Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

eft imperatorem faciles interpretantibus præbere aditus, nec de occupatione caufari.tu confirmas adire cun&tantes, etiam querimoniis explicatis,nequid adhuc fileatur interrogas. Celebre fuit Titi Cæfaris dictum,perdidiffe fe diem, quo nihil boni fecerat:fed celebre fuit, quia Vefpafiani fucceffor dixerat, cuius nimia parfimonia & aufteritas vix ferenda, miram fecerat filij lenitatem. Tu Valentiniano genitus,cuius alta bonitas, præfens comitas, temperata feueritas fuit,parto & condito optimè reipubl. ftatu intelligis poffe te effe leniffimum,fine difpendio difcipline.Neque verò vnum aliquod bonum vno die præftas, fed indulgentias feculares per fingula horarum momenta multiplicas. Vel illud vnum cuiufmodi eft,de con donatis refiduis tributorum? quod tu quàm cumulata bonitate fecifti? Quis vnquam imperatorum hoc prouinciis fuis aut vberiore indulgentia dedit,aut certiore fecuritate profpexit,aut prudentia cófultiore muniuit? Fecerat & Traianus olim, fed partibus retentis: non habebat tantam oblectationem conceffi debiti portio,quanta fuberat amaritudo feruati.Et Antoninus indulferat,fed imperij non beneficij fucceffor inuidit, qui ex documentis tabulífque populi condonata repetiuit:tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iuffifti. Vidêre in fuis quæque foris omnes ciuitates conflagrationem falubris incendij. Ardebant ftirpes fraudum veterum:ardebant feminaria futurarum.iam fe cum puluere fauilla miscuerat: iam nubibus fumus inuoluerat, & adhuc obnoxij in paginis concrematis ductus apicum, & feftertiorum notas quum iuuantia de ratione cernebant: quod meminerant le&tum legi poffe,& verentes. Quid te imperator Augufte, indulgentius: quid poteft effe confultius quæ bona præftas, efficis ne caduca fint:quà mala adimis, profpicis ne poffint effe recidiua. Hæc prouincialibus indulgentiæ bona quid illa noftro ordini?quid illa militibus Antoninorum comitas fuit? Etiam inde Germanicorum cohorti amicorum, & legionibus familiaris humanitas: Sed ego nolo beneuolentiam tuam aliorum collatione præcellere. Abundant in te ea bonitatis & virtutis exempla,quæ fequi cupiat ventura pofteritas: &,fi rerum natura pateretur,adfcribi fibi voluiffet antiquitas. Neceffe eft tamen aliquid comparare,vt poffit intelligi bona noftra quo præftet. Aegrotantes amicos Traianus vifere folebat,hactenus in co comitas prædicanda eft:tu & vifere folitus,& mederi,præbes miniftros, inftruis cibos,fomenta difpenfas,fumptum adiicis medelarum: confolaris

affectos, reualefcentibus gratularis:in quot vias de vna eius huma nitate progrederis: Legionibus vniuerfis, vt in communi Marte euenit,fiquid aduerfi acciderat,vidi te circumire tentoria:fatin' fal uæ,quærere:tractare vulnera fauciorum, & vt falutiferæ apponerentur medelæ,atque vt non ceffaretur inftare. Vidi quofdam faftidićtes cibum,te commendate fumpfiffe: audiui confirmantia ad falutem verba profari, occurrere defideriis fingulorum. huius farcinas mulis aulicis vehere:his fpecialia iumenta præbere, illis minifteria perditorum inftaurare lixarum: aliorum egeftaté tolerare fumptu: horum nuditatem velare veftitu:omnia agere indefeffè & benigne, pietate maxima, oftentatione nulla: omnia præbere ægris, nihilexprobrare fanatis. Inde cun&tis falute noftra charior factus meruifti vt haberes amicos, obnoxios,promptos,deuotos, fideles in æuum emne manfuros, quales charitas potius quàm fortuna conciliat. Cócludam deinceps orationem meam,piiffime Augufte, fermonis magis fine quàm gratiæ. Namque illa perpetua eft,& fpatio non tranf meabili terminum calcis ignorat: flexu tamen paruo,nec à te procul conuertar ad deum. Aeterne omnium genitor,ipfe non genite opifex,& caufa mudi,principio antiquior, fine diuturnior: qui templa tibi & aras penetralibus initiatorum mentibus condidifti: tu Gratiano, humanarum rerum domino, eiufmodi femina noftri amoris inolefti, vt nihil in digreflu fegnior factus meminiffet & reli&i,illuftraret absentem,præfentibus anteferret, dein, quia intereffe primordiis dignitatis per locorum interualla non poterat, ad fo. lennitatem condendi honoris occurreret beneficiis, ne deeffet efficium.Quæ enim memoria,memoria (inquam) tranfcurfum tantæ celeritatis vel in audacibus Græcorum fabulis commenta eft: Pegasus volucer a&us à Lycia non vltra Ciliciam permeauit: Cyllarus atque Arion inter Argos Nemcámque fenuerunt: ipfi Caftorum equi, quod longiffimum iter cft, non nifi mutato vectore tranfcurrunt:tu Gratiane,tot Romani imperij limites, tot flumina & lacus, tot veterum interfepta regnorum,abufque Thracia per totum (quá longus eft) locum Illyrici, Venetiam,Liguriámque & Galliam veterem,infuperabiliaRhetiæ,Rheni accolas,Sequanorum inuia,porrecta Germaniæ, celeriore tranfcurfu quàm eft properatio noftri fermonis,euoluis: nulla requie otij,ne fomni quidem aut cibi mu nere liberali, vt Gallias tuas inopinatus illuftres, vt confulem tuum quanuis defideratus anticipes, vt illam ipfam quæ auras præcedere

folet,famam facias tardiorem : hoc fenectuti mex, hoc honori à te datum, fupremus ille imperij & confiliorum tuorum deus cófcius, & arbiter,& autor,indulfit vt fellam curulem, cuius fedem frequenter ornabis, vt prætextam meam purpuræ tuæ luce fucatam, vt trabeam non magis auro fuo quàm munere tuo fplendidam, quæ ab Illyrico fermonis dignitas honeftauit, apud Gallias illuftriora præftares:quæftorem vt tuum, præfectum vt tuo prætorio, confulem tuum:&,quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis,præceptorem tuum, quem pia voce declaraueras,iufta ratione prætuleras, liberali largitate ditaueras,augustæ dignationis officiis confecrares.

DIXI.

« VorigeDoorgaan »