Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

si quid

partium esse duxi, primum, ut textum, qualem Gesnerus, emunctae criticus naris, subsidiis suis perspecte usus dederat, mendis modo typographicis, quae editionem alteram sat crassae obfidebant, correctis, refictaque pallim interpunctione, illibatum repeterem. Nam etsi probe intellexeram, non omnia in Plinianis sic constituta esse, nulla ut critico materia superesset, in qua elaboranda cuin laude versaretur: malebam tamen, critici generis incidisset, id in notis monere, quam manum ipsi textui continuo iniicere. Etenim pigebat taedebatque tumultuariae operae, qua nunc mihi, et tempore excluso, nec satis instructo subsidiis rei bene gerendae necessariis, defungendum fuisset, si ad novam textus recensionem defcendere sustinuislem. Praeterea parum placebat, in libris scholarum usui dicatis, qualis hic Plinius est, multa identidem novari; praestabiliusque videbatur, textum probabiliter effictum fideliter retineri, donec novus a critico sagaci, omnibus affluente copiis, inque hoc unum intento, conderetur.

Gesneri notas integras repetii. Debebatur hoc memoriae viri optimi deque literis nostris praeclarissime meriti. Quamquam enim verendum mihi erat, ne in reprehen

sionem nonnullorum incurrerem, si ea quoque servarem, quibus nova editio recte carere posse illis videretur: tutius tamen putabam hoc subire aleae, quam omittendis aliis, aliis in brevius cogendis, quod Ernestio facere placuerat, fidem meam fublestam reddere, desideriumque accendere superiorum editionum.

Eadem et maiore etiam religione exhibui, quae nunc primum prodeunt, Ernestii adnotationes. Correxi nihil nisi apertos calami lapsus. Si quid praeterea Ernestius deliquille videretur, intactum reliqui, fatis habens tirones de erroribus verbo admonuille.

Commode memineram, cum primum Plinio edendo manus admovisfem, in Ioann. Mich. Heulingeri, eruditislimi viri criticique in paucis egregii, Libris duobus Emendationum exquisitas in libros sex priores Epistolarum Plinii animadversiones reperiri, a Gesnero bis *) tantum obiter commemoratas, a Gierigio plane neglectas. Harum nullam habere rationem piaculum fuisset. Itaque omnes fuo quamque loco diligenter posui. Quid moverit Heusingerum, ut de pofterioribus libris nihil perscriberet, ignoramus:

*) Ad 3, 5, 8. 6, 20, 15.

[ocr errors]

fontem enim, unde sua ad priores liauserat, in sequentibus non exaruisse, ipse nos admonet*). Is fons qui fuerit, quaeque omnino rátio harum animadversionum, ut sciant lectores, apponam quae vir eximius illis praefatus est.

·,,Cum suis virtutibus pluribus commendantur, quae nunc quidem in omnium manibus sunt, politissimae C. Plinii Epistolae: tum eo quoquè nomine non possunt non carillimae elle veteris eloquentiae ftudiofis, quod ex communi illo litterarum quasi naufragio non salvąé modo evaserunt, verum inde etiam quam minimum vitii contraxerunt, germanamque, illam argenteae aetatis Latinitatem prope illibatam confervarunt **). Adeo, quod bonis libris aliis exitio, his etiam saluti fuit, quod medio aevo in bibliothecarum argulis neglectae iacuerunt, nec litteratis hominibus librariisque dignae visae funt, quae a multis legerentur. Testis eft Vincentius Bellovacenfis, saeculi XIII. scriptor suae aetatis doctissimus, qui Plinii epistolas ad diverfos circiter centum reperire se tantum

*) Ad 1, 10, 12.

**) (Conf. tamen, quae I. A. Ernestius in fine No. tularum suarum de multis magnisque librorum Plinii vitiis monuit.]

potuisse confitetur speculi historialis lib. X. c. 67. reliquas, quae plures etiam numero sunt, non vidit. Decimus liber ante saeculum XVI. in lucem non emersit, nec libri VIII, et VIIII. omnes epistolae primis editionibus vulgari potuerunt. Hinc rara apud medii aevi scriptores Plinii minoris mentio ac prope nuļla est. Quam male vero librarii de aliis meriti fuerint, quos saepius et in plura exemplaria transscripserunt, testes erunt sempiterni Cicero, Sallustius, Curtius, Valerius Maximus, Florus, Iustinus, Lactantius, quos ipsorum dissimillimos nobis reliquerunt. Etsi vero in Plinii epistolas minus, quam in ceteros, quos dixi, scriptores antiquos, liominum illorum inscitiae et audaciae licuit: non ita tamen incorruptas et incontaminatas eas ad nos pervenisse apparet, ut nihil omnino labis insederit. Multa quidem Catanaeus, plura poft eum Henr. Stephanus, Casaubonus, Gruterus, Barthius, Schefferus, Buchnerus, Gronovius, Thomasius, Cellarius iure fibi visi funt emendasse: horum tamen omniụm oculos non pauca fugerunt, quae Cortii nuper, et proxime Gesneri, viri celeberrimi, industría fuerunt restituenda. At ne horum quidem ingenio et cura, cujus me quidem admiratorem maximum profiteor, ita omnia

perpolita sunt, ut extremam tandem manum recepisse possint adfirmari. Illud potius, quod nolis, fatendum est, ab iis ipfis, qui maculas delere voluerunt,' novas aliquando, ut fieri solet, adspersas esse, aliquas ita penitus insedisse, ut eluere difficile sit, et prope iam temerarium videatur.

Non fallere me opinionem, e pluribus exemplis, quae in medium adferam, aliquot certe eos etiam adsentiri cogent, qui alia omnia sibi persuaserunt. In his vero emendandis veteri Plinii exemplari utar, quod in bibliothecam illustr. gymnasii Isenacensis a me illatum eft, Romae a. CIOCCCCLXXXX. typis exscriptum, cuius et Fabricius bibliothec. Lat. Lib. II. c. XXII. n. 3. meminit, quodque a Barthio *) adverfar. lib. XVIIII. c. 25. cafcam editionem appellari puto. Idem Brummero ad manus fuisse video ad L. Cinciam cap. VI. n. 6. ubi ad Plinium lib. V. ep. XXI. 3. ignotam antea lectionem profert. Id ex vetustis membranis expressum ese inde coniicio, quod in plerisque, e Mediceo codice quae primus vulgavit Cortius, et quorum in aliis vix ullum est vestigium, mirifice conspirat; in nonnullis non ab eo tantum, sed a ceteris etiam scriptis editisque

*) (Ad Plin. Epist. 1, 6, 1.]

« VorigeDoorgaan »