Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quem hic fenfum habeat, intelligi nequit, nec habere commodum poteft, ut opinor. Non humus indiget demonftratione, fed communis habere poteft particulam anti

v. Contra bene c. 26. n. 5. reftituit educandi pro educandis, quod miror Gesnerum non in textum editionis minoris recepiffe. nam vel sua sponte videre licet, ita legi debere.

c. 27. Contra largiatur et auferat, alat et occidat) Int largiatur aut fi vel qui intelligendum, aut addendum: nam id confequens, nae ille etc. poftulat. Secus eft in praecedente, ubi alia forma eft orationis. In ceteris nae ille iam brevi tempore etc. melius fimpliciter effet: nae iam brevi tempore. Lectio quidem vulgata in tam b. t. abfurda eft.

ibid. extr. quamquam nec hunc quidem) Gesnerus ait, mollius fore, ne hunc quidem. Immo fic fine haefitatione fcribendum, pofteaquam toties demonftratum eft e libris bonis, nec quidem vitiose substitutum esse alteri ne quidem.

c. 32, 2. Quae ubique feruntur) Non poffum concoquere in hac fententia feruntur, eftque aut efferuntur legendum: nam prima fyllaba in concurfu hoc finalis et primae literae facile excidere potuit: aut feruntur. cf. c. 29, 2. quod genitum effet usquam, id apud omnes natum effe videretur.

c. 34, 1. delatorum iudicium) del. agmen inductum recte receptum ab Arntzenio, Schwarzio et Gesnero in ed. fec. min. idque et in hac editione exprimi debebat. De fpectaculis hic fermo eft, non iudiciis.

ibid. nulla iam testamenta fecura, nullius ftatus certus) Hoc melius puto, quam nullus, quod fervavit Schwarzius, etfi alterum non improbat, immo contra Arntzenii rationes defendit. Sane genitivus cum ftatu folet iungi. Sueton. Vefp. 8. de ftatu defunctorum quaerere. Tacitus A. 3, 28. multorum ftatus excifi.

c. 36. Ac toto in orbe terrarum adhuc locus unus) Gesnerus hoc male accepit adfirmandi sensu. Immo e praecedentibus intelligendum non; ac non toto etc. Hoc pulcre vidit, et more fuo, verbis multis explicavit Schwarzius.

ibid. Dicitur actori atque etiam procuratori) Notulam ad haec verba, quae hinc intelligi patet, Procuratorem elle maiorem actore, deletam vellem. Non hic de dignitate fermo eft. Nihil aliud dicitur, quam fifcum five miniftros fifci, non meliori esse conditione in controverfiis fisci, quam privatos: eosque ad magiftratum in ius vocari a privatis poffe, ficut privatos ab ipfis.

c. 37. maximum beneficium vertebatur in graviffimam iniuriam) Scil. quod, cum Latini effent, ei vectigali obnoxii non fuerant, in novà conditione civitatis id pendere cogebantur.

c. 38. Qui non habet luctus) Legendum effe quem, confentio viris doctiffimis: nam ratio Schwarziana per fupplementa tria explicandae fententiae admodum dura eft: nec (fifcum) focium hereditatis habeat, qui (eum). non habet (focium) luctus.

c. 41. Sola fufficiat?) Hic videtur intelligendum: immo fufficit: quod deinde firmatur rebus ipfis. In fequentibus verba: nihil detinuiffent, vel retinuiffent, abfunt a MSS. edd. antiquiffimis apud Schwarzium, etiam antiquillima mea Germanica f. 1. et a. nec funt neceflaria, eti a Plinii ingenio non aliena.

c. 43. Donavit pater tuus multa, et ipfe donafti) Verbum multa repetendum videtur: donavit p. t. multa; multa et ipfe donafti.

[ocr errors]

ibid. Caefarum munera illitos cibis hamos arbitrabantur) Miror nemini vitium huius fcripturae animadverfum. Hami non illinuntur cibis, efca, fed induntur. Scribe: inditos cibis hamos. Ex inditos factum inlitos. Sic Curtius 10, 10. inditum potioni venenum. Apud Horatium hami dicuntur occulti et operti, he. inditi efcae.

Sic

c. 44. privato indicio principem geris) i. e. iudicio privati, quod privatus tenebas, privati tenent. c. 43. facultates privatae pro facult. privatorum.

ibid. rectosque ac vividos animos non contundis ac deprimis, fed foves et attollis) Waffius ad Sall. Catil. 7. corrigit erectos: idque veriffimum puto, propter verbum deprimis, et contrarium attollis, etiam conftantiam, quae non conveniunt rectis. Male Schwarzius reiicit illam correctionem, vulgatumque male interpretatur, nec bene cum ceteris verbis conciliat.

ibid. ingenio valent) i. e. fapientia. nove dictum. Mox in bene ac fecus ceffit, Schwarzius male reiicit Bentleii correctionem, aut pro ac: quia eft etiam: turpe honeftumque. Nam iudicinm pravum illud in utroque genere fit: unde que neceffarium: at in hoc aut eft neceffarium, quia de fingulis rebus intelligitur: unde et post eft expetant fugiantve, non fugiantque. Atque etiam fecundum axpíßelav latinitatis effe debebat cefferit.

c. 45. otio aut fitu) Aut vel copulative dicitur, vel in ac mutandum: non funt enim contraria et disiuncta, fed eadem et faltem vicina; in otio diuturno fitus ducitur.

c. 45. Ut prope omnes homines unius moribus vivamus) Homines redundat. Videtur explendae et rotun dandae orationis cauffa additum: prope omnes homines unius moribus vivamus.

c. 48. Ut periculum capitis adituri tarditate) Recte tuetur tarditate Schwarzius, i. e. per tarditatem, fed non fatis e contextu. Refpicit verbum ea, quae fequuntur, cum commodum eft, item inprimis mox: interdum eft aliquid, quod nos domi teneat, fcil. ut tardius veniamus.

c. 49. Num remiffionibus tuis eadem frequentia) Dudum correxeram non. Idem vidi repofitum e MSS. a Schwarzio. Sic eft etiam in veterrima editione German. f. 1. et a.

c. 5o. Quae priores Principes occupabant, non ut fruerentur) An occuparant?

ibid. Ita, inquam, donas) Arridet Gesnero correctio Lipfii: ifta. Nempe quo referatur ita, non est: atque id debebat oftendere Schwarzius, fi volebat recte defendere. Sed ego tamen malim ipfa, quam ista.

c. 54. Ludis etiam et commiffionibus) Vera lectio haec: fed non arbitror bene intelligi de certaminibus poëtarum et oratorum. Immo funt ipfi ludi, ut fequentia facile oftendunt, in quibus mox etiam fola fcena conmemoratur. Similiter dicitur ap. Cicer. ad Att. 16, 5. Sueton. Aug. 43.

c. 55. Praeterea, ut quisquis factus eft Princeps aeterna eft.) Haec particula, quam in nullo Codice fcripto reperit Schwarzius, etiam abeft ab nostra vetere Germanica f. 1. et a. ortaquè eft a Codice Cufpiniani. Genuinam credo cum Schwarzio, quod fine ea ratio fubiecta intelligi non poteft, nec habet, quo referatur. Ceterum male editur a recentioribus quisquis, refcribendumque quisque, ut dedit Schwarzius, quamquam nihil de eo admonens.

c. 56. Propofitum mihi eft Principem laudare, non Principis facta) Elt fententia acuta, fed oratorie acuta, et supra captum vitae communis. nam factis laudandis laudatur Princeps, et in iis laudandis oratio prope tota confumitur: quamquam et ea commemorantur, quae proprie non funt in factis, fed tamen demonftrantur per facta.

c. 58. Onerofum nefcio quid quoties fenator tuus: nimia modeftia iftud etiam privatus recufaffes.) In hac particula aliquid duri et fcabri ineffe videtur. Quidam molliendi caufla in altero membro addi volunt cum; nec id displicet Schwarzio: fed id libros auctores non habet. Nec profecto de Plinii more necessarium eft. Sed etiam in primo membro foleo haerere. Onerofum nefcio quid, extra contextum intelligo: nempe eft illa formula rei minuen

dae. Ea quomodo hic apta fit, non fatis video. Quanto facilior effet oratio, fi effet: onerofum quid - Senator tuus? Nimia modeftia etc. Si tamen onerofum nefcio quid accipimus, aliquid oneris, quod ferri poffe non omnino negaverim, tamen per interrogationem enuncianda eft oratio.

c. 59. Ut maiorem eum fuscipiendo, gerendoque auguftiorem facias.) Verbum auguftiorem in uno libro repertum eft; idque récepit Gesnerus: quod ego non imiter: eftque ab interpolatore, quamquam non abfurdo.

ibid. nunc vero poftulamus) Quia libri antiquiores editi et fcripti habent cum, Schwarzius fupplementum de coniectura addidit: c. v. p. ut fuscipias gerasque confulatum, poftulamus, quod tamen uncis inclufit. Non lenius eft, cum mutare in num, ut alii fecere? Et id fupplementum orationem reddit ́languidam.

ibid. afcendere curulem, quam detineant) Quam detineant eft obtineant, nec ad alium pervenire finant.

c. 60. Adi) Quicquid dicatur huius verbi defendendi cauffa, vere iudicavit Lipfius, esse frigidum et alienum. Quare adeat et quorfum, fi iam fedet in tribunali? Tum illud adi ad proxime praecedens debet necessario referri, ut afcende ad praecedens tribunal. Quo igitur referemus? ad poftulantes profecto inprimis et totum iurisdictionis actum, ut eius exemplo difcant alii bene ius dicere, et modefte petere ac poftulare? Hoc fit, non adeundo, fed cognofcendo. Hoc commode exprimitur per audi, praefertim feculo Pliniano, quo verbum audiendi, auditorii, in iure frequentari coepit. In editione vetere Germanica f. 1. et a. eft adire. Si pro imperativo paffivo accipiamus, i. e. fine te adiri, pro tribunali fc. non opus esset correctione ista.

ibid. fingularibus viris) Ad h. 1. Gesnerus e Faftis Conful. Almelovenianis ponit Confules a. C. 100. et in notula, quae nunc acceffit, addit, recte pofitos in Faftis illis confules effe, patere e c. 61, 6. unde colligi poffit, Traianum primis duobus menfibus cum Frontone, alteris cum collega confulem fuifle. Id ambigue dictum. Nam in illo capite nulla confulum nomina. Res fic habet: Almelovenii in Faftis funt Confules cum Traiano, primum M. Cornelius Fronto III. Ex Kal. Mart. Sextus Pomponius Collega III. etc. Sed in nominibus hic nihil certi eft. Nam pro M. Corn. Frontone accuratiores Fafti, Norifius et Blanchinus (T. II. Anastasii) dant S. Iulium Frontinum III. Frontonem autem fuffectum facit Stampa (in Faftis Sigon.) S. Pomponius Collega eft e coniectura Pan

vinii, quem Almelovenius fine iudicio fequitur, eaque incerta, immo falfa. Omnino illis Faftis ad Panvinianos factis fides haberi tuto non poteft: quos ex omnibus recentiorum obfervatis, numis, infcriptionibus etc. correximus et locupletavimus, praefertim feculis Caefareis, per multos deinceps annos: fed abfolvendi et edendi tempus nos habituros, vix audemus fperare.

c. 61. ut corpora decrefcant) Gesnerus in ed. min. 2. edidit decrefcunt, et decrefcant locum habere negavit. Recte. Ut in hoc membro eft comparantis. Schwarzii defenfio non placet. Librarii putavere, ut pendere ab accidit.

ibid. i. e. quanto minus quam a te datum.) Quia in huius formae fenfu interpretes aberraverunt, brevi notula erat explicandus. Quanto minus in interrogando idem eft, quod extra interrogationem, apud eiusdem aetatis fcriptores, paullo minus, i. e. propemodum. Senfus ergo eft: pater quidem dedit, fed id non multo fecus eft, quam fi tu ipse dediffes, quia fcil. patri et filio communia funt omnia. Schwarzius bene affecutus eft, fed eius verbofitas implicet magis ftudiofos, quam explicet.

c. 63. In illa fpatiofiffima fede etc.) Semper in voce fpatiofiffima haefi; quam non fatis aptam fententiae Plinianae fentiebam. Melius eft fpeciofiffima, quod in Codd. repertum dedere Arntzenius et Schwarzius, ante per coniecturam viderat Gesnerus. vid. Epist. Sed tamen nefcio quid refidet fcrupuli.

c. 64. Si fciens fefelliffet) Sic contra libros omnes refcripferat Gesnerus, cum crederet, ita in nonnullis reperiri. At in ed. 2. min. restituit scienter, quod et A. et S. fervaffent, etfi exemplum verbi fic dicti apud veteres nullum extet. Ego tamen certum puto, Plinium dixisse, si sciens fefelliffet. Scienter est a scriba germanizante, qui wissentlich exprimeret. Et funt plura talia in codicibus reperta, quae ferri non debent.

c. 66. Mifera illa ex periculis facta prudentia) Facta fine dubio eft a gloffatore. Nec Plinianae brevitati confentit, nec exemplum antiquitatis habet prudentia facta ex periculis.

ibid. Obfepta diutina fervitute ora referamus) Nemo interpretum hic haefit. Me offendit femper obfepta. Reperi deinde, etiam N. Heinfium offenfum effe illo verbo. Sed correctio eius obfuta (ad Virg. G. IV, 301. ubi verbum obfuere de ore bene reftituit Virgilio,) mihi non placuit. Nam quid commune habent ac fimile obfuere et referare? Obfepta bene dicuntur, quae munita funt;

« VorigeDoorgaan »