Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

decern. nos

aut tu non

titulis omnibus fpeciofius reor, quando non tra bibus aut faxis nomen tuum, fed monimentis æ ternæ laudis inciditur.Ibit in fecula, fuiffe prin cipem, cui florenti & incoluminunquã nifi modici honores,fæpius nulli decernerentur. Et fanè fi velimus cum priorum temporum neceffita. te certare, vincemur.Ingeniofior eft enim ad excogitandum fimulatio veritate : feruitus, libertate:metus,amore. Simul quum iampridem nouitas omnis adulatione confumpta fit, non alius erga te nouus honor fupereft quàm aliquando de te tacere audeamus. Age, fiquando pietas noftra filentium rupit,& verecüdia tuam vicit, quæ *qualiáque decernimus nos,tu nó recufas, vt ap- qualiiqs au pareat, non fuperbia & faftidio te ampliffimos honores repudiare,qui minores non dedigneris. Pulchrius hoc,Cæfar, quàm fi recufares omnes: nã recufare omnes, ambitionis: moderationis eft eligere parciffimos. Quo temperamento & nobis & ærario prodes, quòd fumptibus eius adhibes modu, & qui exhaustũ nó fis innocētiū bonis repleturus.Stant igitur effigies tuæ, quales olim ob egregia in rempubl.merita priuatis dicabantur. Vifuntur eadé è materia Cæfaris ftatuæ qua Brutorum,qua Camillorum. nec difcrepat caufa. Illi enim reges hoftémque victorem mani. bus depulerunt:hic regnum ipfum, quæque alia captiuitas gignit,arcet ac fubmouet, fedémque obtinet principis,ne fit domino locus. Ac mihi *intuenti in fapientiam tuam, minus mirum vi- intuenti fa detur quòd mortales iftos caducófque titulos aut depreceris aut temperes. Scis enim vbi vera principis, vbi fempiterna fit gloria, *vbi fint honores,in quos nihil flammis, nihil fene&uti, GG. j.

picntiam

neceffe eft. Non ergo

con

nihil fuccefforibus liceat. Arcus enim & ftatuas aras etiam tepláque demolitur, & obfcurat obli uio,negligit carpitque pofteritas:contrà, temptor ambitionis, & infinitæ poteftatis domitor ac frænator animus ipfa vetuftate florefcit, nec ab vllis magis laudatur, quàm quibus minimèneceffe eft. Præterea vt quifquis factus est princeps,extemplo famá eius, incertum bona an perpetua pr. mala, cæterùm æterna eft. Non ergo perpetua principi fama,quæ inuitum manet fed bond concupifcenda eft. ea porro non imaginibus & ftatuis,fed virtute ac meritis prorogatur. Quinetiã leuiora hæc formam principis figurámque, non aurum melius vel argentum quàm fauor hominum exprimat teneátque. quod quidem prolixè tibi cumulatéque contingit, cuius lætiffima facies & amabilis vultus in omnium ciuium ore,oculis,animo fedet. Annotaffe vos credo, patres conferipti,iamdudum me non eligere quæ referam propofitum eft enim mihi principem laudare,non principis facta. Nam laudabilia multa etiani mali faciunt, ipfe laudari nifi optimus non poteft. Quare non alia maior,imperator augufte,gloria tua, quàm quòd agentibus tibi gra tias nihil velandum eft, nihil omittendum eft. cuiufquam Quid eft enim in principatu tuo, quod cuiufque prædicatio vel tranfilire vel præteruchi debeat? quod momentum, quod immò temporis pun&u aut beneficio fterile, aut vacuum laude? num omnia eiufmodi vt is optimè te laudaffe videatur, qui narrauerit fideliffimè? Quo fit vt propè in immenfum diffundatur oratio mea, & necdum de biennio loquor. Quàm multa dixi de moderatione,& quanto plura adhuc reftant, velud quod fecundum consulatum recepifti,quia prin

eeps & pater deferebat! at postquam ad te imperii fummam,& cùm omnium rerum, tum etia tui poteftatem dii tranftulerint, tertium confulatum recufafti,quum agere tá bonum confulem poffes Magnum eft, differre honorem: gloriam, maius.Geftum confulatum mirer, annon receptum?geftus non in hoc vrbis otio, & intimo finu pacis,fed iuxta barbaras gentes : vt illi folebant quibus erat moris paludanéto mutare præ-textam, ignotáfque terras victoria fequi. Pul-chrum imperio, gloriofum tibi,quum te focii atque amici fua in patria, fuis in fedibus adierunt.. Decora facies confulis:multa poft fæcula tribunal viridi cefpite extru&um,nec fafcium tantùm : fed pilorum fignorúmque honore circumdatum: augebant maieftatem præfidentis diuerfi poftulantium habitus,ac diffonæ voces, raráque fine. interprete oratio. Magnificum eft, ciuibus iura,, quid hoftibus, reddere? fpeciofum certam fori. pacem,quid immanes capos fella curuli, vicerifque veftigio premere? imminere minacibus: ripis tutum quietumque, quid fpernere barbaros fremitus? hoftilémque terrorem non armorum magis quàm togarum oftentatione compefcere?. Itaque non te apud imagines, fed ipfum præfentem audientémque confalutabant imperatorem, noménque quod alii domitis hoftibus, tu contemptis merebare.Hæc laus a&i confulatus,illa dilati: quòd adhuc initio principatus vt iam excufatus honoribus, & expletus confulatu recufafti, quem noui imperatores deftinatum a liis in fe transferebant. Fuit etiam qui in princi-patus fui fine confulatum qué dederat, ipfe magha ex parte iam geftum extorqueret & raperet.

Gġgijų.

[ocr errors]

Hoc ergo honore quem & incipientes princips & definentes adeo concupifcunt vt auferant, tu otiofo ac vacante priuatis ceffifti. Inuidiofúfne erat aut tibi tertius confulatus, aut principi primus? Nam fecundum imperator quidem fub imperatore tamen inifti: nihilque imputari in eo vel honori poteft vel exemplo, nifi obfequium. Ita verò que ciuitas quinquies, atque etiam fexies confules vidit, non illes qui expirante iam libertate per vim ac tumultum creabantur, fed quibus fepofitis & abfentibus in rura fua confu latus ferebantur: in hac ciuitate tertium confulatum princeps generis humani vt pergrauem recufafti? Tantone Papyrius etiam & Quintius moderatior? Auguftus,& Cæfar,& pater patriæ. Atillos refpubl. ciebat:quid? te non eadem refpublica? non fenatus? non confulatus ipfe, qui fibi tuis humeris attolli & augefcere videtur? Non te ad exemplar eius voco,qui continuis cofulatibus fecerat longum quendam & fine difcrimine annum his te confero, quos certum eft quoties confules fuerunt, non fibi præftitiffe. Erat in fenatu ter conful, quum tu tertium confulatum recufabas. Onerofum nefcio quid verecundiæ tuæ confenfus nofter indixerat, vt princeps toties conful effes, quoties fenator tuus nimia modeftia,iftud etiam priuatus recufaffes. An confularis viri triumphalifque filius quum tertiò conful creatur, afcendit,non debitum hoc illi,nó vel fola generis claritate promeritum?Cotigit ergo priuatis aperire annum, fastófque referare: & hoc quoque redditæ libertatis indicium fuit, quòd conful alius quàm Cæfar effet. Sic exa&is regibus cœpit liber annus: fic olim

*

deftiampre

feruitus pulfa,priuata faftis nomina induxit: miferos ambitionis,qui ita confules femper,vt femper principes erant, quanquam non ambitio magis quàm liuor & malignitas videri poteft, omnes. annos poffidere fummumque illud purpu. ræ decus nonnifi præcerptum præfloratúmque tranfmittere. Tuam verò magnanimitatem, *an anbenignita modeftiam, an benignitatem prius mirer? Ma- tem, an megnanimitas fuit, expetito femper honore abftinere:modeftia,cedere: benignitas, per alios frui. Sed iam tempus eft te ipfi confulatui præftare vt maiorem eum fufcipiendo gerendóque facias. Nam fæpius recufare,ambiguam ac potius illam interpretationem habet, tanquam minorem putes. Tu quidem vt maximum recufafti: fed hoc perfuadere nemini poteris,nifi aliquando & non recufaueris. Quum arcus,quum trophza,quum ftatuas deprecaris,tribuenda eft verecundiæ tuæ venia illa enim fanè tibi dicantur. quum verò poftulamus vt futuros principes doceas inertiæ renuntiare,paulifper delicias differre, paulifper & faltem ad breuiffimum tempus, ex illo felicitatis fomno velut excitatos, induere prætextam, quam quum dare poffent,occuparint : afcendere curulem quam detineant: effe denique quod concupierunt, nec ideo tantùm velle confules fieri, vt fuerint. Geffifti alterum confulatum, fcio:illum exercitibus, illum prouinciis,illum etiam cæteris gentibus poteris imputare,non potes nobis. Audiuimus quidem te omne munus confulis ubiiffe, fed*audiuimus. diceris iuftiffimus,humaniffimus,patientiffimus fuiffe: fed diceris.æquum eft aliquãdo nos iudicio noftro, nokris oculis,non fame femper & rumoribus cre Gg. iij.

« VorigeDoorgaan »