Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

MATHESEOS PURA E.

PARS I.

PROLEGOMENA

DE MATHESEOS RATIONE, PARTIBUS ATQUE
METHODO;

QUIBUS ADDITA SUNT praecepta nONNULLA LOGICA
IN USUM EORUM, QUI MATHESEOS STUDIUM

CUM LOGICES ET LITTERARUM HUMA-

NIORUM STUDIO CONJUNGUNT.

[blocks in formation]

J. F. L. SCHRÖDER.

IN ACAD. RHENO-TRAJECTINA PROFESSORE
ORDINARIO.

TRAJECTI AD RHENUM,
APUD JOH. ALTHEER.
1 8 3 1.

181.0.57.

HJO

Natura haec est Arithmeticae et Matheseos, ut menti sint humanae propriae et veritati cognatae: sic illae sunt homini propriae, ut qui non eas tenet, quod Glauco apud Platonem dicit, homo non sit putandus. Quamobrem quo quis est indole veritatis amantior, eo et diligit has magis, et magis per earum studium ad veritatem enititur.

VAN HEUSDE: (Initia Philosophiae Platoni

cae: Pars III. p. 49.)

[blocks in formation]

PRAEFATIO.

L. S.

Omnis disciplina, cum ex investigatione veri, cujus leges exponit Logica, oriatur, est quasi pars quaedam practica ejus habenda, atque ipsa Logica suo quodammodo jure disciplina disciplinarum appellari potest. Verum praeter commune hoc vinculum, quo, ut reliquae disciplinae, ita Mathesis cum Logica connexa est, alia quaedam inter eas intercedit cognatio. Ut enim haec intelligentiae leges universales, ita Mathesis eas exponit, quae ad intuitionem, vel ad necessarium illum ordinem rerum, qui spatio et tempore efficitur, referuntur. Ergo utraque disciplina est formalis, principiis et propositionibus apodicticis constans, scientia veri nominis, atque pars quaedam Anthropologiae psychicae. Materia, quam tractat Mathesis ipsam aptam red

« VorigeDoorgaan »