem ab ineunte ætate condifcipulus & contubernalis, fundos emancipauit. fub figno, natalium fplendor, de mora queri. Et ne minima quæque colligamus,pares etiam fenfus & res hinc inde occurrent vtad Traianum, vbi gratulatur deos feftinaffe ad gubernacula reip. admouere illum: & in Panegyrico afferit breui poft adoptionem Traiani, Neruam è vita migraffe. Et mox indicat apud eundem fe expertum duo matrimonia, id quod etiam in epiftolis ad familiares apertè colligitur, vt taceam quòd hic lulij Seruiani optimi viri, cuius alibi iam mentionem fecerat, meminerit. & in fequenti epiftola teftetur se egiffe contra Marium pro Afris, quam rem libro fecundo pluribus complexus eft. Quid dicam de præfectura ærarij, de qua præter ad Traianum fæpe fcribit in præcedentibus & in Panegyrico.Item quòd latum clauum pro Voconio Romano, quem alibi ferè iifdem verbis commendauit, ab Imperatore

perat, ficut Actio Suræ præturam.denique iter fuum ab vrbe in Bithyniam Traiano nunciet, vt omittam eundem fcribere ad Septitium in præfatione præcedentium fe colle&turum epiftolas quæ negligebantur, tanquam minus politę: & additurum quas poftmodum fcriberet: proinde ad Traianum dixerit, Diem domine quo feruafti imperium, dum fufcipis. Et in Panegyrico.Expectatum eft tempus in quo liqueret non tam accepiffe te beneficium,quàm dediffe.Confugit in finum tuum concuffa refpub. ruénfque imperium fuper Imperatorem Imperatoris voce tibi delatum eft. Item, Hic ego,inquit, quia fciebam acta Baffi Procos. refciffa, dictúmque à Senatu ius omnibus de quibus ille aliquid conftituiffet, ex integro agendi duntaxat per biennium. illic verò eandem rem breuius, & ideo minus apertè vt loco conueniebat tractans: O veri dixerat principis intercedere iniquitatibus magiftratuum, infectúmque reddere quicquid non oportuerit. Ad hæc ad Prifcum, Nuper ab optimo principe trium liberorum ius impetraui, quod quanquam parcè & cum delectu daret, mihi tamen tanquam liceret indulfit. Quare Traianus Secundo refcribens idem ius pro Tranquillo roganti, quàm parcè, inquit, hæc beneficia tribuam, vtique mi Secunde chariffime tibi fatis eft exploratum. In fine harum epiftolarum,quanuis fuppreffo nomine,Fabati profoceri obitum memorat. Denique illa Cecilij ad Traianum epiftola quam Paulus Orofius, Eufebius in Chronicis, Tertullianus in apologetico Secundo tribuunt, fatis fupérque fola noftram fententiam comprobat. Eam enim in hoc libello offendes, cui fubeft Traiani refcriptum in eundem fenfum à prædictis autoribus recitatum. At dicet aliquis, Sidonius tamen Apollinaris refert Plinium nouem duntaxat epiftolarum libros pofteris reliquiffe. Sed quos ipfe fibi imitandos propofuerat, fed quos eruditiores arbitrabatur, quófque ad amicos fcripferat. Nam ad Traianum epiftolas, vtpote res grauiffimas complexas, nulla fibi oblata fimili facultate fcribendi, confultò fubticuit. Proinde potuit Sidonius eas ignoraffe.fcriptor fanè fui feculi contentus eruditione, & qui non omnes bibliothecas in illa librorum caritate difcufferat. In fumma qui negant has ad Traianum epiftolas effe Plinij Secundi,

confitentur ex profeffo neutras bene legiffe. Fatear tamen neceffe eft primùm nobis in animo fuiffe has intactas relinquere:& quia vno tantum exemplari præter impreffa,nec illo admodum vetufto adiuti fuimus: & ne idcirco anfam maledicis obiurgandi daremus. Sed cùm altius confiderauiffemus, nullam no quamlibet oblatrandi occafionem, quamuis iniquam detractores aucupaturos: & puritatem Latini fermonis in hoc opufculo intueremur, ex eiúfque lectione multarum rerum commodum multos confecuturos, quibúfque priorum ftylus-preffior & emunctior non placuiffet poffe hoc folutiore vel faciliore detineri: adhibuimus eam quam potuìmus diligentiam & emendando, & interpretando fpreta inuidorum maliuolentia, imprimis illud Secundi laudatiffimum reputantes, oportere priuatis vtilitatibus publicas anteferre: tum etiam patrocinio tuo freti, qui foles noftra lata prædicatione circunferre:nec fauoris minus in nos collaturus: fit Iafon vir confultiffimus legum moderator & illuftris interpres, quodam prouidentia dono mortalibus datus, fubfequaturque patrui veftigia paffu robuftiffimo : quanuis adolefcens Thomas filius tuus, quem fperamus, fi virtutes eius & ingenium maturuerint, pariter ab illo adoptatum iri, ciúfque doctrinæ ac bonorum aliquando fuccefforem futurum, vt. propemodum in domo veftra tale quoddam confpe&turi fimus, quod olim in Curia perpetua ferie. Nam tu,etfi non: effectè præceptis oratorum fueris inftitutus: ita tamen à natura quodam dicendi fluinine exuberas, vel rebus maximis. exercitatus, vt dicendi artes edoctos longè præuenias. ad hoc proceritas & habitudo corporis, & bona fortune, quæ. largè tibi fupercurrunt, animi bonis plurimum ornamento funt. Veftro igitur præfidio tutus finam per ora virûm volitare ad Traianum, epiftolas iam meliores, iam faciliores: ex quibus, fi aliquid ad vos gloriæ perueniet, certum habeo tantundem honoris vos fufcepturos, contra maledicos, proSecundo,, pro interprete chariffimo..

« VorigeDoorgaan »