Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

in dies ira ad iuftitiam rediffet, quamquam tum maxime triftis, amilla nuper uxore, mitto ad Anteiam, (nupta haec Helvidio fuerat,) rogo ut veniat, quia me recens adhuc luctus limine contineret. Ut venit, Deftinatum eft, inquam, mihi,5 maritum tuum non inultum pati. Nuntia Arriae et Fanniae: (ab exfilio enim redierant :) confule te, confule illas, an velitis adfcribi facto, in quo ego comite non egeo: fed non ita gloriae meae faverim, ut vobis focietatem eius invideam. Perfert Anteia 6 mandata; nec illae morantur. Opportune fenatus intra diem tertium. Omnia ego femper ad Corellium retuli, quem providentiflimum aetatis noftrae fapientiffimumque cognovi. In hoc tamen contentus confilio meo fui, veritus, ne vetaret: erat enim cunctantior cautiorque. Sed non fustinui inducere in animum, quo minus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam: expertus ufu, de eo, quod deftinaveris, non effe confulendos, quibus confultis obfequi debeas. Venio in fenatum: ius dicendi pe-7 to dico paullisper maximo adfenfu. Ubi coepi

crimen attingere, reum deftinare, (adhuc tamen fine nomine) undique mihi reclamari. Alius: Sciamus, qui fit, de quo extra ordinem referas; alius: Quis eft ante relationem reus? alius: Salvi fimus, qui fuperfumus. Audio imperturbatus, 8

tium vocibus et anhelitu dici, notum eft. G. Add. Gesneri ad I. A. Erneftium epistolá.

tum maxime) Eandem vim habet, quam cum maxime: quod oftendit, laudante Cortio, Duker. ad Flor. 2, 16, 3. G.

5 ab exfilio enim redierant) Al. neglecta coniunctione, ab exfilio redierant. quod Cortius iure praetulit. Sic modo habuimus: nupta haec Helvidio fuerat. S.

adfcribi facto) Subfcribenda accufatione, quam meditatur Pli

nius, a qua fubfcriptione pro accufatore ipfo fubfcriptor non,nunquam dicitur." Subfcripfiffe

feminas, indicat verbis, nec illae morantur. G.

focietatem) Melius Cortius ex Mediceo focietate. Vid. Heufingerum ad 1, 10, 12. S.

7ante relationem reus) Ante quam delatum fit nomen eius, eoque recepto, relatum de illo

in Tenatu. G.

Salvi fimus) Pauci fuperfumus de crudelitate fuperiorum

interritus: tantum fusceptae rei honeftas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines, quod facias, an non probent. Longum eft omnia, quae tunc hine inde iactata funt, 9 recenfere. Novillime conful: Secunde, fententiae loco dices, fi quid volueris. Permiferis, inquam, quod usque adhuc omnibus permififti. Relido: 10 aguntur alia. Interca me quidam ex confularibus amicis fecreto accuratoque fermone, quafi nimis fortiter incauteque progreffum, corripit, revocat, monet, ut defiftam. Adiecit etiam: Notabilem te futuris principibus fecifii. Efio, inquam, dum, 11 malis. Vix ille discellerat, rurfus alter: Quid audes? cur ruis?, quibus te periculis obiicis? Quid praefentibus confidis, incertus futurorum? Laceffis hominem iam praefectum aerarii, et brevi confulem? praeterea qua gratia, quibus amicitiis fultum? Nominat quendam, qui tunc ad orientem ampliffimum exercitum, non fine ma12 gnis dubiisque rumoribus, obtinebat. Ad haec ego: Omnia praecepi, atque animo mecum ante

[blocks in formation]

Veriffime Gesnerus, cuius mentem Gierigius non videtur pervidiffe. Neque enim permiferis referendum ad ius dicendi, quod extra ordinem Secundus petierat, (vid. fupra 7.) fed ad ius cenfendi, de quo poftea 13. 18. Non ea fpectat Plinius, quae dixerat, fed quae erat dicturus. S.

10 Adiecit) Al. Adjicit, quod praeferendum. Adigit, quod cod. Arnz. habet, indidem natum: nam eft pro adicit, h. e. adiicit. S.

II cur ruis?) Plerique libri: quo ruis? quod cum Cortio praeferam. S.

12 Omnia praecepi) Ex Aen. 6, 105. ubi, quem ad modum hic, praecepi, non percepi habent optimi quique libri. G.

peregi: nec recufo, fi ita cafus attulerit, luere poenas ob honeftiffimum factum, dum flagitiofiffi mum ulcifcor. lam cenfendi tempus. Dicit Do- 13 mitius Apollinaris, conful defignatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Poftumius, Vectius Proculus, collega Publicii Certi, de quo agebatur, uxoris autem meae, quam amiferam, vitricus: poft hos Ammius Flaccus. Omnes Certum, nondum a me nominatum, ut nominatum defendunt: crimenque quafi in medio relictum defenfione fuscipiunt. Quae praeterea dixerint, non eft ne-14 celle narrare; in libris habes. Sum euim cuncta ipforum verbis perfequutus. Dicunt contra Avi-15 dius Quietus, Cornutus Tertullus. Quietus: Iniquiffimum effe, querelas dolentium excudi: ideoque Arriae et Fanniae ius querendi non auferendum: nec intereffe, cuius ordinis quis fit, fed quam cauffam habeat. Cornutus: Datum fe a 16 confulibus tutorem Helvidii filiae, petentibus matre eius et vitrico: nunc quoque non fustinere deferere officii fui partes; in quo tamen, et fuo dolori modum imponere, et optimarum feminarum perferre modeftiffimum adfectum: qua's contentas effe, admonere fenatum Pub.icii Certi cruentae adulationis, et petere, fi poena flagitii manifeftiffimi remittatur, nota Certo quafi cenforia inuratur. Tum Satrius Rufus medio ambi-17 guoque fermone: fermone: Puto, inquit, iniuriam factam

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Publicio Certo, fi non abfolvitur: nominatus eft ab amicis Arriae et Fanniae, nominatus ab Idem

amicis fuis. Nec debemus foliciti effe.

enim nos, qui bene fentimus de homine, iudicaturi fumus: fi innocens eft, ficuti et fpero, et malo, donec aliquid probetur, credo poteritis ab18 folvere. Haec illi, quo quisque ordine citabantur. Venitur ad me: confurgo: utor initio, quod in libro eft: refpondeo fingulis. Mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo reclamabant. Tanta converfio vel negotii dignitatem, vel proventum orationis, vel 19 actoris conftantiam subsequuta eft. Finio. Incipit refpondere Veiento: nemo patitur: obturbatur, obftrepitur: adeo quidem, ut diceret: Rogo, Patres C. ne me cogatis implorare auxilium tribunorum. Et ftatim Murena tribunus: Permitto tibi, vir clariffime Veiento, dicere. Tunc quo20 que reclamatur. Inter moras conful citatis nominibus et peracta disceflione, mittit fenatum: ac paene adhuc ftantem tentantemque dicere Veientonem relinquit. Multum ille de hac (ita vocitabat) contumelia queftus eft Homerico verfu:

Ω γέρον, ἢ μάλα δή σε νέοι τείρουσι μαχηταί. 21 Non fere quisquam in fenatu fuit, qui non me

iple Secundus ambiguam appellet. Conabimur eam explicatiorem reddere. Cum nominatus fit Certus non quidem a Plinio, (vid. f. 13.) fed ab aliis tum amicis Arriae et Fanniae, adverfariarum, tum fuis; nec tamen probatum quidquam: iniuria illi fit, nifi abfolvitur: haeret enim crimen non probatum. Ergo interim abfolvendus videtur. Nec debemus nos fenatores foliciti effe, ne femel abfolutus, fi forte nocens fit, deinde damnari non pollit. Hoc enim fi appanos, qui bene de Certo fentimus, idem de illo iudicatu

reat,

ri fumus, quod ii, qui nocentem arbitrantur etc. G.

19 auxilium tribunorum) Quorum vim meminimus comparatam effe ad fuum cuique civium ius contra vim iniuftam, magiftratuum praefertim patriciorum, tuendum. G.

20 Ω γέρον) I. 9. 102. verba Diomedis, admonentis Neftorem, ut, cum fenex ipfe nimis prematur a iuvenibus, in fuum, Diomedis, currum transeat. Indicat igitur Veiento, fe antiquum fenatorem in ordinem cogi a iunioribus. G.

complecteretur, exofcularetur, certatimque laude cumularet, quod intermiffum tamdiu morem in publicum confulendi, fusceptis propriis fimultatibus, reduxiffem: quod denique fenatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod feverus in ceteros, fenatoribus folis, disfimulatione quafi mutua, parceret. Haec acta funt ab- 22 fente Certo. Abfuit enim, feu tale aliquid fufpicatus, five, ut excufabatur, infirmus. Et relationem quidem de eo Caefar ad fenatum non remifit: obtinui tamen, quod intenderam. Nam col-23 lega Certi confulatum, fuccefforem Certus accepit: planeque factum eft, quod dixeram in fine: Reddat praemium fub optimo principe, quod a peffimo accepit. Poftea actionem meam, utcunque potui, recollegi: addidi multa. Accidit fortui- 24 tum (fed non tanquam fortuitum) quod, editis libris, Certus intra pauciffimos dies implicitus morbo deceffit. Audivi referentes, hanc imagi- 25 nem menti eius, hanc oculis oberraffe, tanquam videret me fibi cum ferro imminere. Verane haec, adfirmare non aufim: inte eft tamen exempli, ut vera videantur. Habes epiftolam, fi modum epi- 26 ftolae cogitas, libris, quos legifti, non minorem. Sed imputabis tibi, qui contentus libris non fuifti. Vale.

[ocr errors][merged small][merged small]
« VorigeDoorgaan »