Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tis enutrita bonis, ut herba foliorum tempore crevit primo; sed mox, ut seges quæ numquam gelu premitur, cito enim caumate exorto omnia nociva, quæ fruges ruminent, emittit, zisaniam semenque tyrannorum genuit pestiferum. Cui soli fecunditas suberat et Sabrina ac Tamensis fluvii per plana difusi ac per oportuna divisi augmenta ubertatis impendebantur, huic universæ regioni bonis male utenti habundantia rerum causa fuit malorum. Ex habundantia enim luxuria, fœde libidines, idolatria, sacrilegia, furta, adulteria, periuria, homicidia, et ceteræ viciorum soboles, quibus omne humanum genus obligari solet, adolevere. Et ne eius antiqua profundius repetam facinora, qui hæc plenius scire voluerit, legat sanctum Gyldan, qui de eius situ et habitatione scribens et eius mira in Christo conversione, statimque, ritu pene paganico, apostatatione et divina lugubriter insecuta ultione, et eius iterum ne penitus in favillam et cineres redigeretur miseratione, multe ex eiusdem actibus congrua bene et inreprehensibiliter disputat.

aspera,

Hæc autem quondam patria cyclopum, nunc vero nutrix, ut fertur, tyrannorum, divinis non inulta raro diu quievit propter sua peccata flagellis : aut enim crebris hostium irruptionibus, aut civium inter se invicem concussionibus, aut fame, peste, gladio, morbisque insectata est acerrimis. Sed longe ab huius quoque moribus parvam distasse sobolem suam non opinor, quæ quondam ratibus ad istam devecta est citra mare britannicum terram, tempore non alio quo gens barbara, dudum iam armis moribus indiscreta, Saxonum maternum possedit cespitem. Huic se cara soboles in istum conclusit sinum quo se tutam loco magnis laboribus fessam, ad horam concessit sine bello quietam. Interea miserorum, qui paterna incolebant rura, peste fœda repente exorta, catervatim et absque numero, el absque sepultura, miseranda sternuntur corpora. Ex hac lue magna ex parte antiqua desolatur patria; tandemque pauci et multo pauci, qui vix ancipitem effugissent gladium, aut Scoticam quamvis inimicam, aut Belgicam, natalem autem propriam linquentes, coacti acriter alienam petivere

terram.

III.

Chant des écoliers de l'ile Verte. (Fol. 16 ro.)

Cantemus sancto, cantemus Guingualoeo!
Dulcis per famulum laus resonet Domino!
Alme parens, fratrum pro tanto in tempore custos
Fautor ubique tui, semper adesto gregis.
Ac placitum propriis cetum consistere caulis
Herentem monitis, collige, sancte, tuis.
Lethea stangnantis paciaris flumina Averni,
Quesumus ne famulos tangere dira tuos.

O lux alina tuis, spes clara et magna potestas,
Abdis cur nobis velle tuum miseris?
Discipulus sancti qui constas more Patricii,
Christum pro nobis poscere semper habe.
Nobis sit requies, per te, et substantia Christus.
Omnes hoc orantes, hoc iugiter petimus.
In te certa salus, sit per te reddita virtus,
Nobis indignis, quamlibet exiguis.

Hos autem versiculos licet non eodem metro quo cudimus, sed quas quadam metri similitudine eodem tamen sensu, rithmico gradientes cognamine descriptos, condiscipuli eius frequentare soliti memorantur. Discipulusque denique sancti Patricii, propter hanc causam, usque ad obitum es appellatus est.

IV.

Préface du second livre. (Fol. 34 v°.)

Hactenus in isto libello pauca de plurimis, quæ in teneriori quidem ætate peraegerit signis, sive ex antiquis recolligentes scriptis, sive ex maioru relatione mirabilium dictis, elucidare prout potuimus curavimus. Hæc a tem quæ de beatissimis eiusdem actibus, quos iam robustior ætate et merit: perfecerit, a bene scientibus discentes, sive ex scriptis, sive relato, s adhuc non plane scientibus depromere cognoscimus, prout ipse domins noster Ihesus Christus concesserit, si vita comes fuerit, in subsequenti edice prosequemur; æquum rati hunc tali debere concludi termino, finem conversandi huc usque discipulus habuit, in eo quo imbutus fuera loco, justum vero incipi oportere cum iam aliorum preceptor existens, m tans locum, non morem, sed meliorans, egrediens a magistro, doctor perit perspicuus haberi.

Explicit prefatio.

que

V.

Hæc autem vII capitula quæ sequuntur per heroicum metrum
sunt composita. (Fol. 53 v°.)

XV. De humili Gradoloni Cornubiensium regis apud eundem et familiari allocutere.

Interea ad regem volitabat fama Gradlonum,
Celsi qui summa tenuisset culmina sceptri,
Occidue partis moderator Cornubiorum,
Magnum cui suberat pro tanto limite regnum.
Normannumque gazis redimitus tempora mitra
Detractis fulget, cunctisque potentior ipsa

Barbara prostrate gentis post bella inimicæ;
Iam tunc quinque ducum truncato vertice, cyulis
Cum totidem claret centenis victor in armis.
Testis et ipse Liger fluvius est, cuius in abis
Acta acriter fuerant ripis tunc prælia tanta.
Ergo dehin cupidus sanctum conductus amore
Vissendi graditur pavidus at pronus adorat,

Talia commemorans: «Quænam te munera placant,
Copia nam super est michi rerum et magna potestas,
Terrarum spacia, cum gazis auri atque argenti,
Commoda et innumeris cum donis plurima vestis,
Et tibi tradita quæ fuerint intacta manebunt,
Nullaque mutari poterunt commertia fixis
In cœlum positis ceu donis omne per ævum.

XIX. De altitudine et nobilitate Cornubiae. (Fol. 55 vo.)

Quam bene candelis splendebant culmina ternis
Cornubia proceres, cum terni celsa tenebant
Rura vel ima! Regens Gradlonus iura teneret
Cum doctus terrena; nitentem porgeret haustum.
Ac populo sitienti Courentinus in almo
Ordine, cum sacro prefulgens corpore Christi,
Summus qui dici meruit speculato(r) ab actis,
Vitam qui summo portavit cum speculatu
Arctam heremi, nisi cum quæstus moveatur abortus
Aecclesiarum; ab hoc intentus cito discuciebat
Orta, sed innumeros stabilita in pace sedabat;
Ille dehin remeans eadem quoque quæ ante gerebat;
Domnus et innumeris cum Vuingualoeus in actis
Pre cunctis fulsit, heremitarum bene factus
Abbas, excelso virtutum culmine clarus.

Ante tamen dictum iam scanderat ipse sacratum
Regmina tanta locum dicti quam ambo tenerent,
Iamque tamen ternos precesserat ordine sanctus
Eximiis isto Tutualus nomine clarus

Cum meritis monachus, multorum exemplar habendus;
Cuiuscumque sinu caperet cum vestibus ignem

Non tetigit flamma, sed leni rore madescit.
Sed cum cœlitibus vitam tunc forte gerebat.
Cum ternis patria munitur fulta columnis.
Quarta tamen vivens quam corpore vixerat ipse
Cum Christo vivit, quia non minus esse putatur.
Ast igitur fulchris tunc eminet alta quaternis
Cornubiæ patria, rerum quoque copia plena,
Pulchro compta quasi ornata cum sponsa decore
Egreditur thalamo, sponso veniente superbo.
N 4.

BULL. DES TRAV. HIST.

30

XX. Item de eiusdem contritione et subiectione.
At nunc pressa iacet heroum orbata potentum
Cede gemens victa, externo sub fasce reflexa,
Armorum nitidis nuda spoliata triumphis,
Quæ fuerant læta convivia non moderata.
Pompa superba fuit Nineve; quod forte minatur
Cerecte vates venturum prescius actum est,
Impletumque in ea, improperans ubi tecta leonum
Et catulorum pascua dirum læta leonum.
Annæ eius fuerant tunc fortes more leones,
Qui mundi partes rapiebant forte per amplas
Prædam tam sevi quam sanguinis atque cruoris
Semper avari; læta leonum hic pascua sepe
Foetus reppererant, pulchra quia forma iuventa.
Omnis huic compte cum fortis vellet haberi
Aut doctus pariter currebat, sed modo nemo
Qui predam cupiat nisi, sed quasi morte sepulta est.
Nullus jamque potens violentus agone remansit
Prædam diriperet qui, sed compressa redacta est.
Tantis ergo malis dicam tibi pinguia præssæ
Sunt ubi dirorum rictum esseda celsa leonum,
Atque catellorum quoque pascua læta leonum.
Nempe tibi venit Iudeæ quod stetit aptum
Vatæ per afflatum dicente perhenniter almum :
Calvicium fac dilatatum more aquilarum.
Calvicium quippe hominis in vertice solo
Esse solet, totum per corpus apertum haberi

Ast aquila, veteres membris quia de omnibus plummæ
Labuntur cum valde senescit; calvicium ergo
Ceu aquila plummas quia late perdidit amplas,
Dilatat populum quæ amiserat ipsa ferocem.
Nam cecidere quidem magnarum pennæ aquilarum
Cum quibus ista volare sueverat alta rapinæ;
Omnis enim pugnax et belli ductor habendus
Concessere extincti, per quos prælia vicit.
Externasque neces cum victrix alta sederet
Predam partita cessorum et partem inimicum.

XXI. Item de eius futura reparatione.
Hæc est Cornubia magnorum magna parentum
Mater et ægregia virtutum laude potentum
Et mundi pugnatorum et cœlos habitantum ;
Quæ quamvisque modo iacuit suppressa sub armis
Arbustis nitens valide consurgere natis
Mox tamen incipiet, faciat si condita iusta;
Sin aliter suppressa diu et conflicta iacebit.

NOTE SUR LE SCEAU DE THOMAS JAMES, ÉVÊQUE DE LÉON ET DE DOL.

Communication de M. A. Ramé, membre du Comité.

(Séance du 11 décembre 1882.)

Le sceau, provenant des archives de la Loire-Inférieure, communiqué au Comité par M. L. Delisle, est une pièce intéressante pour l'histoire de l'art.

Il a été exécuté pour Thomas James, évêque de Léon, ainsi que l'annonce la légende en capitales romaines :

S THOME EPISCOPI LEONENSIS.

Thomas James a été nommé évêque de Saint-Pol-de-Léon en 1478, à une époque où le style gothique de la décadence était ex

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]

clusivement employé en France pour la décoration des sceaux. Celui-ci cependant appartient au plus pur style de la Renaissance, sans la moindre réminiscence gothique.

« VorigeDoorgaan »