Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fed adverfus vim externam, ut obfepta pudicitia, et fimilia. Leniffimum foret obferata.

ibid. Non fine periculo fallentis) Haec appendicula fententiae fuperioris femper mihi inepta vifa eft: adeo aliena a re praesenti est, adeo abfona a concinnitate reliqua. Quid enim opus erat dicere Traiano, Principes, fi fallant, non fine periculo fuo fallere, et quam abfurdum, ei obiter minari? Hic una laus Traiani agitur, quae eft h.. 1. in eius fide et integritate. Ergo hanc laciniam refectam velim.

c. 67. Ut te, fi mereberis, fervent) In oratione hac obliqua mereberis locum non habet, auresque latinae merearis defiderant, quod Sichardus et Gryphius edidere: ex ingenio, ut opinor, fed recte. Sic mox c. 68. ubi non eft, fi bene remp. reges, fed rexeris.

[ocr errors]

ibid. Aut fi fusceperit invita, ne debeat.) Hoc debeat fic explicari debebat: fi invita resp. fuscepit, tum, quamvis laeto eventu, liber efto a folvendi neceffitate. Sed alias debere vota eft, cum fit, quod erat in votis, cuius caussa vota facta funt: quod eft etiam damnari voti etc. Hoc tamen non optabit Traianus, ne eveniant, quorum cauf. fa vota facta fint: nec hoc fenfit Plinius. Eft ergo ne debeat h. 1. nove dictum, et in eo aliquid acuminis quaefitum.

c. 68. Nemo hoc fibi non praeftat) Recte monet Schwarzius, nimis bic argutari Plinium, idque ad totum reliquum locum pertinet: funt enim ifta contra fenfum communem et rapádoga. Inprimis durius eft verbum tutelae, cum tota illa fententia: unde et in ea interpretanda non confentiunt viri docti: Schwarzius etiam tentabat corrigere, refcripto pro cui, Principi. Quid fi: turpis tutela principi, cui poteft imputari. Senfus eft: turpe eft principi, fi ei tutela, i. e. fides civium, in qua eft fecuritas eius, pro beneficio imputari poteft, non officii rationem habet, quod ei pro beneficio praeftetur et propter utilitatem civium.

ibid. Scires molliffimis illis auribus parci) Nimis in hoc loco argutatur Schwarzius, et difficultates nectit. Mihi cum Gesnero omnia plana funt. Si fecreta noftra cerneres et audires, videres, illam parfimoniam laudum tuarum hanc habere cauffam, quod tuis auribus parcimus. Nam molles aures funt, quae acrem fenfum habent in utramque partem: fentiunt bona et mala, quae aliae non fentiunt.

c. 69. Debitum generi honorem, fed ante, quam deberetur, offerres) Acumen quaerit in verbo debendi:

[ocr errors]

et, ut magis acutum effet, deberetur pofuit fimpliciter. intelligendum elt ipfis.

c. 69. cuius eft, ut) Schwarzius e veftigiis librorum addit hoc: cuius hoc eft; quod fane eft latinius. nam fine hoc, debebat effe, nobiles efficere. Sed aetas Plinii in hoc discefferat paullum a vera ratione: fupra c. 60. parum eft, ut in curiam venias, pro, in curiam venire.

c. 70. Praefuerat provinciae quaeftor) Bene Schwarzius docet e contextu, de provincia quaeftoria intelligi debere, fecus ac Gesnero vifum, qui et de quaeftore provinciae confularis intelligi poffe putabat.

ibid. Vides enim) Torfere fe in hoc viri docti. Putem rectum efle. Enim eft dubitantis et obiicientis aliquid vel fibi vel aliis. Inducitur veluti disputans iuvenis cum alio, ad laudem hortante, et ei hoc obiiciente, quod praemia a Principe fperare non poffit. Ceterum fequentia ita incerta funt in libris, ut nihil fupra. Interea teneamus, quod eft in hac editione; nam id faltem intelligi poteft, et aptum eft rei. Schwarzius dedit: fi quid bene fecero; fcietne Caefar? aut, fi fcierit, teftimonium reddet? Haec magis confentiunt libris fcriptis, et fimiliora acrius disputanti: illa quaerenti et defperanti.

ibid. Nam fi profuerint) Probo hic Gesneri iudicium, praeferentis alteri, quod fequitur Schwarzius, praefuerint. Illud quidem, quod et veterrima mea Germ. ed. habet, contextui aptius: fi laudes et gratiae provincialium profuerint magiftratibus apud Caefarem, ficut profuere illi quaeftori; nemo poft magiftratus committet, ut querantur.

c. 71. Cum fuffragatorum nomina - exciperentur) Bene Schwarzius fuffragatores et exciperent correxit; fed quod candidatorum inferuit ante nomina, non probo. Nam intelligi poteft, de candidatorum nominibus fermonem effe, ex contextu, et vero vel fuffragatorum verbo.

c. 72. Vel, fi brevius fit optandum, ut Uni Tibi etc.) Haerere foleo in uni: quod non aptum formulae precandi. fed fi haec oratio narrantis eft, uni locum iure tenet. ibid. Ita ab illis amari velis) Refertur ad diis; debebatque effe his. Sed et de proximo illud pronomen

interdum ufurpatur.

ibid. Ut haec fateremur) exquifite pro diceremus; nt refponderet magis ro fingeremus e contrario.

c. 73. Quis tunc non — -fenfit) Haec mihi nimis tenuia videntur: nec apta magnificentiae orationis praecedentis. Nec vero placent ifta: tantumque fanguinis in ore, quantum in animo pudoris.

e. 73. Viderintne unquam Principis lacrimas?) Viderat fane Curia lacrimas Augufti, cum Pater Patriae appellabatur, Sueton. Aug. 58. fed talia non ad veritatem hiftoricam nimis fevere exigenda funt.

c. 74. Quod cum diceremus etc.) Debet effe dicebamus. Cetera elegantiffima: non opes tuas, fed animum mirabamur, pro, non dicebamus propter opes tuas etc.

ibid. Religionibus dedita) Dicitur h. 1. in partem meliorem, quod alias fere in deteriorem dicitur, ut apud Ciceronem Dom. 49. homo religionibus deditus.

c. 78. extr. quorum potens es ipfe, votorum compotes facias) Potes e libris fcr. et edd. dedit Schwarzius. Recte. Potens es plane alienum eft, nec habet eundem, quem potes, fenfum. Senfus eft, compotes redde votorum nos, quia eft in tua poteftate, nos compotes reddere. At potens es ipfe votorum, fignificat, quorum votorum ipfe compos factus es. Nam hoc eft potens voti, nihil aliud. vid. Ovid. Met. 8, 80. 409.

c. 80. Facta mortalium inter divina opera numerare) Recte facta retinet et explicat Gesnerus: mirorque Schwarzium recepille fata, quae hic fenfum commodum habere non pollunt. Plinius dicit, Traianum facere, quae Deus, cum per curam rerum humanarum (oculos demittens in terras) i. e. fatorum humanorum, faciat, quae homines facere poffunt ac debent: haec funt facta mortalia vel mortalium, quae fiunt facta vel opera divina, cum ea Deus ipfe peragit.

c. 81. mentita fagacitate colligerent) Pronum eft coniicere cum Gesnero et aliis conficerent, quod eft verbum proprium rei venatoriae, etiam in amphitheatro. Nec Suetonius et alii in tali fpectaculo collectas, fed confectas feras memorant. Sed fagacitatis verbum obftat huic coniecturae. Nam in conficiendo nulla eft fagacitas, fed artificium bene feriendi: at in colligendo et cogendo. Tum in fequentibus tantum fermo eft de quaerendo et inveniendo. Colligendi, faltem in unum locum cogendi in ludicris venationibus feras, exemplum habet Plinius H. N. de elephantis, in munere Pompeii S, 6.

c. 82. quam quod hoftium profpectarent. Hoftium etc.) Corrigenda eft interpunctio ed. Gesn. fic: hoftium profpectarent: hoftium etc. Sic Schwarzius recte, ut edd. vett.

ibid. Alteram partem capitis parum integram efle, video. Nec fine melioribus libris reftitui poteft. n. 8. pro voluptates elle debere occupationes, facile largior Gesnero. n. 9. autem fervanda eft cum Schwarzio librorum veterum lectio, infideat, quod pro infit dixit, ut effet

exquifitius verbum. Incidat effet, interdum et velut cafu adhaerefcat et contingat; quod eft h. 1. alienum. Tum otio prodimur, ut abruptius, ita efficacius eft, quam, at otio pr.

c. 83. Si Pontifici Max. deligenda fit coniux) Schwarzius hic, ut opinor, difficultates fibi ipfe finxit, exiftimans, haec non apta effe Traiano, qui tum Pontifex fuerit. Eft fententia generalis, comparata ad exprimendam magnitudinem caftitatis et modeftiae in uxore Traiani: fi ei, ut Pontifici Maximo, nunc demum eligenda fit uxor nondum marito, hanc delegerit utique, five fimilem'etc. Itaque Flamini Maximo Schwarzii non opus. Nec Flamen Maximus aufus fit Traiani uxorem fibi deligere.

ibid. Probatis ex aequo) Semper iudicavi probati legendum effe, quod et Perizonio placuiffe e Schwarzio didici; qui recte in textum, etiam fine libris, quorum alias tenaciffimus eft, recepit.

ibid. Nulla ambitio) Eft h. 1. quae osuvórne Graecis dicitur, et Qihoriuía, quae eft in magnificentia externa vitae ad captandam admirationem etc.

c. 84. feu quod plus effe) Alterum feu intellige in praecedente membro, quamquam alius figurae; quamdiu appellationem etc. In fcriptoribus huius aetatis frequens eft, e particulis talibus priorem omittere.

c. 85. nec unquam perfuadeatur, humile effe Principi, nifi odisse) Ordinem et fenfum faciunt hunc: nec credas aliquid tibi humile effe, praeter unum odium. Sed poteft etiam hic effe: noli credere iis, qui tibi dicunt, amicitias et familiaritates effe humiles et parum decoras Principi: odium effe generofum et regium. Id faltem melius eft.

c. 86. Praefectum Praetorii non ex ingerentibus, fed ex fubtrahentibus legere) Credo, poft ingerentibus excidiffe fe, per occafionem fequentis particulae fed. Id

iam vidit Schwarzius.

ibid. Non quietis gloriam cuiquam invidere) Schwarzius vellet in libris effe gratiam, quam effe aptiorem gloria. Ego autem legerim copiam; id arbitror else et rei et fententiae exadverfum refpondenti: cum fis ipfe distentus imperii curis, i. e. careas quiete, aptius.

ibid. Precatusque maria) Hic defidero epitheton, ut placata, tranquilla. nam maria precari fimpliciter, fenfum definitum non babet. itaque non displicet coniectura Schwarzii, e veftigiis Codd. in quibus eft Spectansque maria, legentis: Spectans maria, precatusque c. r.

ibid. Nifi quod iucundiusque eft, defiderare principem defiderantem) Sic locum dedit Schwarzius, reftituto e MSS. defiderantem. Atque hanc lectionem tentant et explicant varie. Gesnerus coniicit defideraret. Nifi, quod eft, defideraret: quae eft fane mollis correctio. Ego arbitror, vitium loci ortum effe ex eft, quod irrepfit pro effet: ad id iuvandum infertum quod: nifi paene ipfo contubernio principis felicius iucundiusque effet, defiderare principem defiderantem. Schwarzii interpretatio durior eft, nec apta funt loca allata defendendi cauffa, praeter unum fortaffe locum Ovidii ex Heroidd. 18, 11. afcenfurus eram, nifi quod, cum vincula navis Solveret, in fpeculisomnis Abydos erat.

c. 87. Abfentia veniat) Recte Schwarzius e Codd. duobus recepit venit: quod et fequentibus aptius.

c. 9o. Gratiarum actione perlata) Semper credidi hic legendum effe peracta, quod et Schwarzius fibi aliquando in mentem veniffe dicit. Perlata male ab eo defenditur formulis, legationem perferre, perferre quod fusceptum eft, impofitam perfonam perferre, fcil. ad finem

usque.

ibid. Ut nos etfi minus notos, ut bonos tamen promovere vellet) Notos e coniectura Lipfii addidit Gesnerus. Male et contorte vulgatum etfi minus, ut bonos t. etc. defendunt Arntzenius et Schwarzius, alter ad bonos, alter ad promovere referens. Nam minùs bonos non habet, quo referatur, quo vel quibus minus boni fint: nec magis minus promovere. Si effet: etfi minus bonos, at bonos tamen; bene haberet: nifi quod ambiguitas effet in bonos.

c. 91. Vera esse, quae de nobis, praefertim tam magnifica, dixifti) Tentor legere magnifice: quod eft la

tinius.

c. 93. Nec disiunctos nos et quafi dimiffos confulatu, fed quafi adftrictos et devinctos putemus) Haeferunt quidam in disiunctos. Sed male facere tentarunt defunctos, quod non aptum ceteris eft. Ego non du. bito, Plinium dediffe diiunctos; quod verbum faepe in libris mutatum eft in disiunctos. Equus dicitur diiungi a iugo, curru. Diiunctus ab exercitu et fimilia funt apud Livium. Sic hi diiuncti confulatu: idque adeo bene opponitur adftricto.

« VorigeDoorgaan »