Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

EXCUDEBANT AUG. FR. ET PR. DONDEY-DUPRÉ BIBLIOPOLAE,

Via vulgo dicta St-Louis, 46,

NECNON VIA DICTA RICHELIEU, 47 bis.

M DCCC XXVI.

42246,50

EX TYPIS DONDE Y- DUPRÉ.

[merged small][ocr errors]

QUUM peregrinationis causa Italia discessi, de turcico itinere nihil erat in animo. Quippe Lutetiam et Londinum accedens, hinc ad septentrionem me contuli, atque Daniam, Sueciam, Laponiam, Moscoviam perlustravi. Peracto Boreali itinere, cupido maxima incessit Sarmatiae late patentes campos, quos Tanais et Borysthenes alluunt, tum Ponti Euxini atque Paludis Maeotidis oras invisere. Ita ad Turcicam peregrinationem subinde capessendam inductus fui, quam ad usque ultimos imperii fines in AEthiopiam extendi. Id autem mihi propositum erat potissimum gentium mores et instituta pervestigare, veterum simul aedificiorum praeclaras reliquias spectare; nihil vero de litteratorum lapidum notitia ad me pertinere arbitrabar, jam pene cunctos exscriptos reputans, vel si qui superessent, nonnisi ab homine graeci sermonis, atque antiquitatis eruditissimo colligi posse. Aliter tamen se res habuit. Cum enim crebro occurrerent inscriptiones a nullis, ut ferebatur, vel a paucis admodum visae, quasdam referre in pugillaribus coepi. Crevit exinde paulatim eas conquirendi studium, atque in eam sententiam veni, peregrinantis in barbara terra officium esse priscas memorias, quae in dies teruntur, atque

destruuntur, ab oblivione quam maxime vindicare. Nam sicut omnino deperdita sunt plurima a Sponio, Chandlero, aliisque prodita monumenta, non dissimili ratione conjicere licet, marmora a me descripta fore ut posteri necquicquam perquirant.

Haec praemonere oportebat, ne vitio mihi verteretur in graecis litteris atque antiquitatibus haud versato, vetustarum inscriptionum volumen emittere. Nimirum non est hoc eruditi hominis, sed peregrinantis opus. Sane fateor, diu ancipitem haesisse, an eas in lucem proferrem, necne; et jam de illis edendis consilium ferme abjeceram, quum Cl. Letronnii (1) AEgyptiacas Disquisitiones pervolvens, locus ille succurrit, ubi graviter conqueritur incuriam peregrinatorum, qui monumenta ex itinere allata recondentes, subsidio eruditos frustrantur, atque priscarum rerum notitiae quodammodo officiunt. Haec verba ita me commoverunt, ut omni dubitatione rejecta, mea tandem vulgare statuerim.

Nunc operis rationem paucis expediam.

Inscriptiones sigillatim digessi per varias regiones eo ipso ordine, quo peragravi, nempe anno MDCCCXIX, Sarmatiam, Bithyniam, Troadem, Pergamum; anno MDCCCXX AEgyptum,

(1) Recherches pour servir à l'Histoire de l'Égypte pendant la domination des Grecs et des Romains, tirées des inscriptions grecques et latines, etc., par M. Letronne. Paris, 1823, Introduct., pag. xxxij.

« VorigeDoorgaan »