Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]

In insitutis eloquentiae praeceptis exemplisque per lectiones publicas tradendae, semper hoc usi sumus, ut poft praecepta, fecundum noftrum initio rum rhetoricorum libellum aut Ciceronis Oratorem explicata, prinum orationes quasdam proponeremus, quibus enarrandis et inveniendi viae et eloquendi artificia demonstrarentur et ad intelligendum et ad imitandum plavius; deinde historicum aliquem librum, ut Sallufiii , Livii, Suetonii, denique philosophicum, Ciceronis fere de officio opusculum, quibus interpretandis scribendi genus historicum et dogmaticum proprie cognosceretur. Et in primo quidem genere plerumque uli sumus Ciceronianis orationibus, sed hoc delectu, ut ratio haberetur praecipua earum, quibus intelligendis etiam rerum cognitio comparari poflet a liudiolis, quarum esset in aliis disciplinis ulus, inprimisque in iure vetere Romano, in cognoscendis artibus reipublicae Romanae pace ac bello, domi forisque,

1

administrandae. Itaque etiam Verrinas saepius ceteris enarravimus, ipfo semestri superiori; quibus legendis tota ratio iurisdictionis Romanae, tum urbanae, tum provincialis, sociorum provincialiumque, magistratuum in urbe et in provinciis, civiuni item utrobique iura, coguosci pofsuut. Eandemque ob caussam interdum vel Ciceronis illam claram ad Quintum fratrem epistolam, de provinciali administratione, vel Plinianaruni librum decimum explicavi; in quibus ratio provinciarum sub Caesaribus administrandarum multis et perspicuis vestigiis exemplisque expresla est, ut a studiosis utriusque discrimina cognoscerentur: quae res inprimis necessaria est, non modo iuris Itudiolis, sed etiam interpretibus graecorum Novi Testamenti librorum, nec minus iis, qui historiam veterem Ecclefiae accurate cognoscere cupiunt. Atque ea res primam hanc vim habuit, ut allicerentur magis iuvenes ad illas lectiones audiendas, praesertim ex eo numero, qui in aliis Academiis ilta contemnit, quod audiendis latinorum scriptorum interpretibus nihil se praeter formulas verborum latinas, aut fententias bel. las discere polle putat, quarum sibi aut nullus aut parvus usus futurus fit, eamque ob causam iis relinquit lectiones in fcriptores veteres latinos, qui scholarum latinarum magifiri futuri fint. Nec illum parvum fructum iudicamus, quod apud vos Temper fuerunt plures, qui iuris eam, quam ele. gantiorem vulgo vocant, scientiam amarent, et tenerent, nec modo, ut alibi fit, fori uluni in discendo iure sequerentur. Sed, ut ad iuflituta nostra redeamus, in parte illius quali orbis oratorii ea, quae prima a nobis commemorata elt, bis Plinianum Panegyricum propofuimus, tum ea de causa, ut tota ratio imperii a Caelaribus ad. ministrati 'intelligeretur, tum ut modus hominum

apte laudandorum, primum per delectum actionum eventorumque, deinde utriusque generis per locos communes sententiasque exornationem, cognosceretur. Ea autem omnia cum saepius ac diligentius tractaremus, exigeremusque omnia ad analogiam rerum et verborum, vili nobis fumus fubinde animadvertere, ubi aut aliter, quam ante factum ellet, intelligi verba, aut etiam corrigi deberent. In quo genere etiam hoc facere consuevimus, ut ad animadvertendum excitaremus auditores, non modo ita re explicanda, ut ipfi in viam reperiendi deducerentur, fed etiam demonstravdis locis, quae vitiosa putaremus, et vitii latentis tum animadverfionem, tum correctionem iis relinqueremus. Quae res ita bene cellit, ut non raro, primo verae correctiones a pluribus fcriptae nobis traderentur, poft etiam ftatim, cum iullillemus dicere palam, & quis videret, quid vitiofum eflet, quomodo corrigi deberet, quod verum ellet, vel iple in animo haberem, a nonnullis reperiretur et pronunciaretur.

Haec a nobis hoc loco dicta sunt, non tam ut rationem redderemus institutorum nosirorum, aut ut alios ad eorum imitationem vocarcmus: quamquam hoc quoque a persona nostra non alienum foret: sed ut intelligeretur, quomodo nata fint ea, quae hoc tempore repetitae Plinianorum scriptorum editioni Gesnerianae addenda permilimus, cum librarius eam habere aliquid nostri cuperet, cuius etiam prima aliquid liabuillet. Pertinent autem pleraque vel ad sensum verborum, vel ad emendationem eorum, in quibus nobis aliquid inefle vitii videbatur: adspersa tamen etiam funt quaedain ad intelligentiam rerum, itemque ad iudicium oratorium pertinentia. In quibus omnibus fi quid eft, in quo verum vidimus,

aut quod Plinii lectoribus prodesse ad intelligendum et iudicandum poflit, bene nos operam navalle putabimus.

AD L. X. EPISTOLARVM NOT VLA E.

Epist. 1. In verbis : feftinaverunt virtutes tuas ad gubernacula reipublicae, quam susceperas, admovere. Semper offendor in verbis, quam susceperas: non quo non recte suscipi respublica dicatur, sed quod id hic non bene convenit cum gubernaculis reipublicae. Non suscipitur navis ab eo, qui ad gubernacula admotus eft. Interim poteft efle a Plinio: ego non imiter.

et privatim et publice) Fluctuat Gesnerus, utrum ad fortem et hilarem, an ad opto referendum putet: sed magis inclinat illuc. Ego fine dubitatione ad opto resero. Decernat ipse Plinius. Ep. 9. et tuo nomine et reipublicae gratulor, h. e. publice privatimque.

Ep. 2. Malui hoc potius) Agnovit Gesnerus, correctionem suam malunt ftare non pofle. itaque in nota ad h. 1. nunc bene correctum est, maluerunt. Ego maluere sine haefitatione rescripserim. Maluị nec per grammaticam rationem ftare potest: deberet enim sequi, pater fieri, non, me patrem fieri: nec per sententiam; quia de Deorum beneficio fermo est, non de Plinii voluntate. Ep. 3. liberalitatem sestertii quadringenties)

Nimis grandis summa videtur etiam Gesnero, qui sane ingeniofe coniicit CCCCHS: quadringentorum sestertiorum, sc. pondo; ut fit pars census senatorii, qui Voconio deerat ad locum in fenatu tenendum, quem petebat. Vix tamen pofluin intelligere, quomodo librarii ex his fignis fecerint sestertii quadringenties: cum satis conftet, eos in numeris, ad rem pecuniariam pertinentibus, explanate scribendis, ficut nofiri vulgo in enunciandis, in illam difficiliorem formam, quae a 1. F. Gronovio demum liquido explicata eft, nunquam incidisse. Magnitudo fummae me non ita movet, ut vitiofam decernarr. Nam illis et secutis temporibus ilia pecunia non nimis grandis fuit. vid. Salmafius ad Vopisci Tacitum c. 10. ubi Tacitus, cum privatus ellet, in reditibus habuiffe dicitur sestertii bis millies quadringenties.

Ép. 5. praefectum Aegypti, amicum tuum) Verba pofteriora funt ex ep. 23., ubi Traianus eum appellat

amicum fuum; in qua fcilicet hoc Traianus promiserat, quod Plinius petit. Plinius, an librarius ea verba repetierit, vix decernam: saltem non satis apte et decore

repetita funt,

Ep. 7. summa integritas in paupertate) Paupertatis commemoratio quomodo hic fiat, intelligi non potest. Sane integritas (i. e, abstinentia a pecuniis alienis) est maxime apta magistratui, inprimisque praeturae: et est magna virtus, fi fit in paupere: fed paupertatis nulla vis eft ad impellendum hominem abstinentem, ut magisiratum petat. Immo si pauper erat, Senator elle, et praeturam petere non poterat. Adbaelitne ex alio loco, ubi ad avgendam integritatis laudem addita erat paupertatis commemoratio; an Plinius deceptus est illius vonoenç dulcedine, ut alibi ?

Ep. 13. cum tabellario mittendum putavi, ut polis ex Lycormae - epistolis cognoscere, quae — scire deberes.) Sine dubitatione in textu refcribendum est, pollès. Hoc genere vitii et alibi textus Plinii laborat, ut videbimus. Sed ad id videndum Germani vulgo non funt fatis acuti. Impediuntur enim, ut quondam librarii, linguae fuae Give vitio, five consuetudine.

Ep. 16. Perductum ad magistratus indicase, servisse aliquando Laberio etc.) Potuit se poli servise absorberi a clausula verbi: fed et alibi Plinius omittit, ut ep. 30. extr. etc.

Ep. 18. Testimonium ei retribuerunt) Gesnero in secundis curis magis placuit pertribuerunt, quod Cortius et Arntzenius in libris repererunt; idque adeo verbum ex hoc loco et simili Paneg. 95, 1., ubi Arntzenius pro perhibuiftis e libris refcribit pertribuiftis, in Thef. L. L. intulit. Non aufim ego verbum, cuius nullum aliud exemplum exstet, in textum ex aliquot libris editis inferre. Homines offendit retribuerunt, pro tribuerunt, haerentes in etymologia. Sed habet hoc verbum in hac significatione characterem aetatis Plinianae, quae, ut multis Taciti , Suetonii, locis intelligitur, formae huius verba pro simplicibus dixit, contra consuetudinem veterem. Sed in boc verbo bonus auctor eft Cicero pro Rofc. Com. 15., ubi detrahere et retribuere ex adverfum fibi respondent, estque retribuere pro tribuere.

Ep. 19. Nymphidium Lupum primipilarem) Primipilaris quid fit, explicant quidam de Interpretibus: alii non altingunt, velut hic nihil fit, in quo haerere poslis. Sed quomodo Lupus primipilaris dicitur, live tu militem

« VorigeDoorgaan »