Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

10. MICHAELIS HEVSINGERI
10. CHRIS T.

. THEOPH. ERNESTII

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO EDITORIS.

Editionis alterius Plinii Gesneriani exemplis distractis, cum nova certatim expeterentur, Fritschius noster, libri redemtor, Io. Christ. Theoph. Ernestium, Profesorem Academiae Lipsiensis, rogaverat, ut tertiam curaret editionem, prioribusque correctiorem nec line accellione notarum emitteret. Susceperat provinciam vir doctillimus, iamque profligato recensendi ac commentandi labore in eo erat, ut exemplar, quod typographus sequeretur, instrueret, cum ecce morbo atroci, mox praematura morte telam paene detextam abrumpere cogitur. Qui casus, acerbus sane literarumque nostrarum caussa lugendus, ne Pli

nio officeret, neu novam moraretur editionem, quaeritur a bibliopola, qui in defuncti locum protinus succedat, opusque institutum cito abfolvat. Ita factum est, ut mihi necopinanti, vix exantlato aerumnofillimo labore Glofsarii Liviani ex schedis Aug. Guil. Ernestii concinnandi, negotium Plinianum, iucundius illud quidem, sed tamen, cum alia, ad quae meus me animus vocaret, agenda suppeterent, invito reluctantique imponeretur. Quod quomodo administraverim, priusquam lectores doceo, paucis quantumque mihi constitit, indicandum est, quae ratio Plinii repetendi Ernestio placuerit.

In textu quidem recensendo, si locos perpaucos excipias, Gesnerum erat religiosissime secuturus. Omnino Ernestius noster, perinde atque alter ille, Livii editor, a critica scriptorum veterum tractatione videtur fuille paullo alienior. Longe maioré cura intentiorique studio interpretationem Plinii complexus erat, ut, si quae a Gesnero in hac operis parte, qua maxime censentur editiones Gesnerianae, omissa essent, ea partim ex propriis thesauris expromta adderet, partim ex recentiorum, inprimis Gierigii, libris prudenter delibata repeteret. Itaque Ernestii notae, ut crisin de textu constituendo non pror

sus negligant, maximam partem exegetici arguinenti sunt: ceterum et brevitate commendabiles, et vero etiam perspicuitate. Minore religione, quam in textu reddendo, in notis Gesneri exhibendis versaturus erat. Etfi enim longissime aberat a ratione parum probanda eorum, qui in veterum libris edendis priorum notas editorum cum suis ita commiscent et.confundunt, ut, quem quidque auctorem habeat, plane ignores: in Gesneri tamen commentarium paullo plus sibi sumserat, quam ab homine ceteroqui tam circumspecto facile exspectasses. Quod fi haec editio ab ipso Ernestio evulgata esset, Gesneriana haberemus hic atque illic ita vel reficta vel contracta adeoque truncata, ut, fi qui integrum Gesnerurn cognofcere cuperent, ad priores editiones recurrere cogerentur.

Haec habui quae de Ernestii instituto praefarer. A quo cùm meum nonnihil discrepet, quam ego mihimet legem scripserim, breviter ostendam.

Cum primum in Ernestii vices suffectus esem, integrum inihi datum est, ut novam Plinii editionem ex meo folius arbitrio adcurarem, dumne desciscerem a regula, ad quam editor Gottingensis, plaudente orbe erudito, omne negotium exegisset.' Mearum igitur

« VorigeDoorgaan »