Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Simul molesto hiatu et immani soloecismo liberamur scribendo:

[ocr errors]

καί νύ κεν ἔνθ ̓ ἀπολωλε Αρης κτέ.

i. e. periisset, non pereat, ut arbitror. Eadem opera corrigatur locus P 70

ἔνθα κε ῥεῖα φέροι κλυτα τεύχεα

εἰ μὴ οἱ ἀγάσσατο Φοῖβος, ubi rectissime codex Vratislaviensis habet φέρν, quod ab ipso Nauckio spretum esse impense miror.

Ε 447 ή τοι τὸν Λητώ τε καὶ Αρτεμις ἰοχέαιρα

ἐν μεγάλῳ ἀδύτῳ ἀκέοντο τε κύδαινόν τε.

Vitiosum esse κύδαινον quis non facile assentiatur Nauckio ? Quid vero reponendum? Ultro succurrit κήδευόν τε, quo verbo usi sunt Sophocles Euripidesque pro θεραπεύειν, quae ipsa notio h. I. requiritur. Cf. O. R. 1324, O. C. 750, Or. 781. Nisi forte putamus vatem antiquissimum eodem sensu hic adhibuisse κηδαίνειν, pro qua tamen opinione afferri nequit Hesychiana glossa κηδαίνει, quam ex κηραίνει corruptam esse arguit glossema μεριμνᾷ, id quod dudum perspectum est.

Ε 697 αὖτις δ ̓ ἀμπνύνθη. Quod in Revue de Phil. p. 195 suspicabar hanc formam metri causa sine necessitate et contra analogiam fictam esse, ab ea sententia non me dimovent comparata a Cobeto Mnem. III (N. S.) p. 364 ἐκλίνθη, ἀποκρινθέντε, διακρινθήμεναι, ὠρίνθη, εὐθυνθήτην, ἠρτύνθη, in quibus omnibus N pertinet ad verborum themata. Molestiam tamen creat δηριν θήτην citatum ab eodem, sed quia δηρίομαι habet iota longum, prorsus non dubito quin corrigendum sit Π 756 δηριθήτην. Idem valet de prava forma ιδρύνθησαν Γ 78 et Η 56, ubi ex cod. Vindob. rescribendum ιδρύθησαν.

Ε 830 τύψον δὲ σχεδίην μηδ ̓ ἅζεο θοῦρον "Αρηα

τοῦτον μαινόμενον, Τυκτὸν κακόν, ἀλλοπρόσαλλον. Pro obscuro τυχόν Nauckius coniecit στυγερόν. Εt ego, sed fieri potest ut multo lenius corrigere liceat CTυκτόν, i. e. στυγητόν, quia apud Homerum exstat non tantum ἐστύγησα, sed etiam ἔστυξα, formatum a verbo deperdito στύγω (cf. κύρω κυρέω, alia), unde

derivatum etiam Στύξ. Od. 2 502

τῷ κε τέῳ στύξαιμι μένος καὶ χεῖρας ἀάπτους. Ζ 321 τὸν δ ̓ εἆρ ̓ ἐν θαλάμῳ περικαλλέα τεύχε ̓ ἕποντα. Pulchra est coniectura περὶ κάλλιμα τεύχε ̓ ἕποντα. Attamen obstare videtur quod κάλλιμος, vox in Odyssea saepe obvia, nusquam apparet in Iliade. Quare videndum annon potius vetus

lectio ΠΕΡΙΚΑΛΛΕΑ celet scripturam genuinam ΠΕΡΙΚΑΛΑΕΑ, περὶ καλὰ ἑά, i. e.

τὸν δ ̓ εὑρ ̓ ἐν θαλάμῳ περὶ κάλ ̓ ἑὰ τεύχε ̓ ἕποντα. (sive malis περὶ καλὰ ἅ), quae mutatio propemodum nulla est. Prorsus nulla foret, si constaret genuinam formam Homericam non καλός esse, sed καλλός, quod probabiliter contendit Gustavus Meyer Gr. Gr. p. 66.

Η 125 ἦ κε μέγ' οιμώξειε γέρων ἱππηλάτα Πηλεύς,

ὃς ποτέ μ' εἰρόμενος μέγ ̓ ἐγήθεε ᾧ ἐνὶ οἴκῳ,
πάντων 'Αργεΐων ἐρέων γενεήν τε τόκον τε.

τοὺς νῦν εἰ πτώσσοντας ὑφ ̓ Ἕκτορι πάντας ἀκούσαι,
πολλά κεν ἀθανάτοισι φίλος ἀνὰ χεῖρας ἀείραι.

Non haereo in repetito participio sed in ipsius rei absurditate, quod dicitur Peleus Nestorem, qui hic loquitur, omnium Argivorum genus originemque rogavisse. Agitur h. 1. de ducum tantum ignavia, et de solorum ducum genere Peleus Nestorem videtur interrogasse. Quare vide an, deleta virgula, corrigendum sit:

ὅς ποτέ μ ̓ εἰρόμενος μέγ ̓ ἐγήθεε ᾧ ἐνὶ οἴκῳ πάντων ̓Αργεΐων ἀρχῶν γενεήν τε τόκον τε. Η 290 Hector ad Aiacem, quocum congressus fuerat pugna singulari:

νῦν μὲν παυσώμεσθα μάχης καὶ δηιοτῆτος

[σήμερον· ὕστερον αὖτε μαχεσσόμεθ ̓, εἰς ὅ κε δαίμων
ἄμμε διακρίνῃ, δώῃ δ ̓ ἑτέροισί γε νίκην·

293 νὺξ δ ̓ ἤδη τελέθει· ἀγαθὸν καὶ νυκτὶ πιθέσθαι]
ὡς σύ τ ̓ εὐφρήνῃς πάντας παρὰ νηυσὶν ̓Αχαιών
295 [σούς τε μάλιστα ἔτας καὶ ἑταίρους οἵ τοι ἔασιν]

αὐτὰρ ἐγὼ κατὰ ἄστυ κτέ.

Critici Alexandrini ut spurium notarunt vs. 295, Nauckio (cf. 282) suspectus est vs. 293. Mihi dubitationes natae sunt de versibus 291 sq., qui in eodem libro bis recurrunt vs. 377 sq. et 396 sq., ubi multo aptiores sunt quam hic. Quippe illic agitur non de duorum hominum, sed de utriusque exercitus pugna et victoria, itaque rectissime habet illud δώῃ δ ̓ ἑτέροισί γε νίκην, quod hic de altero utro bellatorum absurde dictum est pro ἑτέρῳ, quod numeri ponere non permittebant. Confugiendum igitur ad nota interpretum artificia, ut fecit Peyron „ἑτέροισι alteris ou plutot alterutris: a l'un ou l'autre des deux partis, par consequent, a moi ou a toi.“

[ocr errors]

Ὅταν τι τούτων τῶν σοφισμάτων ἴδω,

πλεῖν ἢ 'νιαυτῷ πρεσβύτερος ἀπέρχομαι.

Illud v causam fuisse suspicor, cur duo versiculi hic in

sererentur.

Θ 6 ὄφρ ̓ εἴπω τά με θυμὸς ἐνὶ στήθεσσι κελεύει. His similibusque locis quam plurimis Bekker aliique primitus fuisse statuunt ὡς είπω, sed frustra quaero, quid Graecos movere potuerit ut, quum pereunte digamma salvi manerent numeri, pro iis sine ulla causa substituerent ὄφρ ̓ εἴπω. Multo probabilius mihi videtur antiquum poetam eiusmodi locis dedisse.

ὄφρα εέπω κτἑ.

abiecta reduplicatione pro εξέπω (i. e. εἴπω. Cf. Kuhner Gramm. I p. 817), ut poetae epici in aliis quoque verbis pro libitu Aoristorum II usi sunt formis reduplicatis et non reduplicatis, ut κάμω iuxta κεκάμω, λάχω iuxta λελάχω, λάθω iuxta λελάθω, cett. Θ 37 οδυσσαμένοιο τεοῖο. Recte Classen (Beobachtungen des Hom. Sprachgebr.) p. 180 sq. observavit genetivum absolutum Aoristi apud Homerum esse plerumque causalem, sed valet hoc tantum de Iliade. Nam si recte video, omnia exempla ex Odyssea (α 16, 2 248, ξ 475, ω 535) usum testantur prorsus temporalem, neque excipere debuerat Classen locum 2 248.

Θ 108 οὕς ποτ ̓ ἀπ ̓ Αἰνείαν ἑλόμην, μήστωρα φόβοιο. Vitiosum est ποτέ dictum de eo quod modo factum est. Cf. E 323 sq. Quod argumentum accedat argumentis, ob quae hunc versum damnarunt critici Alexandrini. Schol.: ἀτεθεῖται ὅτι ἄτοπον προςτιθέναι τὴν ἱστορίαν τῷ εἰδότι, καὶ ὁ καιρὸς δεῖται συντομίας, quorum tamen argumentorum alteri non nimium tribuendum esse sciunt qui poetam norunt. Cf. quae scripsi Revue de Philologie 1879 p. 70.

13 πένθει δ ̓ ἀτλήτῳ βεβολήατο πάντες ἄριστοι.

Quid movit Nauckium ut h. 1. cum Zenodoto legat βεβλήατο, spreta Aristarchi de utriusque formae usu diverso observatione, quum tamen Od. κ 247 sine suspitione ediderit

κῆς ἄχει μεγάλῳ βεβολημένος?

Ι 393 ἢν γὰρ δή με σαόωσι θεοὶ καὶ οἴκαδ ̓ ἵκωμαι

[Πηλεὺς θήν μοι ἔπειτα γυναῖκα γαμέσσεται αὐτός],
πολλαὶ ̓Αχαιίδες εἰσὶν ἀν ̓ Ἑλλάδα τε Φθίην τε
κουραι ἀριστήων, οἵ τε πτολίεθρα φύονται·
τάων ἣν κ ̓ ἐθέλωμι φίλην ποιήσομ ̓ ἄκοιτιν.

Sive γαμέσσεται contra omnium usum adhibuit huius versiculi auctor sive quod olim coniectum est γε μάσσεται (in qua scriptura yé otiosum est) versus magno opere mihi displicet et Homero abiudicandum esse suspicor. An putas Achillem ea in re patris operam adhibiturum fuisse? Non ego. Deleto isto versu, nascitur compositio apud antiquiores praesertim scriptores non infrequens, quae nativa simplicitate conspicua rem magis spectat quam logicam et grammaticam severiorem. Contra si retinueris, offensione non caret asyndeton πολλαὶ ̓Αχαιίδες.

1237 μόλιβος ὡς. Pauci codd. contra metrum exhibent μόλυβδος. An fuit μόλυβος? Novitium certe est μόλιβδος per iota scriptum, ita ut μóhßog antiquum esse parum videatur probabile.

4 762 ὡς ἔον, εἴ ποτ ̓ ἔον γε μετ ̓ ἀνδράσιν. Collato vs. Γ 180, virgula distinxerim post γε. Μ 212 ἐπεὶ οὐδὲ μὲν οὐδὲ ἔοικεν

δῆμον ἐόντα παρὲς ἀγορευέμεν κτέ.

Haud ignoro conferri solere Latini poetae illud „plebs eris“, et fieri potest ut Horatius in Homero versatissimus ad huius loci exemplum orationem suam conformaverit. Nihilominus vehementer dubito num Graeci umquam hoc modo locuti sint et valde inclino in eam partem ut a poeta profectum esse putem:

δήμου (δήμο ?) ἐόντα κτέ.

Cf. B 198, 4 328.

Ν 134 ἔγχεα δ' ἐπτύσσοντο θρασειάων ἀπὸ χειρῶν
σειόμεν κτἑ.

Immo υπό.

258 turpiter de h. 1. erravi Revue de Phil. 1878 p. 100 pro ζήτει, alibi non lecto apud Homerum, coniciens δίζεν. Debueram potius: δίζετο καί κε μ ̓ ἄιστον κτέ. Cf. Hesiod. opp. 601. Δίζω est διστάζω. Vid. Ο 731.

Ο 251 καὶ δὴ ἐγώ γ ̓ ἐφάμην νέκυας καὶ δῶμ ̓ Αΐδαο ἤματι τῷδ ̓ ὄψεσθαι, ἐπεὶ φίλον ἄιον ἦτορ. Poeta Π 468 cecinit ὁ δ ̓ ἔβραχε θυμὸν ἀίσθων et Y 403 αὐτὰρ ὁ θυμὸν ἄισθε καὶ ἤρυγε κτέ. Respicitur ad vs. 10 ὁ δ ̓ ἀργαλέῳ ἔχετ ̓ ἄσθματι κῆρ ̓ ἀπινύσσων

i. e. λιποψυχῶν.

Expectaveris loco nostro

ἐπεὶ φίλον ἦτορ ἄισθον

numeris quoque elegantioribus. Verbum, quod est aïw, longe alio sensu adhiberi constat, neque iniuria Nauckius άtov h. 1. ut suspectum notavit.

Ο 556 ἀλλ ̓ ἕπευ (ἕπε?)· οὐ γὰρ ἔτ ̓ ἔστιν ἀποσταδὸν

Αργεΐοισιν

μάρνασθαι, πρὶν γ ̓ ἠὲ κατακτάμεν ἠὲ κατ'

ἄκρης

Ἴλιον αἰπεινὴν ἑλέειν κτάσθαι τε πολίτας. Nauckius „ἑλέμεν? sed gravior videtur corruptela. Rectissime iudicat. Quanta enim est ista orationis scabrities: πρίν γ ̓ ἢ αὐ τοὶ τοὺς ̓Αργείους κατακτάμεν ἢ τοὺς ̓Αργείους) Ἴλιον ἑλεῖν καὶ τοὺς πολίτας (αὐτῆς) κτάσθαι!

Paullo saltem tolerabilius foret:

πρίν γ ̓ ᾖὲ κατακτάμεν ἠὲ κατ ̓ ἄκρης

Ἴλιον αἰπεινὴν ἑλέμεν κτάμεναί τε πολίτας.

Sed vel sic offensioni est subiecti non expressi repentina mutatio idque eo magis quod, si enuntiata forent ambo subiecta, prius ponendum fuisset in nominativo, posterius in accusativo. Non magis corrigi potest

πρίν γ' ἠὲ κατακτάμεν ἠὲ κατ ̓ ἄκρης

Ἴλιον αἰπὶν ἁλῶναι ἀποκτάσθαι τε πολίτας. vetat enim praeter mutationis violentiam neglecta littera Aeolica in σαλῶναι.

Ad incitas igitur redactus suspicor veterem cantorem ad exemplum loci M 172 hic dedisse:

οὐ γὰρ ἔτ ̓ ἔστιν ἀποσταδὰ ̓Αργείοισι

μάρνασθαι, πρὶν γ ̓ ἢ ὲ κατακτάμεν ἠὲ ἁλῶναι, interpolatorem autem, ἁλῶναι de Ilii excidio male accipientem, ope loci N 773 addito versu locum depravasse.

ut

Oratio Hectoris haec est: non enim amplius eo loco res sunt

quod hucusque fecimus

[ocr errors]

eminus velitari (i. e. detrectare iustam pugnam) cum Argivis nobis liceat, priusquam aut illos occiderimus aut ipsi occubuerimus (= sed ante omnia acie decernendum est ; quid deinde futurum sit, nunc non curo).

Alexandrinos iam cognouisse versum interpolatum apparet e scholio Veneto.

Ο 680 πίσυρας συναείρεται ἵππους.

Nauck coniecit συνεείρεται. Quam egregia sit lectio συναείρεται copiose docuit Cobet Mnem. III 266 sq.

« VorigeDoorgaan »