Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

ego

dixi pluribus verbis prologo in librum Joan. Lydi De

Magistratibus Romanis, Parisiis 1812 octonis vulgatum.

Unde, quia fortasse ad manum minime lectori est ea

editio, repetam illa: Joannes Laurentius, a patria Lydus

dictus, natus Philadelphia in Asia proconsulari a. C. 490,

Constantinopoli militavit (ut tunc aiebant) inter Memo-

riales, Adjutores, Augustales, Cornicularios præfecturæ

prætorio, imperantibus Anastasio et Justiniano Augg.

Fato concessit post annum Ch. 552. grandis natu. Scri-

psit græce complura, quorum præcipue tria memoran-

tur liber De Mensibus, De Magistratibus Romanis, De

Ostentis. Sed ea omnia habebantur pro deperditis, donec

a. 1784. vir illustris de Choiseul-Gouffier, a rege Chris-

tianissimo Constantinopolin missus, oratorisque munere

apud Turearum: Imperatorem fungens, in Thracia casu
improviso codicem invenit sæculo X peraratum, libros
De magistratibus Deque ostentis pæne integros conti-
nentem, libri De mensibus particulam. Ex hoc codice,
Parisios apportato, libri De magistratibus editio vulgata
est ea quam dixi paulo ante : libri De Ostentis editionem
quum item instituerem, appellavit me vir Summus, cujus
nunc auspiciis omnes hi classici exeunt nitidissime de-
scripti typis, appellavit me, inquam, ut aliquot capita, quæ
disciplinam auguralem illustrare possent (sicut Astram-
́psychum, Nicephorum, Zoroastrem, de quibus posterius),
Julio OBSEQUENTI, si videretur, subjungerem. Huic ejus
voluntati libentissime obsecutus, ex LXXI capitibus libri
De Ostentis (tot enim erunt in editione integra prope-
diem proditura) viginti contuli in hoc volumen. Ea sunt
exordium libri initio mutilum, pag. 210-231: toni-
truale e scriptis Fonteii a Lydo excerptum græceque ver-
sum, pag. 232-239 capita novem de fulminibus,

pag. 240-255. Hæc, ut dixi, descripsi ex codice cujus et scriptura erat subpallida mendisque scatens, et lacerarum paginarum fragmenta cariosa admodum : eaque ita legi, ut sim visus mihi potius divinare. Quapropter, quum in primis quinque capitibus multa occurrerent loca ejusmodi, quæ non satis tuto restitui posse viderentur, commodissimum existimavi versuum lacunarumque diligenter expressam effigiem in summis pagellis proponere, subjectoque textu quoquo modo refecto doctioribus de probabilitate conjecturarum mearum relinquere judicium. Eam effigiem habes suo loco, pag. 210-217 et 220 -225. Commentarium adjungere non est visum, quum ejus vice versio latina a nobis adjecta fungi possit : capita ipsa non dubito fore accepta lectoribus, tametsi sint a Lydo fortuita sane et promiscua ratione (ut omnia ejus) scripta sed in quibus tamen et eruditionem agnoscas non vulgarem, et librorum fulguralium aliorumque hodie deperditorum luculenta reperias fragmenta.

:

Sed hæc nimis fortasse multa de Lydo. De ASTRAMPSYCHO dicemus suo loco, pag. 395. Interpretationis somniorum quæ sequitur, pag. 404-413, auctorem aiunt (quod haud scio an ita sit) NICEPHORUM II, patriarcham Constantinopolitanum, Arsenii I imperante Michaele Palæologo successorem: is Nicephorus, ubi vix menses undecim in patriarchatu egerat, e vita demigravit vergente ad finem anno 1262: vide Le Quien Orient. Christian. I. 281. B. Auctorum, qui de præsensione rerum futurarum scripserunt, cogit agmen ZOROASTRES, pag. 414-419, sive potius collectio oraculorum Zoroastri tributorum græceque conscriptorum versibus. De quibus quum varia exstet et copiosa Fabricii commentatio, Harles. Bibl. gr. I, pag. 310 sqq. nec quicquam fere

habeam quod apponam de meo, ad illam commentationem lectorem rejicio.

Additamenta ad Valerium Maximum sunt pag. 257304 editorum superiorum præfationes, testimonia, judicia, Kappii, Torrenii, Justi Lipsii, aliorum. Exercitationem Schultingii De testamentis rescissis, ut jam Torrenianæ editionis pergratum fuerat ornamentum, item in hac nostra repetivimus pag. 305-334: subjunximusque pagin. 335— 394, De luxu Romanorum Joannis Meursii libellum, Valerium Maximum resque ab eo tractatas copiose illustrantem. De Indice editionum Valerii, pag. 421—452, quum is non minus quam reliqua clarissimi auctoris scripta singulari exquisitaque doctrina commendetur, non necesse habeo commemorare, magis est quod apud literate peritos dicam de Indicibus quinque deinceps sequentibus, quem ex quoque usum habere possis.

nec

Quæ ad illustrandum Valerium Maximum Juliumque Obsequentem collegimus, hunc habent terminum. Optamus autem vehementer, et ex animo, isto conatu satis esse factum promisso nostro ac recepto, satis officio ac necessitudini constitutæ mihi cum Viro Clarissimo, totius hujus consilii de vulgandis classicis moderatore. Quem quid opus est nominem ubi dixero, eum politioris literaturæ et antiquitatis rara cognitione, acumine ingenii, elegantia et gravitate omnium studiorum, ad hæc latinæ linguæ peritia et versuum eadem lingua pangendorum laude, cum paucis esse comparandum.

Scripsi Parisiis, a. d. VIII Cal. Junias. a. C. clɔ. ɔccc.

XXIII.

C. B. HASE.

PRÆFATIO KAPPII.

LICET morem eorum haud improbem, qui, quum veterem aliquem scriptorem in lucem edunt, in præfatione de rebus ad eum pertinentibus fusius disputant; ego tamen, Julium Obsequentem editurus, ab ea consuetudine jure quodam recedere posse mihi videor. Nam ut Gerh. Jo. Vossium de Historicis latinis, Jo. Alb. Fabricium in Bibliotheca latina, Petr. Baylium in Lexico historico et critico, J. N. Funccium de Vegeta linguæ latina Senectute, Georg. Christ. Hambergerum in Historia critica auctorum classicorum, aliosque plures silentio præteream, Schefferus et Oudendorpius in præfationibus doctissimis adeo diligenter de Julio Obsequente ejusque libro de Prodigiis egerunt, ut nihil fere in medium proferri possit, quod non ab his duumviris clarissimis jam observatum esset ac dictum. Igitur justam omnino virorum doctorum reprehensionem incurrerem, si illorum scrinia compilare, et lectoribus onus injungere vellem, ea hoc loco iterum legendi, quæ a laudatis viris de Obsequente copiose fuere disputata. Quare eos, quorum interest historiam Julii Obsequentis accuratius nosse, ad Schefferi et Oudendorpii præfationes ablegare possum. Neque etiam post Oudendorpium, quantum quidem scio, quidquam observatum est viris doctis, quod majorem lucem Julio Obsequenti afferret. Nam quod in titulo editionis Juntinæ appellatur Junius Obsequens, sine dubio est error

1. En ipsum titulum: C. Plinii Cæcilii Secundi Novocomensis epistolæ omnium, quæ hactenus prodiere purgatissimæ. Ejusdem Panegyricus Trajano dictus. Ejusdem de viris illustribus in re militari, et in admi

typographi, quia non solum in eadem editione, p. 466493, constanter legitur Julius Obsequens; sed et Aldus, cujus diligentiæ Julium Obsequentem debemus, qui alias fortasse æternis tenebris sepultus jacuisset, omnesque alii editores Obsequentis semper eum Julium appellaverunt; et nemo certe melius Aldo, qui solus libro manuscripto usus est, nomen Obsequentis scire potuit. Id quod ideo monendum duxi, ne quis, titulo editionis Juntinæ deceptus, nomen Obsequentis in dubium vocet, aut eum Junium Obsequentem nominatum fuisse falso sibi persuadeat. Sed quid opus est, his diutius immorari? Accipias potius, lector benevole, quid consilii in hac mea editione sequutus sim, et quibus subsidiis instructus ad eam accesserim.

Petiit a me bibliopola, de re literaria, quum libris aliis, tum quoque scriptoribus veteribus suo sumptu editis, bene mereri cupiens, ut scriptorem aliquem latinum, minorem, raro obvium, et sive ob argumenti gravitatem, sive ob stili præstantiam lectu dignum, eligerem, quem typis repeteret. Quod mihi, a pluribus annis literas ad humanitatem spectantes, ut decet literarum studiosum, mire amanti, fuit pergratum. Sic enim optime ac facillime cum bonis literis, a quibus alia multa negotia paululum me avocaverant, in gratiam redire posse existimavi. Auctor igitur ei fui, ut Julii Obsequentis libellum de Prodigiis, cura Francisci Oudendorpii egregie illustratum, et anno hujus seculi XXII, Lugduni Batavorum splendide editum, typis iterum imprimendum curaret. Moverunt autem me causæ multæ, cur hunc scriptorem præ aliis

nistranda rep. Suetonii Tranquilli de claris grammaticis et rhetoribus. Junii Obsequentis prodigiorum liber. Tabula in totum volumen. Traductio græcarum dictionum, quæ passim volumini sunt insertæ. In fine libri: Impressum Florentiæ opera et sumptu Philippi Juntæ. Anno a nativitate DXV supra mille, mense octob. Leone decimo, pontifice.

« VorigeDoorgaan »