Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

J. v. Schley delin & sculpsit 1735.

a Amsterdam.

ÆQUO ET ERUDITO LECTORI

S. P. D.

JOANNES HENRICUS JUNGIUS.

uum haud postrema fit fæculi nostri felicitas, quod Hiftoriam (quæ Romuli Nepotum difertiffimo a) eleganter dicitur teftis temporum, lux veritatis, vita memoria, magiftra vita, & nuncia vetuftatis) tum a tenebris, tum ab ineptis fabulis liberatam magis magisque certam reddat, ac in clara luce reponat: nemo est paullo eruditior & æquus refum æftimator, qui inficias eat, inter ceteras venerandæ antiquitatis

reli

a) de Orat. libro II, 9.

[ocr errors]

reliquias monimenta illa vetera, quæ Diplomata vocamus, fummo in pretio habenda, auroque contra cariora reputanda esse. Quum enim hæc fint litteræ auctoritate publica confectæ, fignis folemniter consignatæ, varia jura atque privilegia continentes, longe profecto majorem fidem merentur, quam historici, privatæ fortis homines, qui plerumque aut nimis creduli aut nimis indiligentes funt, aut partium ftudiis abrepti fe ligni inftar, nervis alienis mobilis, duci finunt. Econtrario Diplomata rerum geftarum feriem nude & aperte declarant, adeoque omni fide digniffima funt. Hinc (ceu præclare obfervat Rever. Fr. Theodericus Ruinart *) nata confuetudo, ut fiquis modo Hiftorias, maxime monafteriorum & aliarum ecclefiarum, urbiumve, aut provinciarum, immo & familiarum fcribere aggrediatur, necesse fit, fi modo fibi haberi fidem velit, ut acta vetera & chartas authenticas ad calcem libri repræfentet, qua monumenta merito Probationum titulo decorantur, quòd absque illis corum, que narrantur, fides videatur vacillare. Diplomata enim rerum medio ævo & fubfequentibus temporibus geftarum veras & genuinas cauffas memoriæ produnt, quas Annalium conditores vel ignorant, vel amore in fuos & odio in exteros prætermittunt: Diplomata juris Gentium confuetudinarii & pactitii teftes incorruptiffimi funt, omnique exceptione majores: Diplomata temporum rationes, mirum in modum nonnunquam turbatas, dubiisque fcriptorum verbis obfcuratas, ita in promtu ponunt, ut res difputatione amplius non egeat: Diplomata locorum veros fitus, fata & mutationes in apricum proferunt: Diplomata fummorum Imperantium jura ab infidiis & infultu malevolorum vindicant: Diplomata avitam Crdinum Provincialium libertatem contra Gnathones aulicos egregie tuentur: Diplomata Ecclefiarum Monafteriorumque fundationes, cum annexis juribus ac privilegiis, diligenter referunt: Diplomata familiarum illuftrium origines, Jmperatorum, Regum, Principum, Comitumque fe riem; agnatorum, cognatorum, affinium nomina, arma gentilitia, & quicquid hujus argumenti eft, feris nepotibus commemorant: Denique, ut paucis oinnia complectar, omne jus facrum atque profanum, facros, civiles & militares ritus mirifice illuftrant, & plena luce fuffundunt. Que cum ita fint, non tantum rei litteraria, verum etiam bono publico, tam utilia funt quam quæ utiliffima. Jta nos cenfemus, & ita quoque

judi

∞) in præfat. æterno Mabillonii Operi de re Diplomatica præmiffa.

judicat Vir fummus Johannes Mabillonius a) nec non immortale litte= rati orbis decus Godefridus Guilielmus Leibnitius P)..

Nemo autem facile non videt, nos hic veras & finceras Tabulas innue re, non fictas & dolofe fuppofiras, quales omni ævo maleferiatorum tenebrionum wavegyía in medium adtulit, & unde odium ipfius rei, quod hominum effe debebat. Jllis fuum pretium conftabit, donec bonarum artium est memoria, erit autem fempiterna; hæ dignæ funt, quæ cum auctoribus fuis in folas & fitu & coelo deformes terras amandentur. Nec eft, ut ideo quis, quod utique quamplurima fpuria occurrant diplomata, omnibus prifci ævi genuinis chartis fidem deneget, hatumque optimos confectores fugillet: Namque id quin fit maxime frivolum & abfurdiffimum ärgumentum, prorfusque dovanéyisos é concisos, etiam non lynceus facile viderit. Stultitia quidem fuerit credere, cuncta, quæ circumferuntur, Diplomata effe bonæ notæ; at qui ea, quæ pifce faniora funt, fuspecta habet, totique ita antiquitati diplomaticæ illætabile bellum indicit,

interdicto huic omne adimat jus

Prator, & ad fanos abeat tutela propinquos.

Sunt utique, funt fuppofititia Diplomata (quid enim aliud comprobant Bella illa Diplomatica, quæ æterni nominis Viri Jo. Petrus de Ludewig y) & Jo. Godofredus de Meiern ) luculenter defcripferunt?) nulla tamen jam pernicies a monftris hifce atque prodigiis comparabitur, quum ope artis criticæ, quæ hodie florentiffima eft, & fpeciatim Artis. Diplomatica nomine infignitur, falfa a veris fecernere liceat; ne pro carbonibus nos thefauros inveniffe putemus, aut bona fide fallamus &

fallamur.

Inter ceteros hac in re nobis multa cum luce facéth prætulerunt præftantiffimi & S. R. Viri Johannes Mabillonius •) & Godofredus Abbas Gottwicen

fis

a) De Re Diplomatica libro I. cap. I. lit. c. & in fupplem. cap. 1. §. 1.

B) Ju Præfatione Codici Iuris Gentium diplomatico præmiffa. Hannovera 1693.

Jnampliffima pariterque doctiffima præfatione Tonro I. Reliqq. M. atque Diplomatum omnis avi præmiffa. Hale 1720.

8) In Præfat. ad Tom. III. A&t. Pacis Weftphalice public. Hannoveræ 1735.

Ja libris VI. de Re Diplomatica: in quibits (adjicere juvat totum titulum libri jam dudum rari & cari) quidquid ad veterum Inftrumentorum antiquitatem, materiam, fcripturam & filum, quidquid ad figilla, monogrammata, fubfcriptiones ac notas chronologicas; quidquid inde ad antiquariem, biftoricam, forenfemque difciplinam pertinet, explicatur & illuftratur. Accedunt Commentarius de antiquis Regum Francorum palatiis: Veterum fcripturarum varia fpecimina, tabulis LX comprehenfa. Nova ducentorum, & amplius, monumentorum collectio. Opera & fludio Domini Johannis Mabillon, Presbyteri ac Monachi Ordinis S. Benedicti e congregatione S. Mauri. Editio fecunda ab ipfo auctore recognita emendata E au&ta. Lutecia-Parifiorum, fumtibus Caroli Robustel, via Jacobea, ad infigne arboris Palme. M. DCC. IX. Cum privilegio Regis & fuperiorum facultate.

а 2

fis a) clariffima Ordinis, qui a S. Benedicto nomen ducit, decora, & fidera, quosque ita paffibus æquis fecuti funt Celeberrimi Viri, Daniel Eberardus Baringius, ẞ) Ludovicus Antonius Muratorius, y) Chriftianus Henricus Eckhardus, ) & noviffime Johannes Heumannus; ) ut de eorundem laudibus filere melius effe putemus, quam parum dicere.

Quemadmodum vero vix ulla res majoris momenti datur, quæ non quibusdam difficultatibus circumfepta eft, ita etiam in legendis & intelligendis Diplomatibus antiquis magnæ, immo maximæ, difficultates fubin de exoriuntur. Pariunt has plurimam partem litterarum & verborum compendia, quæ Romani Notas, figna, & figlas: ¿) Græci μ voca bant, quorumque apud plerosque Populos frequentiffimus fuit ufus,, ceu libro jam laudato prolixe & erudite oftendit doctiffimus Nicolai. Non attinet jam, de ipfo artis dia quer. fcribendi inventore multis difputare, de quo certant vehementer Grammatici & adhuc fub judice lis eft. Rem totam, fi Diis placet, conficere videtur Ifidorus Hifpalenfis. Epifcopus ч) verbis: Roma primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentatus eft notas, fed tantum prapofitionum. Poft eum Tertius Perfannius, Philargius, & Aquila libertus Mecenatis, alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contracto omnium digeftoque & aucto numero, opus effecit in quinque millia 9.) Quum vero hæc a proceribus rei litterariæ, qui fagacius odorantur, recte in du

bium

a) Jn fplendidiffimo omneque in ævum victuro opere, quod ita infcribitur: Chronicon Gotwicenfe, feu Annales liberi & exempti Monafterii Gotwicenfis ordinis S. Benedicti inferioris Aufrie, faciem Auftria antiquè & media usque ad noftra tempora; deinde ejusdem Monafterii fundationem, progreffum, fatumque hodiernum exhibens. Ex Codicibus antiquis, membranis & inftrumentis tum domefticis, tum extraneis depromptum: Pro quorum faciliori intellectu Tomus prodromus de Codicibus antiquis manufcriptis: de Impp. ac Regum Germania Diplomatibus de eorundem palatiis, villis & curtibus regiis, atque de Germania medii ævi pagis præmittitur, & ea, quæ Cæfareorum, Regiorumque Germania Diplomatum antiquitatem, materiam, ftylum, fcripturam, monogrammata, figilla, fubfcriptiones, notasque chronologicas, atque ad Palatiorum & villarum Regiarum, Pagorumque Germaniæ media fitum pertinent, explicantur, & adje&tis fpeciminibus, tabulisque ari incifis illuftrantur. Tomus I. Typis Mo nafterii Tegernseenfis O. S. Benedicti, 1732.

B) Jn Clave Diplomatica, Hannoveræ 1737.

y) Ja Differtatione de Diplomatis & Chartis antiquis dubiis aut falfis. Vide ejus Antiquitates Italicas medii avi. Tom. III. pag. I. feq. Mediolani 1740.

Ja jntroductione in Rem Diplomaticam præcipue Germanicam, Jenæ 1742.

) Jn eruditiffimo bonæque frugis pleniffimo libro, quem infcripfit: Commentarii de re diplomatica Imperatorum ac Regum Germanorum indé à Caroli M. temporibus adornati. Norimberga, 1745.

De Difcrimine Siglarum & Notarum ex profeffo agit Johannes Nicolai in Tractatu de Siglis veterum cap. II. p. 5. feq. Edit. Lugduni Batav. 1703.

4) Originum five Etymologiarum libro I. 21. in Dionyfii Gothofredi Corpore Au&torum Latine Lingue, p. 836.

9) Has Tironis & Seneca, ut vulgo habentur, Notas ære fculpto expreffas æterno fuo omnique are perenniori Infcriptionum antiquarum Corpori fubjecit Janys Gruterus.. EditAmftelad. A. MDCCVIL Tomo II. in

[ocr errors]

vel

bium vocentur, &) licet ipfi ultrameras conjecturas nihil proferant, nos nihil certi in re incerta & maxime ancipiti audemus definire. Si dicas (funt enim qui hoc afferunt) compendia originem fuam debere, vel Ennio, Xenophonti, vel ipfi Adamo, adfirmabis, quod negant alii, utique quod est incertiffimum. Id extra dubitationis aleam pofitum effe arbitramur, artem per compendia, five, ut hodie loquimur, per Abbreviaturas fcribendi, ut ut antiquiffima & forte ad Jovem adhuc imberbem referenda fit, inventis demum litteris excogitatam & a neceffitate ipfa, plurimarum artium inventrice, fuppeditatam effe, ut hoc modo celeriter ea exciperentur, quæ ob linguæ volubilitatem integris litteris capi non poterant. Sic Plutarchus in vita Catonis Minoris ß) perhibet, unam Catonis orationem exftare, quod Conful Cicero expeditiffimos fcribas ante docuiffet notas, quæ minutis & brevibus figuris multarum vim litterarum complectebantur, inde alium alibi paffim difpofuiffet in Curia. Non intercedo itaque, quo minus hi tales a Notis dicti fint Notarii; licet etiam, quod exiftimat Claudius Salmafius, v) ideo vocati Notarii, quia μs, notarias, ac breves conficiebant, quos ad confilium referebant. Notaria quippe, vel notoria idem quod brevis, vel indiculus, avaPoga, μvs. Et de his Notariis haud dubie intelligendus eft Ælius Lampridius, dum inquit:) Eum Notarium, qui falfum caufa brevem in confilio imperatorio retuliffet, incifis digitorum nervis, ita ut nunquam posset scribere, deportavit. Nihil tamen vetat, quod & probat Salmafius, Notarios a notis nomen accepiffe, & a fignis чups, a celeritate Taxʊvgá¤ë‹ fæpe numero appellatos fuiffe.) Erantque inter hos, qui orationem tam celeriter excipere poterant, ut ne unum quidem verbulum rapidam atque rapacem eorundem manum effugeret; quin ipfum loquentem manu citata præveniebant. Hinc M. Manilius appofite canit: 3)

Hic

a) Vide V. Cl. Petri Burmanni præfationem, qua Gruterianum Infcriptionum Thefaurum
exornavit. in f. ubi farraginem illam paullo poft Antoninorum tempora confectam effe,
pulchre conjicit.

B) Vide Charonenfis vitas parallelas, quas recenfuit Auguftinus Bryanus, Vol. IV. p. 238.
edit. Londini 1723.

7) Ja Differtatione de Secretariis, quam Albertus Henricus de Sallengre Novo Thefauro
Antiquitatum Romanarum Tomo II. p. 66, recudi curavit. Haga Comitum 1718.

d) Ja vita Alexandri Severi, cap. 28. Hiftoria Augufte Scriptorum Tom I, p. 928. edit. Lugd.
Bat. 1671.

e) Conf. Jo. Andrex Efchenbachii Differtatio de Scribis veterum, in Joannis Poleni utriusque
Thefauri Antiquitatum Romanarum Græcarumque novis Supplementis, Vol. III. p. 857. &c.
Venetiis 1737-

3) Aftronomicav libro IV. v. 197. feq. pag. 196. edit, Richardi Bentleii, Londini 1739

b.

« VorigeDoorgaan »