Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt onmia, Volume 1

Voorkant
typis et sumtibus Bernh. Tauchnitz jun., 1843 - 416 pagina's
 

Geselecteerde pagina's

Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 225 - Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quae modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit; sed eodem modo eademque necessitate res ideatae ex suis attributis consequuntur et concluduntur, ac ideas ex attributo cogitationis consequi ostendimus. Propos. VII. Ordo et connexio idearum idem est, ac ordo et connexio rerum.
Pagina 408 - Mentis Amor intellectualis erga Deum est ipse Dei Amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae Mentis, sub specie aeternitatis consideratam, explicari potest, hoc est, Mentis erga Deum Amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo Deus se ipsum amat.
Pagina 226 - ... substantia cogitans et substantia extensa una eademque est substantia, quae jam sub hoc, jam sub ¡По attribute comprehenditur. Sic etiam modus extensionis et idea illius modi una eademque est res , sed duobus modis expressа; quod quidam Hebraeorum quasi per nebulam vidisso videntur, qui scilicet statuunt, Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum et idem esse.
Pagina 201 - Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non potent, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul natura esse cum rebus intellectis, quandoquidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (pro Coroll. i Prop. 16) ; sed contra veritas et formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective.
Pagina 329 - Bonum et malum quod attinet , nihil etiam positivum in rebus , in se scilicet consideratis , indicant, nee aliud sunt praeter cogitandi modos , seu notiones , quas formamus ex eo , quod res ad invicem comparamus.
Pagina 380 - Dei intuitiva cognitione oritur : at intellectum perficere nihil etiam aliud est, quam Deum, Deique attributa et actiones, quae ex ipsius naturae necessitate consequuntur, inteUigere.
Pagina 201 - Nam causatum differt a sua causa praecise in eo , quod a causa habet. Ex. gr. homo est causa existentiae , non vero essentiae alterius hominis...
Pagina 200 - Verum ego me satis dare ostendisse puto (vid. prop. 16.), a summa Dei potentia, sive infinita natura, infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse, vel semper eadem necessitate sequi : eodem modo ac ex natura trianguli ab aeterno et in aeternum sequitur ejus tres angulos aequari duobus rectis.
Pagina 206 - ... eo sensu, quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex sequenti corollario constabit.
Pagina 209 - Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur, ut res, quae in Deo sunt, et quae sine Deo nee esse, nee concipi possunt.

Bibliografische gegevens