Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Nff, alia in Diplomatibus, chartisque ufos effe; fed pariter obfervarunt, utrique fuas haud exiguas difficultates ineffe, quæ non folum magnam lecturis molestiam exhibeant, fed etiam interdum ad fummam diffenfionem inter magnos Viros feneftram patefaciant.

Ne vero per futura tempora ejusmodi lites traherentur, eruditiffimus Dominus Auctor de utriusque fcripturæ abbreviaturis enodandis quam maxime folicitus fuit, tantumque abest, ut quis tam exactam adhuc omnibusque numeris abfolutam harum figlarum enarrationem in dias luminis auras miferit, ut ne aliis quidem occafio fuppeditata fuiffe videatur, tot autóɣpapa, chartasque veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus verfandi. a) Nemo hinc eft æquus rerum æftimator, qui infignem ufum exinde in litteratorum rempublicain redundantem non facile perspiJta enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus unus fenfu affequitur, facili negotio, nifi mens omnino læva fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thefauros, divitiasque in usus noftros vertere poterimus.

ciat.

Quam multos quantivis pretii Codices & Documenta in archivis Principum, illuftrium Perfonarum tabulariis ac pluteis, Monafteriorum bibliothecis & latibulis, nec non Privatorum fcriniis atque cistis, caliginofa nox premit: quæ, tum, quod diligentius cuftodiantur, quam aut Gryphibus aurum Jndicum, aut Draconibus Hefperidum mala: tum, quod iftorum ufus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum inftar, haud pateat, pulveri blattisque relinquuntur, & vel folo fitu deteruntur. Via autem fic emunita, exemplisque commonftrata, Monachi & alii horum talium xequív poffeffores, iique, quibuscum eadem ad infpiciendum communicantur, bona fæculi nofle & cognitis, quæftu longe uberrimo, uti difcent.

Ad claufa & faftidita penetralia jam clavem porrigit præsens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiæ aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui fatis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in se convertet.

Con

Candide id ipfum dolet V. Cl. Johannes Heumannus in Præf. ad Commentarios fuos jam laudatos, ubi ait: Nonnulli firmiori forfan jure mihi objicient, bujus generis commentarios ex archivis, non ex libris, concinnandos effe. Utinam! ifta mihi paterent fcrinia. Utinam! tabulariorum præfecti literatam gentem fua ipforum opera bearent. Jam vero prope idem mihi, quod aftronomis quibusdam, evenit, qui leges aftrorum exponunt, quamquam cœlifaciem rarius contemplantur.

C 2

Contentæ in hocce Opere abbreviaturæ prioris Claffis, de qua fu pra dictum eft, defumtæ funt tum ex veris ac genuinis autographis Jmperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis, proceffibus Rotæ Romanæ, Refponfisque juridicis: tum ex Epifcoporum, Principum, Comitum, Monafteriorumque chartis, quales in omnibus Europæ regnis fieri confueverunt: adeoque non unius urbis aut reipublicæ Archivarius hic informatur, fed is, qui apud omnes gentes moratiores artem fuam profiteri poffit, ad res agendas maxime idoneus.

Secundæ Claffis abbreviaturæ hauftæ funt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, juridicis, medicis, philofophicis & astronomicis Codicibus, Liturgiis, Miffalibus, Calendariis, librisque rationum: easque omnes diligentiffimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore defcripfit, atque earundem veram vim & fignificationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quævis abbreviatura in ufu fuit, utriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex fæculo VIII. usque ad XVI. collecta funt; licet ad hocce tantum abbreviaturæ in Notariorum instrumentis obvenientes pertineant, pervulgatis jam reliquis fcribendi modis, qui paffim in hujus fæculi Codicibus MSS. obfervantur.

Ut vero protinus in propatulo effet, cuinam tempori hoc vel illud fcripturæ compendium proprium fit, ad primæ claffis abbreviaturas ipfe annus, quo documentum prodiit, adfcriptus eft: in abbreviaturis vero fecundæ Claffis, five Codd. MSS. duntaxat fæculum, in quo Codex fcriptus eft, (quando fcilicet hoc jam vel ipfe Codex, vel Scriptor ejusdem monuit, vel alia manus antiqua indicavit,) exfignatum eft: adjectis tamen litteris i.m. f. fignificantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipfe Scriba annum cum die, quo ultima manus operi data eft, in fine fubnotavit, attamen (ut liquido conftaret, quæ abbreviaturæ ex diplomatibus & chartis, quæque ex Codd. MSS. hauftæ fint,) annus haud adjectus, fed fæculum duntaxat, adpofitis litteris i. m. vel f. laudatum eft. Sin vero neque ab ipfius codicis exaratore, neque alia veteri manu, ætas fcriptionis patefacta est, ope artis critica eruendum fuit, ad quodnam fæculum hæc vel illa fcribendi ir pertineret. Aevum hocce pacto exploratum abbreviaturis (fed fine litteris i. m. f.) fub

junxit

junxit rán WALTHERVS

Difpofitio ipfius operis (ceu vel ex pri ma Tabula confpici poteft,) ita ordinata eft, ut quævis linea in quavis Tabulæ columna quaternas res fiftat. I. Figuram abbreviationis ad fidem archetypi accuratissime delineatam. II. Litteras in ipfa figura latentes perspicue expreflas. III. Integram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, ut vera figuræ fignificatio in aprico fit.Et IV. Tempus, quod ejusmodi ænigmata fibi fpeciatim fepofuit.

Ex

Quæret fortean eruditus Lector, num omnia ita certa fint, ut nullum dubium fuperfit, collectas figuras id ipfum innuere, quod Clariffimus AuAtor tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam effe? Scias ergo, caute Lector, vigilantiffimum Au&torem hanc fibi perpetuam legem dixifle, ne prius de figura quadam, aut ejusdem abbreviatura, certi quid pronunciaret, nifi eandem plus vice fimplici in eodem Diplomate vel Codice invenerit, ipfique ex verborum cohærentia & aliun→ de constiterit, non alium, præter quem adpofuit, figuræ sensum esse. quo fimul adparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus esse, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione conftet; fed potius pro frugifero & quam maxime fructuofo promptuario, cujus pars nulla inculta manfit ac deferta, cenfendum effe. Quanto autem dispectu, ad verum & genuinum fenfum cujusvis figuræ indagandum, o pus fuerit, quam ferrea diligentia, solicitoque #góow na) éxíow, penes æquum Judicem arbitrium efto.

Quicunque ergo de vera expofitarum figurarum fignificatione dubi tabunt, confulant, fi commodum eft, Diplomata Codicesque MSS. a Sæ culo VIII. usque ad XVI. rigidiffima ad illos cenfura præfentes ænigmatum enodationes examinent, habituri deinde profecto, cur litteratiffimo WALTHERO non tantum ut magni operis patratori, fed etiam ut defperati laboris victori ex animo gratulentur, qui tam inftruétam litterarum officinam aperuit, unde fine ullo fere negotio ea depromere licet, quæ confirmandis & illuftrandis ab ingenio & cura excogitatis facere pof Habenda igitur huic jure meritoque gratia eft, per quem,

funt.

ut Quinctilianus «) ait, labor nobis detractus eft.

Haud fimus ferendi, fi fuperbe jactemus, omnes quotquot funt,

*) Inflit. Orat. libro V. cap. 10. fegm. 191. p. 233. odit. fupra laudate.

d

quor.

[ocr errors]

quotque fuerunt abbreviaturarum fpecies, nulla prætermifla, in hocce Lexico occurrere: id tamen ex certa fcientia profitemur, laudatiffimum hujus Lexici Auctorem, licet jam opus ad umbilicum perductum effet, per multos adhuc annos innumera Diplomata, omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo confilio verfaviffe, ut fpicilegia post messem inftitueret; vix tamen in unam alteramve figuram, vel fcripturæ compendium incidiffe, quod collectioni ampliffimæ nondum fuiflet infertum. Fidem nobis habebunt, qui noverunt, Auctorem ultra viginti annos perpetuam ac indefessam rei diplomaticæ operam navaffe, nullamque occafionem abbreviaturas colligendi & interpretandi e manibus amififfe. Ne autem opus nitidiffimum plus jufto grandius fieret, aliquot chiliades abbreviationum faciliorum, quas nemo non intelligebat, provida WAL THERI diligentia miffas fecit. Sin vero nihilominus quædam majoris momenti abbreviaturæ industrio Diplomatum indagatori fub confpe&tum veniant, quas ficco forfan pede tranfierit Auctor, is cogitet velim, Eleufinam femper fervare, quod oftendat revisentibus, bonoque venatori haud vitio effe, fi inter fpiffas opacorum nemorum umbras nonnihil ferarum elabi paffus fit.

Seriem abbreviaturarum ordine alphabetico difpofitarum excipiunt figna, quæ non inflexis litteris, fed longe aliis figuris expreffa funt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con, com, contra, esse, eft, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhibentur, & notæ five figna Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, afterifcorum, citationum marginalium, ponderum & menfurarum, cum locupletiffimo in hæcce commentario. Siquis autem iniquior planeque rudis hæc parvi faciat, aut contemnenda effe crepet, is prius discat, ab istis Non eft tamen, ut hoc de fpecie parvis res magnas haud raro pendere. argumento verba faciam apud doctos viros; cum ne indoctus quidem, cui rite cor faliat, illud bona fide negaturus fit. Quemadmodum enim litteræ funt inventæ, ut cuftodiant voces & tanquam depofitum reddant legentibus, ita fæpius contingit, ut eorum, quæ diftingui debent, conjunctio, contraque eorum, quæ conjungi oportet, temeraria distractio, sensum orationis vel obfcuriorem reddat, vel plane corrumpat; ut adeoque vix ambigi poffit, plurimum referre, uno verborum contextu, an distincto, quid effe

efferatur. Varia hanc in rem exempla adtulit Radulphus Fornerius, «). quem vide, nifi falde feftines.

Accedit infuper huic Lexico res jucundiffimi argumenti, nimirum Nota Mufica, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonftratur, ceu eadem a fæculo XI. in Ecclefiis obtinuit & primitus fine lineis, per peculiares tantum characteres fyllabis & vocibus Textus adfcriptos, poftea vero per quatuor vel quinque lineas, propofita fuit. Quantum equidem fcimus, nemo has Notas, præter Nicolaum Staphorftum o) & R. Abbatem Gottwicenfem, v) fibi excutiendas fumfit. Cave vero existimes, Viros Clariff. hoc, quidquid eft argumenti, exegiffe, ut potius primas duntaxat lineas duxiffe, & intra primordia substitisle, videantur, ditisfima meffe WALTHERO noftro relicta, qui omnes artis fuaviffimæ modos numerosque feliciter tradidit, quatenus fcilicet eadem punctis & line-. olis conftat, quæ vel totam & dimidiatam menfuram, quæ noftratibus Ta&tus vocatur, denotant, vel characteres, qui duas, tres, pluresve Notas fimul comprehendunt, fignificant, prout illi genio fæculi accommodati fuere, addita atque ex hodiernis Notis Muficis facta explicatione. Neque defiderari paffus eft Ampl. Auctor intervalla, amabiles vós, quibus canticum temperatur, longiores & breviores curfus unica fyllaba comprehenfos, iique fecundum Notarum numerum in ordinem redacti funt; ut adeoque antiquitatis amantes non poffint non veterem M2 ̄ÿ, ejusque compositionem facile intelligere atque cognofcere.

Opera autem pretium fuerit, nonnihil de hujus Lexici ufu in medium adferre, isque fequenti ratione inftituendus eft. Si tibi Diplomata codicesve cafcos verfanti verbum quoddam haud in proclivi effe videatur, non eft, cur ftatim vadimonium deferendum effe putes, fed potius folerter rimari oportet, quænam litteræ obfcuro ejusmodi vocabulo infint. Deinde id genus litteræ in fecunda arctiori columna, veteribus figuris fubjuncta, ordine alphabetico evolvendæ funt Litteris proinde eadem ferie, ut in contorto vocabulo occurrunt, repertis, non poteft non in eadem linea & in tertia minori columna obvia vox ipfa luce clarior fieri. Ne fruftra hæc dixiffe videamur, fuccenturiabimus unum alterumve exemplum. Finge, veteris chartæ initium ita fe habere: noie fee & idie tnit di prs & fii

fps fci, five in vetufto codice fequentem in modum legi: Qm fuu bom i reb e itia colere & fua cuiq ia fue & i fbditis n fine qd ptatis eft fi, fqd equ e ctodi: nihil aliud requiritur, nifi ut modo jam propofito Lexicon perluftres, quod nodum Gordium ita folvit: In nomine fancta & individua trinitatis, Dei patris, & filii & Spiritus Sancti. Alterius exempli fenfus eft hic: Quoniam fummum bonum in rebus eft juftitiam colere & fua cuique jura fervare, & in fubditis non finere quod poteftatis eft fieri, fed quod aquum eft cuftodiri. Duo tamen adhuc notanda funt: I. tuarum partium eft, ne oculos ad litteras tantum convertas, fed fimul apices & extremitates figni, quo vocabulum quoddam innuitur, impenfe circumfpicias. Quemadmodum enim e. g. octodecim voces, quæ unica littera i comprehenduntur & fex per qm denotatæ in hocce Lexico occurrunt, compendium tamen fupra adductum ad vocem cohærentiamque continuo affequendam vehementer accommodatum fuerit, nec eft, cur diu torquearis, utrum róż fignificet ibi, id eft, igitur, in, & quæ funt alia; vel illud qm fibi velit quantumcunque, quidem, quoniam, reliqua.

Quan

Rerum quotidianarum libro VI. cap. 17. & 18. in Thefauro Juris Ottoniano, Tomo II. p. 297. Ca dit. Trajecti ad Rhenum 1733.

B) Jn Hift. Ecclef. Hamb. diplom. Tomo III. Tab. II. p. 337, seq.

y) Ja laudato fæpius Chronico, libro I. p. 58, feq.

d2

« VorigeDoorgaan »