Q. Horatius Flaccus, Volume 1

Voorkant
apud Weidmannos, 1869
 

Geselecteerde pagina's

Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 225 - EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Pagina 4 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Pagina 14 - Hadriae maior, tollere seu ponere vult freta. quem mortis timuit gradum, qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et infamis scopulos Acroceraunia? nequiquam deus abscidit prudens Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit.
Pagina 344 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Pagina 246 - Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides, nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes.
Pagina 100 - Malobathro Syrio capillos? Tecum Philippos et celerem fugam Sensi relicta non bene parmula, Cum fracta virtus et minaces Turpe solum tetigere mento: Sed me per hostis Mercurius celer Denso paventem sustulit aere, Te rursus in bellum resorbens Unda fretis tulit aestuosis.
Pagina 372 - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus...
Pagina 131 - ODI profanum vulgus et arceo : favete linguis ; carmina non prius audita Musarum sacerdos virginibus puerisque canto, regum timendorum in proprios greges, reges in ipsos imperium est lovis, clari Giganteo triumpho, cuneta supercilio moventis. est ut viro vir latius ordinet arbusta sulcis...
Pagina 190 - Importuna tarnen pauperies abest ; Nee, si plura velim, tu dare deneges. Contracto melius parva cupidine Vectigalia porrigam, Quam si Mygdoniis regnum Alyattei Campis continuem. Multa petentibus Desunt multa. Bene est, cui Deus obtulit Parca, quod satis est, manu.
Pagina 505 - ... fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna, potesne ex his ut proprium quid noscere?

Bibliografische gegevens