Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quem hic sensum habeat, intelligi nequit, nec habere commodum potest, ut opinor. Non humus indiget denionstratione, fed communis habere potest particulam ævēNTIańy. Contra bene c. 26. n. 5. restituit educandi pro

eduse candis, quod miror Gesnerum non in textum editionis minoris recepisse. nam vel sua sponte videre licet, ita legi debere.

c. 27. Contra largiatur et auferat, alat et occidat) In largiatur aut si vel qui intelligendum, aut addendum: nam id consequens, nae ille etc. postulat. Secus est in praecedenie, ubi alia forma est orationis. In ceteris nae ille iam brevi tempore etc. melius fimpliciter esset: nae iam brevi tempore. Lectio quidem vulgata in tam b. t. abfurda est.

ibid. extr. quamquam nec hunc quidem) Gesnerus ait, mollius fore, ne hunc quidem. Immo sic sine haeStatione scribendum, pofteaquam toties demonftratum est e libris bonis, nec quidem vitiose substitutum esse alteri ne quidem.

c. 32, 2. Quae ubique feruntur) Non possum concoquere in hac fententia feruntur, estque aut efferuntur legendum: nam prima fyllaba in concursu hoc finalis et primae literae facile excidere potuit: aut feruntur. cf. c. 29, 2. quod genitum effet usquam, id apud omnes natum effe videretur.

c. 34, 1. delatoram iudicium) del. agmen inductum recte receptum ab Arntzenio, Schwarzio et Gesnero in ed. sec. min. idque et in hac editione exprimi debebat, De spectaculis hic fermo eft, non iudiciis.

ibid. nulla iam teftamenta secura, nullius ftatus certus) Hoc melius puto, quam nullus, quod fervavit Schwarzius, etsi alterum' non improbat, immo contra Arntzenii rationes defendit. Sane genitivus cum ftatu folet iungi. Sueton. Vefp. 8. de statu defunctorum quaerere.

Tao citus A. 3, 28. multorum status excisi.

c. 36. Ac toto in orbe terrarum adhuc locus unus) Gesnerus hoc male accepit adfirmandi sensu. Immo e praecedentibus intelligendum non; ac non toto etc. Hoc pulcre vidit, et more fuo, verbis multis explicavit Schwarzius.

ibid. Dicitur actori atque etiam procuratori) Notulam ad haec verba , quae hinc intelligi patet, Procuratorem elle maiorem actore, deletam vellem, Non hic de dignitate sermo eft. Nihil aliud dicitur, quam filcum five ministros hilci, non meliori elle conditione in controversiis híci, quam privatos: eosque ad magistratum in ius vocari a privatis posle, ficut privatos ab ipsis.

c. 37. maximum beneficium vertebatur in gravillimam iniuriam) Scil. quod, cum Latini ellent, ei vectigali obnoxii non fuerant, in novà conditione civitatis id pendere cogebantur.

c. 38. Qui non habet luctus) Legendum effe quem, consentio viris doctisimis: nam ratio Schwarziana per supplementa tria explicandae sententiae admodum dura eft: nec (fifcum) focium hereditatis habeat, qui eum) non habet (socium) luctus.

c. 41. Sola fufficiat?) Hic videtur intelligendum: immo fufficit: quod deinde firmatur rebus ipfis. In sequentibus verba : nihil detinuisent, vel retinuisent, absunt a MSS. edd. antiquissimis apud Schwarzium, etiam antiquillima mea Germanica f. l. et a. nec sunt neceflaria, elli a Plinii ingenio non aliena.

c. 43. Donavit pater tuus multa , et ipse donafti) Verbum multa repetendum videtur: donavit p. t. multa; multa et ipse donafti.

ibid. Caefarum munera illitos cibis hamos arbitrabantur) Miror nemini vitium huius fcripturae animadversum. Hami non illinuntur cibis, esca, fed induntur. Scribe: inditos cibis bamos. Ex inditos factum inlitos. Sic Curtius 10, 10. inditum potioni venenum. Apud Horatium hami dicuntur occulti et operti, ko e. inditi escae.

C. 44. privato indicio principem geris) i. e. iudicio privati, quod privatus tenebas, privati tenent. Sic C. 43. facultates privatae pro facult. privatorum.

ibid. rectosque ac vividos animos non contundis ac deprimis, fed foves et attollis) Wallius ad Sall. Catil. 7. corrigit erectos: idque verillimum puto, propter verbum deprimis, et contrarium altollis, etiam constantiam, quae non conveniunt rectis. Male Schwarzius reiicit islam correctionem, vulgatumque male interpretatur, nec bene cum ceteris verbis conciliat.

ibid. ingenio valent) i. e. fapientia. nove dictum. Mox in bene ac secus cefit, Schwarzins male reiicit Bentleii correctionem, aut pro ac: quia eft_etiam: turpe honeftumque. Nam iudicinm pravum illud in utroque genere fit: unde que necessarium: at in hoc aut est necellarium, quia de fingulis rebus intelligitur : unde et post eft expetant fugiantve, non fugiantque. Atque etiam secundum cxpißecav latinitatis esse debebat cesserit.

c. 45. otio aut fitu) Aut vel copulative dicitur, vel in ac mutandum: non sunt enim contraria et disiuncta , sed eadem et saltem vicina : in otio diuturno Situs ducitur:

c. 45. Ut prope omnes homines unius moribus vivamus) Homines redundat. Videtur explendae et rotun. dandae orationis caussa additum: prope omnes homines

unius moribus vivamus.

c. 48. Ut periculum capitis adituri tarditate) Recte tuetur tarditate Schwarzius, i. e. per tarditatem, fed non satis e contexto. Refpicit verbum ea, quae fequuntur, cum commodum eft, item inprimis mox: interdum est aliquid, quod nos domi teneat, scil. ut tardius veniamus.

c. 49. Num remissionibus tuis eadem frequentia) Dudum correxeram non. Idem vidi repositum e MSS. a Schwarzio. Sic est etiam in veterrima editione German. f. I. et 8.

c. 50. Quae priores Principes occupabant, non ut fruerentur) An occuparant?

ibid. Ita , inquam, donas) Arridet Gesnero correctio Lipfii: ista. Nempe quo referatur ita , non eft: atque id debebat ostendere Schwarzius, fi volebat recte defendere.

Sed ego tamen malim ipfa, quam ifta. c. 54. Ludis etiam et commissionibus) Vera lectio haec: sed non arbitror bene intelligi de certaminibus poëtarum et oratorum. Immo sunt ipli ludi, ut sequentia facile ostendunt, in quibus mox etiam sola scena conmemoratur. Similiter dicitur ap. Cicer, ad Att. 16, 5. Sueton.Aug.43.

c. 55. Praeterea , ut quisquis factus est Princeps – aeterna eft.) Haec particula, quam in nullo Codice scripto reperit Schwarzius, etiam abeft ab nostra vetere Germanica s. 1. et a. ortaqué est a Codice Cuspiniani. Genuinam credo cum Schwarzio , quod sine ea ratio subiecta intelligi non potest, nec habet, quo referatur. Ceterum male editur a recentioribus quisquis, rescribendumque quisque, ut dedit Schwarzius, quamquam nihil de eo admonens.

c. 56. Propolitum mihi est Principem laudare, non Principis facta) Est sententia acuta, sed oratorie acuta, et supra captum vitae communis. nam factis laudandis laudatur Princeps, et in iis laudandis oratio prope tota consumitur: quamquam et ea commemorantur, quae proprie non sunt in factis, fed tamen demonstrantur per facta.

c. 58. Onerosum nescio quid quoties senator tuus: nimia modestia iftud etiam privatus recufaffes.) In bac particula aliquid duri et scabri inesse videtur. Quidam molliendi caulla in altero membro addi volunt cum; nec id displicet Schwarzio: sed id libros auctores non habet. Nec profecto de Plinii more necessarium est. Sed etiam in primo membro foleo haerere. Onerofum nefcio quid, extra contextum intelligo : nempe est illa formula rei minuen

dae. Ea quomodo hic apta sit, non satis video. Quanto facilior eflet oratio, li esset: onerofum quid senator tuus ? Nimia modeftia etc. Si tamen onerofum nefcio quid accipimus, aliquid oneris, quod ferri poffe non omnino negaverim, tamen per interrogationem enuncianda est oratio.

c. 59. Ut maiorem eum suscipiendo, gerendoque auguftiorem facias.) Verbum augustiorem in uno libro repertum est; idque récepit Gesnerus: quod ego non imiter: estque ab interpolatore, quamquam non ablurdo.

ibid. nunc vero postulamus) Quia libri antiquiores editi et scripti habent cum, Schwarzius supplementum de coniectura addidit: c. v. p. it suscipias gerasque consulatum, postulamus, quod tamen uncis inclusit, Non lenius est, cum mutare in num, ut alii fecere ? Et id supplementum orationem reddit languidam.

ibid. ascendere curulem , quam detineant) Quam detineant est obtineant, nec ad alium pervenire finant.

c. 60. Adi) Quicquid dicatur huius verbi defendendi caulla, vere iudicavit Lipfius, esse frigidum et alienum. Quare adeat et quorsum, fi iam sedet in tribunali? Tum illud adi ad proxime praecedens debet necessario referri, ut ascende ad praecedens tribunal. Quo igitur referemus? ad poftulantes profecto inprimis et totum iurisdictionis actum, ut eius exemplo discant alii bene ius dicere, et modeste petere ac poftulare? Hoc fit, non adeundo, sed cognoscendo. Hoc commode exprimitur per audi , praesertim seculo Pliniano, quo verbum audiendi, auditorii, in iure frequentari coepit. In editione vetere Germani. ca f. l. et a. eft adire. Si pro imperativo palivo accipiamus, i. e. fine te adiri, pro tribunali sc. non opus esset correctione ista.

ibid. singularibus viris) Ad h. 1. Gesnerus e Fastis Consal. Almelovenianis ponit Consules a. C. 100. et in notula, quae nunc acceslit, addit, recte positos in Fastis illis consules esle, patere e c. 61, 6. unde colligi pollit Traianum primis duobus menfibus cum Frontone, alteris

collega consulem fuisse. Id ambigue dictum. Nam in illo capite nulla consulum nomina. Res sic habet: Almelovenii in Fastis sunt Consules cum Traiano, primum M. Cornelius Fronto III. Ex Kal. Mart. Sextus Pomponius Collega III. etc. Sed in nominibus hic nibil certi est. , Nam pro M. Corn. Frontone accuratiores Fasti, Norisins et Blanchinus (T. II. Anastasi) dant S. Iulium Frontinum III. Frontonem autem fuffectum facit Stampa (in Fastis Sigon.) S. Pomponius Collega eft e coniectura Pan

vinii, quem Almelovenius fine iudicio sequitur, eaque incerta, immo falla. Omnino illis Fastis ad Panvinianos factis fides haberi tuto non poteft: quos ex omnibus recentiorum observatis, numis, inscriptionibus etc. correximus et locupletavimus, praesertim seculis Caesareis, per multos deinceps, annos: sed absolvendi et edendi tempus nos habituros, vix audemus fperare.

c. 61. ut corpora decrescant) Gesnerus in ed. min. 2. edidit decrefcunt, et decrescant locum habere negavit. Recte. Ut in hoc membro est comparantis. Schwarzii defenfio non placet. Librarii putavere, ut pendere ab accidit.

ibid. i. e. quanto minus quam a te datum.) Quia in huius formae sensu interpretes aberraverunt, brevi notula erat explicandus. Quanto minus in interrogando idem est, quod extra interrogationem, apud eiusdem aetatis scriptores, paullo minus, i. e. propemodum. Sensus ergo eft: pater quidem dedit, sed id non multo secus est, quam

li tu ipse dedisses, quia scil. patri et filio communia sunt omnia. Schwarzius bene assecutus est, sed eius verbositas implicet magis studiosos, quam explicet.

c. 63. In illa spariofilima fede etc.) Semper in voce Spatiofilima haeli; quam non fatis aptam sententiae Plinianae sentiebam. Melius est Speciofisima, quod in Codd. repertum dedere Arntzenius et Schwarzius, ante per coniecturam viderat Gesnerus. vid. Epist. Sed tamen nescio quid residet scrupuli.

c. 64. Si sciens fesellisset) Sic contra libros omnes rescripserat Gesnerus, cum crederet, ita in nonnullis reperiri. At in ed. 2. min. restituit fcienter, quod et A. et S. fervaflent, etfi exemplum verbi fic dicti apud veteres nullum extet. Ego tamen certum puto, Plinium dixisse, si sciens fefelliset. Scienter est a scriba germanizante, qui wisentlich exprimeret. Et sunt plura talia in codicibus reperta, quae ferri non debent.

c. 66. Misera illa ex periculis facta prudentia) Facia sine dubio est a glossatore. Nec Plinianae brevitati consentit, nec exemplum antiquitatis babet prudentia facta ex periculis.

ibid. Obsepta diutina servitute ora referamus) Nemo interpretum hic haefit. Me offendit semper obfepta. Reperi deinde, etiam N. Heinfium offensum elle illo bo. Sed correctio eius obfuta (ad Virg. G. IV, 301, ubi verbum obfuere de ore bene restituit l'irgilio,) mihi non placuit. Nam quid commune habent ac simile obfuere et referare? Obfepta bene dicuntur, quae munita funt;

« VorigeDoorgaan »