Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quare, o sol Sulmalæ eximiorum heroum,
Non tueris tu spem mihi deorsum ?
Est mea habitatio ipsius in obscuritate,
A meo tergo transnatante me nebulâ ;
Sub rore meis capillis se-flectentibus:
Intuere me è tua nube, o heros,

Sol Sulmalæ magnorum heroum. *

TEMORA.

CARMEN SEPTIMUM.

Carminis VII. Argumentum.

Sub mediam noctem a poematis initio tertiam hic liber incipit. Poeta nebulam describit quandam, quæ noctu ex Legæ lacu est orta, et quam defunctorum umbræ quod temporis inter mortem et funebre carmen intervenit, tenebant. Folani umbra super antrum in quo jacebat cadaver, est visa. Fingali ad rupem Cormulem vox ejus perfertur. Trenmoris clypeum percutit rex, quæ res ipsum armatum esse proditurum certissimo signo indicat. Quæ ex clypei sonitu mira oriuntur. Sulmalla, somno excitata, Cathmorem expergefacit. Verbis ad miserationem commovendam aptis inter se colloquuntur. Ut pacem hic petat illa orat. Bellum protrahere statuit, atque in vicinam Lonæ vallem, quam habitabat Druida senex, illam recedere jubet, usquedum proximi diei prælium fuerit finitum. Exercitum clypei sonitu excitat. Clypeus describitur. Fonar bardus, Cathmoris rogatu primam Belgarum coloniam in Hiberniam a duce Larthone ductam, narrat. Advenit lux. Ad vallem Lonam se Sulmalla recipit. Librum concludit carmen lyricum.

« VorigeDoorgaan »