Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

5.

DIPLÔME DE BAUDOUIN DE GAND, GRAND MAÎTRE INCONNU DES TEMPLIERS PAR DEÇA LA MER.

1176.

In nomine sanctae et individuae trinitatis 1.

Notum sit omnibus tam futuris quam praesentibus quod dominus Balduinus de Gandavo, frater de Templo et magister templalium domorum quae cis mare sitae sunt, consilio et assensu.... et communis capituli sui, dedit ecclesiae de Bona Spe ad tertium manipulum.... possidendam quartam partem allodii de Ramelgiis quae eis ab heredibus.... data erat sicuti eam possidebant in campis, in pratis, in silvis, in pascuis et grangiis suis, ea conditione ut dum messae fuerint segetes, fratres de Templo praefixum manipulum.... am suam, si eis placuerit, ducerent sive a fratribus de Bona Spe pro tertio manipulo.... acciperent. Condictum etiam est inter eos quod fratres de Bona Spe silvam quae huic parti..... annos extirpare et terram ipsam, ubi indiguerit, infra sex annos marlare Templo tertiam partem sumptuum ministrare ac de omnibus novalibus suis tertium....... ipsi fratres vero de Bona Spe duos reliquos sibi habebunt. Ut igitur hujus possessionis pactio inter utramque domum pace perpetua conservetur, cartae praesentis est tradita monimento, ut inconvulsa permaneat, utriusque partis sigillis cum subsignatestibus firmata. S. Philippi abbatis de Bona Spe. S. Petri prioris, S. Medardi supprioris. S. Antonii, Johannis, Almanni, Arnulphi, Henrici, Reinaldi sacerdotum. Balduini....... diaconorum. Henrici, AEgidii, Bartholomei subdiaconorum. S. praefati Balduini.... berti Parvi. S. Gislardi de Ruez. S. domini Everardi de Roavia. S. Bo..... Stephani Sarraceni, Alardi Parvi, Johannis Gualteri, Roberti de Atrebato..... ria, Ingelberti patrum de templo domini. S. Domini Gerardi abbatis de Alna. Anno incarnati Verbi M° C. LXX VJ° apud Bonam Spem. Et sciendum quod...... ipiuntur octo boneria et fratres de Templo grangiam suam facient si voluerint in Ramelgiis.

Au dos se trouve écrit, en écriture du XIIIe siècle :

Balduini de Templo, domini de terra seu allodio de Ramelgiis, et aliis.... scilicet de pactione inter nos et Templarios.

Et en écriture du XIIe siècle : BALDUINI DE TEMPLO DOMINI DE RAMELGIIS.

(D'après l'original en parchemin avec sceau aux

archives du royaume, à Bruxelles.)

Les passages en italique sont suppléés.

6.

LES HOSPITALIERS DE JÉRUSALEM (DEPUIS LES CHEVALIERS DE MALTHE) RENONCENT A LA DIME DE MOLENBISOUL, DANS LE TERRITOIRE DE JODOIGNE.

1179.

In nomine sanctae et individuae trinitatis, nos fratres de Hospitali quod situm est in Jherosolimis, omnibus Christi fidelibus tam futuris quam praesentibus in perpetuum. Quia gesta antiquorum auctoritate et testimonio scripturae perveniunt ad notitiam futurorum, per hoc memoriale descriptum tradimus notitiae fidelium qualiter inter nos et ecclesiam sanctae Mariae in Helencinio, tempore Alberti abbatis, convenerit supra quadam decima de Molenbisul, vici in parochia Geldoniensi constituti, habita (habitis) super ea inter nos multorum dierum persecutione et expensis, longe antequam donum ecclesiae de Geldonia, tradente Ægidio comite, in manus nostras deveniret. Erlendis, olim comitissa Geldonensis, viro suo defuncto, pro remedio animae illius et suae et antecessorum utriusque, missam cotidianam pro fidelibus defunctis constituit et eidem missae octo bonuaria terrae et quandam decimam sui in dominii ex integro de Molembisuel (sic), vici in Geldoniensi parochia constituti, deputavit; donum vero hujus elemosinae sua et posteritatis suae auctoritate cum vacaret relocandum reservavit. Quod ita per succedentia tempora usque ad tempus Julianae comitissae, uxoris Godefridi comitis perduravit. Haec comitissa beneficium istud animarum per plures annos neglectum et pene intermissum esse videns, et animo ejus restaurationi intendens et hoc ipsum beneficium fidelius ac devotius a religiosis viris ad salutem animarum compleri volens, ut et ipsa hujus beneficii specialius particeps existeret, habito cum fidelibus et familiaribus suae familiae salubri consilio, praesentibus et concedentibus filiis et filiabus suis, Ægidio, Petro, Conone, Gerberga et Claricia, praesentibus quam multis nobilibus viris et familiae suae hominibus, donum istius elemosinae, cum terra et supradicta decima, pro salute animae suae et viri sui comitis Godefridi et antecessorum suorum, legaliter tradidit sanctae Mariae in Helencinio, sub domino Gerardo, ipsius loci abbate secundo, eo tenore ut, infra terminum parochiae, altare unum fieret ubi, providente abbate, sacerdos pro cunctis fidelibus defunctis cotidie missam celebraret. Praedicta vero Juliana comitissa in pace sepulta, Petrus, filius ejus, qui clericus et canonicus erat beati Lamberti, matris suae et proprium sui ipsius factum irritum fecit et hujus elemosinae fructus in usus suos, qui clericus erat, revocare contendit. Verum ecclesiam de Helencinis et abbate Gerardo, super hac violenta injuria, majorem audientiam Leodii et Coloniae expostulante, praefatus Petrus, injustae persuasionis suae conscius, TOM. I. 54

amicorum et religiosorum virorum qui praedictae elemosinae dono interfuerant praesentialiter, salubri consilio usus, ab injustitia destitit et quicquid querelae adversus ecclesiam de Helencinis super hac re habebat, effestucans sollempniter remisit. Ista de Petro clerico sopita querimonia, frater ejus comes Ægidius, accinctus injustitia et seculari fretus potentia, acriore injuria in ecclesiam insurrexit et praedictam elemosinam tam recenter et tam legaliter ecclesiae in elemosinam contraditam impudenter reclamavit. Ecclesia vero, legitima possessione et proborum hominum qui ejusdem elemosinae traditioni interfuerant et cartarum legitimarum testimonio freta, majorem audientiam adiit, canonicam justitiam super injusto persecutore expostulavit et, tandem perurgente coartatus justitia, quicquid querelae adversus ecclesiam super hac re habebat, effestucans remisit et elemosinam matris suae cum omni integritate sua liberam et quietam ecclesiae Helencinensi resignavit. Post haec omnia nos fratres de Hospitali Jherosolimitano, cum ut supra diximus, ad donum ecclesiae de Geldonia, tradente Ægidio comite, pervenissemus, rebus omnibus ad eam pertinentibus diligenter inspectis, quorundam etiam usi consilio, praedictam decimam, quia inter terminum parochiae nostrae erat, calumpniati sumus, aliquid juris nos in ea habere sperantes. Verum ecclesia et Alberto abbate, vero et rationabili hominum et cartarum testimonio quod sui juris erat, lege qua superius, contra nos defendente, tandem post multas dierum persecutiones et expensas utriusque heritas (utrimque habitas?), quibusdam religiosis ecclesiarum rectoribus et praecipue domino Nicholao, abbate sancti Foilliani de Kerboniers, propter bonum pacis et justitiae, se nobis medios opponentibus, utrique compositioni, ejus die denominato, compromisimus et quicquid querelae super hac re adversus ecclesiam Helencinensem nobis erat, effestucantes legaliter remisimus, et super omnia etiam, si quid juris in praedicta decima habere dicebamus, sapientum hominum usi consilio, et compositione praefatam ecclesiam cum omni integritate libere et quiete in perpetuum possidere concessimus. Hoc autem ut ratum in futuro permaneat, sigilli nostri impressione et fratrum nostrorum qui in capitulo nostro fuerunt apud Ceresires attestatione coroborari fecimus. S. Radulphi, prioris Angliae, S. Lietaudi, S. Jacobi, Bochardi, Nicholai sacerdotis, S. Radulphi, Girardi, Rogerii, Radulphi, Johannis, dyaconorum, S. Odonis de Brenia, Gerardi Dabecort, Frederici fratrum et militum. Actum est anno verbi incarnati Mo Co LXX° nono.

(Extrait du cartulaire de l'abbaye de Heylissem,

p. 5, aux archives du royaume.)

7.

AUTRE CHARTE DE BAUDOUIN DE GAND.

1181.

In nomine Domini. Francio de Aer, magister Parisiensis, et Balduinus de Gand, magister Pontiensis ac Hainoensis, et qui cum eis sunt fratres de Templo Domini, tam futuris quam praesentibus. Noverint omnes tam futuri quam praesentes quod cum nos fratres de Templo Domini, videlicet quoddam allodium apud Ramignies libere possideremus, id ipsum possidendum in perpetuum fratribus ecclesiae de Bona Spe communi concordia concessimus. Praedicta autem concordia tali pactione terminata et confirmata est ut praedicti fratres de Bona Spe praedictum allodium tam in terris quam in boscis, tam in pratis quam in aquis et quidquid juris ejus est, exceptis octo boneriis domini Rolandi de Merbiolis, qui et Amisardus dicitur, et horto ipsius qui est a semita Bincensi usque ad molendinum, libera et perpetua hereditate possideant, ita ut quadraginta sex modios, viginti tres avenae et totidem hyvernagii quod in terra praedicti allodii creverit, de meliori post sementem fratribus de Templo annuatim persolvant. Ipsa vero annona ad modium Bincensem qualis nunc est, anno videlicet quo haec pactio acta est, mensurabitur et intra curiam de Riverolis, ab introitu martii usque ad clausum Pascha, accipietur. Si qua vero querela de praedicto allodio exorta fuerit, fratribus de Bona Spe guarandia, quantum justitia dictaverit, a nobis quasi pro nostro conferetur. Ut autem haec pactio stabilis et inconvulsa permaneat in perpetuum, sigillum capituli nostri hujus scripto cum cyrographo apponimus et subsignatis testibus confirmamus. Signum Roberti de Arraz, S. Ernaldi de Flumei, S. Elberti, fratrum de Templo Domini, S. Amisardi. Confirmavit hoc autem dominus Rogerus, Cameracensis episcopus et laudavit apposito sigillo. Actum anno incarnati Verbi, millesimo centesimo octogesimo primo. Et appendebat sigillum cereum ac ad latus chirografatum erat. Collata praesens copia concordat cum suo originali.

Quod allestor,

Signé) L. DE L'ESTIENNE, notarius.

(Copie aux archives du royaume.)

8.

CHARTE RELATIVE A L'ORDRE DES TEMPLIERS, DONNÉE PAR LE PLÉBAN DE LIERRE
ET D'AUTRES ECCLÉSIASTIQUES.

1260.

Universis praesens scriptum visuris, Walterus, plebanus de Lyra, et Walterus, plebanus de Duffla, et Johannes dictus Lumbart, salutem in omni Salvatori1. Universitati vestrae notum facimus quod frater Johannes et frater Henricus de Brake, fratres militiae Templi, coram nobis ad hoc vocati, viros religiosos, dominum abbatem et conventum beati Michaelis in Antverpia, praemonstratensis ordinis, quitos clamaverunt super omni jure quod ipsis fratribus militiae Templi competebat vel competere potuit ratione vel occasione crucis Jherosolimitanae acceptae a Dyonisio, presbitero de Lyra, felicis memoriae, ut dicebatur, et super testamento quod condidit idem D. in extremis, ex quacumque gratia eis auctoritate apostolica concessa vel indulta, mediantibus novem libris alborum veterum, quas dicti abbas et conventus dictis fratribus Templariis persolverunt. Et, in robur et testimonium praemissorum, ad precem dictorum Templariorum, praesenti scripto nostra sigilla duximus apponenda. Actum apud Lyram. Datum anno Domini M° CC LX°, feria quinta post Cineres.

(Extrait du cartulaire de l'abbaye de S1-Michel à Anvers,

p. 146. Archives du royaume.)

In nostro Salvatore?

« VorigeDoorgaan »