Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

sed adversus vim externam, ut obsepla pudicitia , et fimilia. Leniflimum foret obserata.

ibid. Non sine periculo fallentis) Haec appendicula sententiae fuperioris semper mihi inepta visa eft: adeo aliena a re praesenti est, adeo absona a concinnitate reliqua. Quid enim opus erat dicere Traiano, Principes, fi fallant, non fine periculo suo fallere, et quam absurdum, ei obiter minari? Hic una laus Traiani agitur, quae eft h.. 1. in eius fide et integritate. Ergo hanc laciniam resectam velim.

c. 67. Ut te, fi mereberis , fervent) In oratione hac obliqua mereberis locum non habet, auresque latinae merearis defiderant, quod Sichardus et Gryphius edidere: ex ingenio, ut opinor, sed recte. Sic mox c. 68. ubi non est, si bene remp.

reges , sed rexeris. ibid. Aut si susceperit invita, ne debeat.) Hoc debeat Sic explicari debebat: fi invita resp. suscepit, tum, quamvis laeto eventu, liber esto a solvendi necesitate. Sed alias debere vota est; cum fit, quod erat in votis, cuius caussa vota ' facta sunt: quod est etiam damnari voti etc. Hoc tamen non optabit Traianus, ne eveniant, quorum cauf. sa vota facta fint: nec hoc sensit Plinius. Eft ergo ne debeat h. l. nove dictum, et in eo aliquid acuminis quaesitum.

c. 68. Nemo hoc fibi non praestat) Recte monet Schwarzius, nimis bic argutari Plinium, idque ad totum reliquum locum pertinet: sunt enim ista contra sensum communem et rapadoča. Inprimis durius est verbum tutelae, cum tota illa sententia : unde et in ea interpretanda non consentiunt viri docti: Schwarzius etiam tentabat corrigere , rescripto pro cui, Principi. Quid fi: turpis tutela principi, cui poteft imputari. Sensus est: turpe est principi, li ei tutela, i. e. fides civium, in qua est securitas eius, pro beneficio imputari poteft, non officii rationem habet, quod ei pro beneficio praestetur et propter utilitatem civium.

ibid. Scires mollislimis illis auribus parci) Nimis in hoc loco argutatur Schwarzius, et difficultates nectit. Mihi cum Gesnero omnia plana sunt. Si secreta noftra cerneres et audires, videres, illam parsimoniam laudum tuaruin hanc habere causam, quod tuis auribus parcimus. Nam molles aures sunt, quae acrem sensum habent in utramque partem: sentiunt bona et mala, quae aliae non sentiunt. c. 69.

Debitum generi honorem, sed ante, quam deberetur, offerres) Acumen quaerit in verba debendi:

et, ut magis acutum esset, deberetur pofuit fimpliciter. intelligendum eft ipfis.

c. 69. cuius est, ut) Schwarzins e vestigiis librorum addit hoc: cuius hoc eft; quod sane est latinius. nam fine hoc, debebat elle, nobiles efficere. Sed aetas Plinii in hoc discesserat paullum a vera ratione: supra c. 60. parum eft, ut in curiam venias, pro, in curiam venire.

c. 70. Praefuerat provinciae quaestor) Bene Schwarzius docet e contextu, de provincia quaeftoria intelligi debere, secus ac Gesnero visum, qui et de quaestore provinciae consularis intelligi posle putabat.

ibid. Vides enim) Torsere se in hoc viri docti. Putem rectum esle. Enim est dubitantis et obiicientis aliquid vel libi vel aliis. Inducitur veluti disputans iuvenis cum alio, ad laudem hortante, et ei hoc obiiciente, quod praemia a Principe sperare non poflit. Ceterum sequentia ita incerta sunt in libris, ut nihil fupra. Interea te. neamus, quod est in hac editione; nam id saltem intelligi poteft, et aptum est rei. Schwarzius dedit: si quid bene fecero; fcietne Caesar? aut, li scierit, teftimonium reddet? Haec magis consentiunt libris fcriptis, et fimiliora acrius disputanti: illa quaerenti et desperanti.

ibid. Nam li profuerint) Probo hic Gesneri iudicium, praeferentis alteri, quod fequitur Schwarzins, praefuerint. Illud quidem, quod et veterrima mea Germ. ed. habet, contextui aptius : si laudes et gratiae provincialium profuerint magistratibus apud Caesarem, ficut profuere illi quaestori; nemo post magistratus committet, ut querantur,

c. 71. Cum fuffragatorum nomina — exciperentur) Bene Schwarzius fuffragatores et exciperent correxit; sed quod candidatorum inseruit ante nomina, non probo. Nam intelligi poteft, de candidatorum nominibus sermonem esse, ex contextu, et vero vel fuffragatorum verbo.

c. 72. Vel, fi brevius fit optandum, ut Uni Tibi etc.) Haerere foleo in uni: quod non aptum formulae precandi. sed si baec oratio narrantis est, uni locum iure tenet.

ibid. Ita ab illis amari velis) Refertur ad diis: debebatque elle his. Sed et de proximo illud pronomen interdum usurpatur.

ibid. Ut haec fateremur) exquisite pro diceremus; at responderet magis rã fingeremus e contrario.

c. 73. Quis tunc non-sensit) Haec mihi nimis tenuia videntur: nec apta magnificentiae orationis praecedentis. Nec vero placentista : tantumque fanguinis in ore, quantum in animo pudoris.

mus.

re.

c. 73. Viderintne unquam Principis lacrimas?) Viderat Cane Curia lacrimas Augusti, cum Pater Patriae appellabatur, Sueton. Aug. 58. fed talia non ad veritatem historicam nimis severe exigenda funt.

c. 74. Quod cum diceremus etc.) Debet effe diceba

Cetera elegantissima: non opes tuas, sed animum mirabamur, pro, non dicebamus propter opes tuas etc.

ibid. Religionibus dedita) Dicitur h. 1. in partem meliorem, quod alias fere in deteriorem dicitur, ut apud Ciceronem Dom. 49. homo religionibus deditus.

c. 78. extr. quorum potens es ipse, votorum compotes facias) Potes e libris scr. et edd. dedit Schwarzius. Recte. Potens es plane alienum est, nec habet eandem, quem potes, sensum.

Sensus est, compotes redde votorum nos, quia eft in tua potestate, nos compotes redde

At potens es ipfe votorum, significat, quorum votorum ipse compos factus es. Nam hoc est potens voti, nihil aliud. vid. Ovid. Met. 8, 80. 409.

c. 80. Facta mortalium inter divina opera numerare) Recte facta retinet et explicat Gesnerus: mirorque Schwarzium recepifle fata, quae hic sensum commodum habere non pollunt. Plinius dicit, Traianum facere, quae Deus, cum per curam rerum humanarum (oculos demitiens in terras) i. e. fatorum humanorum, faciat, quae homines facere poffant ac debent: haec sunt facta mortalia vel mortalium, quae fiunt facta vel opera divina, cum ea Deus ipse peragit.

c. 81. mentita fagacitate colligerent) Pronum eli coniicere cum Gesnero et aliis conficerent, quod eft verbum proprium rei venatoriae, etiam in amphitheatro. Nec Suetonins et alii in tali spectaculo collectas, sed confectas feras memorant. Sed sagacitatis verbum obftat buic coniecturae. Nam in conficiendo nulla est sagacitas, sed artificium bene feriendi: at in colligendo et cogendo. Tum in fequentibus tantum sermo elt de quaerendo et inveniendo. Colligendi, faltem in unum locum cogendi in ludicris venationibus feras, exemplum habet Plinius H. N. de elephantis, in munere Pompeii 8, 6.

c. 82. quam quod hoftium prospectarent. Hoftium etc.) Corrigenda est interpunctio ed. Gesn. fic: hostinm profpectarent: hostium etc. Sic Schwarzius recte, ut edd. vett.

ibid. Alteram partem capitis parum integram esle, video. Nec fine melioribus libris restitui poteft. n. 8. pro voluptates elle debere occupationes, facile largior Ges

n. 9. autem fervanda est cum Schwarzio libroruin veterum lectio, insideat, quod pro infit dixit, ut ellet

nero.

exquisitius verbum. Incidat esset, interdum et velut cafu adhaerescat et contingat; quod est h. 1. alienum. Tum otio prodimur, ut abruptius, ita efficacius est, quam, at

otio pr.

c. 83. Si Pontifici Max. deligenda sit coniux) Schwar. zius hic, ut opinor, difficultates fibi ipse finxit, existimans, haec non apta elle Traiano, qui tum Pontifex fuerit. Eft sententia generalis, comparata ad exprimendam magnitudinem caltitatis et modestiae in uxore Traiani: fi ei, ut Pontifici Maximo, nunc demum eligenda fit uxor nondum marito, hanc delegerit utique, sive fimilem'etc. Itaque Flamini Maximo Schwarzii non opus.

Nec Flamen Maximus ausus fit Traiani uxorem fibi deligere.

ibid. Probatis ex aequo) Semper iudicavi probati legendum esse, quod et Perizonio placuisse e Schwarzio didici; qui recte in textum, etiam fine libris , quorum alias tenacillimus eft, recepit.

ibid. Nulla ambitio) Ēst h. l. quae osuvórns Graecis dicitur, et Qihotiuía, quae eft in magnificentia externa vitae ad captandam admirationem etc.

c. 84. seu quod plus elle) Alterum seu intellige in praecedente membro, quamquam alius figurae; quamdiu appellationem etc. In fcriptoribus huius aetatis frequens eft, e particulis talibus priorem omittere.

c. 85. nec unquam perfuadeatur, humile elle Principi, nisi odille) Ordinem et sensum faciunt hunc: nec credas aliquid tibi humile esse, praeter unum odium. Sed potest etiam hic esle: noli credere iis, qui tibi dicunt, amieitias et familiaritates esle humiles et parum decoras Principi: odium esse generosum et regium. Id faltere melius est.

c. 86. Praefectum Praetorii non ex ingerentibus, Sed ex subtrahentibus legere) Credo, post ingerentibus excidisse se, per occasionem sequentis particulae sed. Id iam vidit Schwarzius.

ibid. Non quietis gloriam cuiquam invidere) Schwarzins vellet in libris elle gratiam, quam elle aptiorem gloria. Ego autem legerim copiam; id arbitror elle et rei et sententiae exadversum respondenti: cum fis ipse distentus imperii curis, i. e. careas quiete, aptius.

ibid. Precatusque maria) Hic desidero epitheton, ut placata, tranquilla. nam maria precari fimpliciter, sensum definitum non babet. itaque non displicet coniectura Schwarzii, e vestigiis Codd. in quibus est Spectansque maria, legentis: Spectans maria, precatusque c. T.

[ocr errors]

ibid. Nisi quod — iucundiusque est, desiderare principem defiderantem) Sic locum dedit Schwarzius, restituto e MSS. defiderantem. Atque hanc lectionem tentant et explicant varie. Gesnerus coniicit defideraret. Nifi, quod - eft, defideraret: quae est sane mollis correctio. Ego arbitror, vitium loci ortum esse ex eft, quod irrepfit pro elet: ad id iuvandum infertum quod : nifi paene ipfo contubernio principis felicius iucundiusque ellet, defiderare principem defiderantem. Schwarzii interpretatio durior est, nec apta funt loca allata defendendi causla, praeter unum fortasse locum Ovidii ex Heroidd. 18, 11. afcenfurus eram, nifi quod, cum vincula navis Solveret, in speculisomnis Abydos erat.

c. 87. Absentia veniat) Recte Schwarzius e Codd. duobus recepit venit: quod et sequentibus aptius.

c. go. Gratiarum actione perlata) Semper credidi hic legendum esse peracta , quod et Schwarzius fibi aliquando in mentem venisse dicit. Perlata male ab eo defenditur formulis, legationem perferre, perferre quod susceptum eft, impofitam perfonam perferre, scil. ad finem usque.

ibid. Ut nos etsi minus notos , ut bonos tamen promovere vellet) Nolos e coniectura Lipsii addidit Gesne

Male et contorte vulgatum etfi minus, ut bonos t. etc. defendunt Arntzenius et Schwarzius, alter ad bonos, alter ad promovere referens. Nam minùs bonos non habet, quo referatur, quo vel quibus minus boni lint: nec magis minus promovere. Si esset: etfi minus bonos, at bonos tamen; bene haberet: nifi quod ambiguitas esset in bonos.

c. 91. Vera esse, quae de nobis, praesertim tam magnifica, dixifti) Tentor legere magnifice: quod eft latinius.

c. 93. Nec disiuncios nos et quasi dimissos consu. latu, fed quali adftrictos et devinctos patemus) Haelerunt quidam in disiunctos. Sed male facere tentarunt defunctos , quod non aptum ceteris eft. Ego non du. bito, Plinium dedisse diiunctos; quod verbum faepe in libris mutatum elit in disiunctos. Equus dicitur diiungi a iugo, curru. Diiunctus ab exercitu et fimilia sunt apud Livium. Sic hi diiuncti consulatu: idque adeo bene opponitur adftricto.

rus.

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »