Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

vid. Schelium ad Hyginum p. 86. Hygino eft cohors equitata, quo nomine et in infcriptionibus occurrit.

Ep. 114. Durius mihi vifum eft hoc: Id ergo, quod Jemper tutiffimum eft, fequendam cuiusque civitatis legem, puto: mollius fuerit fic: Id ergo, quod femper tutiffimum eft, fequendum, cuiusque civitatis legem, puto: intellecto i. e.

cives, dum Ceterum in

Ep. 115. Adfcribere fibi, quos vellent, civitatis non fint alienae.) Corrige velint. Cod. Theod. L. XII. tit. 1. de decurionibus, eft 1.5. ad Bithynos, ad quos pertinet etiam 1. 119.; fed ad Praef. P. directa. ad 1. 5. I. Gothofredus memorat hunc Plinii locum, five has epiftolas, fed negligentius epiftolas infpexit.

Ep. 118. Ut formandis iftius provinciae moribus iple moderareris, et ea conftituas, quae effent profutura) Hic quidem conftitueres esse refcribendum, unusquisque, admonitus praefertim, videat.

Ep. 120. Si ante Iselaftica non fuerunt) Importuna videtur Gesnero particula fi, quam vel delendam, vel cam quae permutandam putat. Ego totam propofitionem deleverim.

Ep. 122. Ufum eorum intentioni non profuiffe.) Debebat effe, non profuturum fuiffe. Fallor an et alia exempla mihi occurrerunt perfecti fic pofiti pro futuro.

AD PANEGYRICVM PLINII NOTVLAE.

C. 2. pr. Sed omnibus civibus enitendum reor, ne quid de Principe noftro ita dicant, ut idem illud de alio dici potuiffe videatur.) Hic locus non una de cauffa displicet. Primum enitendum eft ab fententia alienum, et aut videndum fcripfit Plinius, aut non bene fcripfit. Nam requiritur hic fignificatio cavendi, quae non eft in verbo enitendi. Deinde nec alterum placet, quod dicit, ne quid ita dicant, ut idem illud de alio dici potuiffe videatur. Nam fententia requirit, ut id eodem modo de alio dici potuiffe videatur. Et fi maxime fimpliciter dicatur, ne idem dici potuiffe videatur, tamen illud plane languet, et alienum est.

[ocr errors]

c. 4. Non enim a te ipfo tibi honor ifte, fed agentibus habetur) Olim etiam erat ab agentibus. vid. notulam Gesneri. Et Schwarzius malebat, non improbante Gesnero, ipfi tibi, ut oppofitio clarior effet. Locus ne Lic quidem fatis placet. Quid enim illud a te? quid a

te tibi honor habetur? quis honor ifte, quem videri poffit Traianus fibi habere? Locus elegans forte, fi fic legeretur, non enim tibi honor ifte, fed a te agentibus habetur, fc. non tam tibi hoc modo habetur honos gratiis agendis, fed tu honorem tribuis fenatui, cum admittendis gratiis oftendis reverentiam fenatus. Sive porro

addatur in capite ipfo, five poft fcribatur a te ipfo, non multum refert: neutrum admodum elegans eft, et pro concinnitate alia Plinii. Nam ut plena et accurata oppofitio effet, neceffarium foret, non enim a fenatu tibi honor ifte, fed a te agentibus habetur.

c. 5. quorum in te iudicium et favor tunc ftatim inufitato indicio enituit) Verbum enituit non eft aptum neque iudicio, neque favori. Hinc quaefitum videtur enotuit, quod nec ipfum commodum eft. Verba propria favori funt eminere et emicare. Confunduntur autem faepe in libris eminere et enitere. vid. v. c. Burmannum ad Sueton. Calig. 15.

ibid. obftinatum tibi, non fuscipere imperium, nifi fervandum fuiffet) In obftinatum intelligendum erat. Itaque fequi debet effet vel foret. Alterutrum fequendum. Mox praefaeviffe melius eft, quam praeceffiffe. Utrum Plinii verbum fit, an aliquis in margine Volliani libri fcripferit, ut melius Pliniano verbo, non dixerim.

c. 8. tua adoptio peracta eft) Arntzenio bene tui placet.

ibid. Utique qui adoptaret etc.) Utique bene reftitutum pro Uterque. Qui adoptaret, non debebat a Schwarzio mutari in adoptarat. Eft enim contra latinitatem. Nam temporis ratio non admittit plusquamperfectum. Potius fcriben adoptabat: fed adoptaret commode manet, propter relationem ad paruit, unde -pendet.

ibid. Simul filius, fimul Caefar, mox Imperator et confors tribunitiae poteftatis, et omnia pariter etc.) Haec oratorie dicta videntur. Nam, ut Tillemontius docet in Nerva p. 147. 148. non omnia pariter et fimul factus eft. Tum Imperatoris nomen quomodo dicatur, disputari video. Pagius in Crit. Baron. T. L p. 115. 119. intelligi disputat proconfulare imperium, hoc eft, ins in omnes provincias cum poteftate belli gerendi. item p. 90, b. 93, a. ubi numi Nerva vivo cufi, in quibus Traianus Imperator dicitur. Sed in iis numis Imperatoris nomen est victoriae indicium, quia nomini et ceteris honoribus poftponitur, non ante nomen ponitur, ut fit in aliis. Forte

Imperatoris nomen et tribunitia poteftas idem funt. Nam et praenomen illud nititur tribunitia poteftate. Capite quidem 23. dicitur Traianus imperator falutatus effe a populo in ipfa adoptione. Sed in oratione ifta non funt ad vivum refecanda.

c. 9. nihil agitaffe, nihil feciffe, nifi quod meruit et paruit) Cicero dixiffet, nihil nifi meruiffe et paruiffe.

ibid. Magnum videretur patri!) In his eft lufus merus, fed quod genus auribus illorum temporum placebat: quemadmodum et illa c. 10. fententia inepta est, qua rationem reddit, quare ftatim ab adoptione mortuus Nerva: ut quandoque inter pofteros quaereretur, an illud iam Deus feciffet.

C. II. non imitatus illos, qui hoc idem, fed alia mente, fecerunt) Ferri poffe arbitror: fed rectius foret fecerant.

ibid. cuius pulfi fugatique non aliud maius habebatur indicium) In hoc loco explicando valde fe torfere ingenia. Io. Fr. Gronovius, cum fentiret, aliquid deeffe, unde penderet, cuius p. f. etc. fupplevit, quoniam imperabat is, quod olim probabat Schwarzius. vid. not. Gesneri, qui auctoritatem codicis defiderabat.

Nos in

Act. Erud. 1740. menf. Febr. e lectione Codicis Salisburgenfis, quoniam imperatoris, fecimus: quoniam imperator is, quod probavit deinde, et fuae editioni intulit. Schwarzius. Utrum mox legatur triumpharetur, an triumpharet, quod praetulit Schwarzius, nihil ad fenfum refert.

c. 13. Cominus vibrares) Praefero librares cum Schwarzio: non modo propter auctoritatem librorum, fed etiam, quia verbum hoc eft efficacius. Nec tamen

propterea cum Lipfio in altero legam: nunc librata fusciperes. Nam nec neceffarium elt idem in utroque verbum effe, et potuit confulto efficacius verbum Traiano tribuiffe.

Tota

c. 14. munere alio dignus invenireris) Schwarzius e libris repofuit itinere illo fcil. in Germaniam. haec appendix melius abeffet: fed a Plinio effe concedo. Dignus itinere fane mirificum eft: par itineri recte aliquis dicat, non dignus itinere. Sicut nemo dixerit dignus labore. Itaque munere alio dignus melius eft: et eft durum, expeditionem bellicam iter fimplici

ter dici.

[ocr errors]

c. 15. tempus, quo pofteri visere, visendumque tradere minoribus fuis geftient) Delendum fuis: quod eft a librario Germano. Mox in quis fudores tuos hauferit campus, corrigi debet qui. Ultima litera adhaefit e fequente verbo: nam et mox quod tectum, non quid: eltque plane puerile vitium, quod mirandum eft tamdiu latuiffe viros doctos.

ibid. quod tectum magnus hofpes impleveris.) Bella fententia, fed poëticae fere formae. Fundus eius eft apud Virgilium, ubi angufti limina tecti ingentem Aeneam excipiunt. Aen. VIII.

reportante,

c. 16. Sed Imperatorem, veram ac folidam gloriam reportantem, pacem, tranquillitatem) Ifta tanta multitudo accufativorum fane parum elegans eft. Nam remedium a libris, qui habent Imperatore nullum eft. Capitolium non accipit pacem et tranquillitatem, fed imperatorem, qui veram pacem reportet. nec non modo) Bene fic edidit Gesnerus; et omiflio rou non, et transpofitio Schwarziana improbanda eft. Quid in coniunctione nec et non durius fit, non fentio,

c. 17.

c. 20. Principis transitus? fi tamen ille non populatio fuit) Sic editum in ed. pr. Gesneri. Schwarzius monuit, fi transitus poft tamen non repetatur, elegantiae aliquid decedere. Immo deberet effe illa. Eft autem transitus per errorem operarum omiffus: nec id animadvertit Gesnerus. In editione altera fine notis eft verbum hoc reftitutum a Gesnero. Porro mox: cum abactus hofpitum exerceret, legendum eft, exerceretur, vel exercerentur. nam et palliva fequuntur: omniaque dextra laevaque perufta et adtrita, ut fi etc.

c. 21. extr. et hoc tantum ceteris maior, quo melior) Dudum legendum credideram quod, cum id et doctis placuiffe inveni: idque fine dubitatione in textum inferendum erat. Decepit homines, quod hoc retulere ad maior: cum fit manifefte in hoc, hac in re, modo.

C. 22. ac ne eum quidem vacantem locum, qui non nifi fuspenfum et instabile veftigium caperet) Hoc minutius eft, quam pro cetera defcriptionis magnificentia.

ibid. tam aequalis ab omnibus laetitia percepta eft) Libri editi veteres fere habent aequaliter, fed fcripti fere aequalis, quos fecutus eft, poft longam dubitationem, Schwarzius, ufus hac ratione, quod par gaudium et par clamor praecedit. Nec dubitari poteft, recte dici aequa lem laetitiam: fed aequaliter magis convenit extremis,

[ocr errors]

quae id prope flagitant. Senfus manifeste eft: tam aequaliter omnes laetati funt, quam aequaliter, vel pariter omnibus venifti. In ultimo omittitur verbum et intelli

gitur e primo membro. Nam, quam aequalis omnibus venifti, ineptum h. 1. foret. Secundum haec necessarium eft, fcripfiffe Plinium non aequalis, fed aequaliter.

Pro

c. 23. Refpectantium turba - populus te quoque, te inmo maxime adftaret.) In refpectantium intelligo fimpliciter Spectantes; tarde inceffit, ut omnes per moram ingrediendi eum videre poffent. vid. ad Ep. X, 18. adftaret Schwarzius volebat artarët, dolebatque in Obf. 28. quod id non recepiffet in textum: quod fecit Gesnerus in ed. pofteriori Panegyrici. Id ego non imiter. Non hoc potuit gratum effe et placere, quod populus Caefarem arctaret, premeret, dum ingrederetur: fed quod Caefar pateretur, unumquemque de populo ita prope adftare, et os e proximo intueri: hoc pati, eft comitatis, quae placeat.

ibid. Deum ipfum tunc p. v. operis fui percepisse crediderim.) Quod Schwarzius hic recepit, Deum tuum, idque Gesnerus imitatus eft in ed. min. non probo, etfi in edd. vett. reperitur. Non bene, credo, dicatur Nerva Deus Traiani. Et fi maxime fic dici bene latine et apte poffet, tamen esset alienum, cum fupra Plinius diferte dixerit, adoptionem non fuifle Nervae opus, fed Dei, fed Deorum c. 8. quorum nomine et ipfo Iovem Capitol. intelligit.

ibid. Augufta victimis cuncta) Arntzenius et Schwarzius edidere e MSS. angufta, quos et in ed. min. imitatus eft Gesnerus. Mihi adhuc ambigua res videtur, nec audeo decernere. Verbum angufta ad multitudinem victimarum intelligendam aptius, augufta maius aliquid fonat.

[ocr errors]

c. 24. Eadem, quae nihil in te ipfo Fortuna mutavit) Arbitror hunc locum bene a Gesnero conftitutum, pro eademque refcribendo: eadem, quae: et miror, quomodo ille tamen correctionem Schwarzii: nihil ipfa te F. m. aliis forte magis placituram, dicere potuerit: fed magis, quomodo ea coniectura Schwarzio ita placere, ut etiam in textum reciperet, cum fit nimis abfurda. Quid enim eft eadem ipfa Fortuna? Clarum eft voluisse dicere, Fortunam circa Traianum, extrinfecus, omnia mutaffe, fed in ipfo eius animo, moribus, intrinfecus, nihil: quae eft belliffima fententia.

ibid. humus ita communis) Dimifit ita cum ArnIzenio Schwarzius, repofito ifta, quamquam oftendit aegre a fe factum. Mea de fententia ita retineri debet, quod non minus bonos libros habet auctores: et quia, ifta

e

« VorigeDoorgaan »