Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Nubiam, Syriam, ac Cypri partem; reliquas demum anno

MDCCCXXI.

Paucás admodum Athenarum profero, nullas Ephesi, nam quo celebrior, et peregrinatoribus frequentior erat locus, co magis labori parcebam.

:

Verum ex congestis inscriptionibus magnam partem seposui, videlicet in primis quae ad medium aevum pertinent; deinde (nonnullis et Cypro exceptis) omnes alienos apographos, quorum haud exiguam copiam ex itinere comparaveram, fragmenta insuper nimis corrupta, mutila, subobscura; postremo quae jam prodierunt. Non me latet, perdifficile esse pro certo scire quid in hoc genere editum sit, quid non; nimia enim librorum farrago expendenda esset. Verumtamen praecipuas syllogas, veluti Gruteri, Reinesii, Sponii, Pocockii, Chandleri, Chishullii, Muratorii, necnon quamplurimos peregrinationum libros pertinaci ac fastidioso labore pervolvi, ne antehac vulgatas pro ineditis jactarem. Nonnullas vero minime ignotas rursus exhibui, quum exemplar meum visum est emendatius, aut integrius, aut dissimile quid proferens.

Graccas inscriptiones judicio subjeci docti inter Italos viri, qui ex variis lectionibus optimas quasque elegit, difficiles locos emendavit, interdum etiam supplevit. Verum aliquando ab emendatione ipsa recedere sum coactus, cum mendosum esse archetypum ipsum reor, quod praesertim in Nubiensibus occurrit. Nam archetypa magno studio consului, quantum loci conditio, temporis spatium, ac gentis feritas sinebant; si quid

esset ambigui et mutili animadvertere curavi, atque deformata potius, quam ad arbitrium castigata exempla emittere praetuli. Itaque litteras dubias minusculo charactere persaepe expressi; suppletas semper inter parentheses conclusi.

Omnibus autem titulis accurata loci descriptio praefigitur, ut si aliquis deinceps peregrinator recognoscere velit, dummodo supersint, cite et facile possit. Hodiernis item oppidorum nominibus vetera adjunxi. Litterarum insuper ac lapidum formam, ornamenta, mensuras ad pedis anglici, aut metri gallici normam diligenter indicavi. Cum vero mentio fieret de locis, et antiquitatum vestigiis parum cognitis, vel omnino delitescentibus, earum notitiam aliquam tradere ab instituto non absonum, ac lectori non ingratum futurum existimavi. Quod de Syriacis praecipue dictum volo. Nonnullas etiam adjeci chronologicas, atque geographicas adnotationes; raro tamen et parce, quum nihil antiquius habuerim, quam eruditi partes omnino detrectare; eruditis vero illustrandi, emendandi, supplendi, enucleandi materiam suppeditare.

Augustae Taurinorum, Kal. Febr. MDCCCXXIV.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

IN musaeo novae urbis Nicolaev, quae non longe ab antiquae Olbiae ruderibus, et ab ostiis fluminis Bog, olim Hypanis, distat, haec fragmenta visuntur.

(I, 2.)

Ibidem.

Nonnulla graeca marmora in Tauride a me exscripta, et ad Bosphorum Cimmerium non edam, quum ea jam protulerit Cl. Raoul-Rochette, in opere cui titulus: Antiquités du Bosphore Cimmérien. Monebo tantum inscriptionem a novo Chersoneso allatam, quae nunc servatur in pago Sabli prope Bakceserai, cujus initium est: AYTOKPAT∞PKECAPZHNwN, etc., minus recte a Pallas (Atlas du Nouveau voyage dans les gouvernemens méridionaux de l'empire de Russie), et a Waxel (Recueil de quelques antiquités trouvées sur le bord de la

mer Noire; Berlin, 1803, in-4°), vulgatam fuisse; rectius vero ab Anglo Whittingtono (V. Travels in various countries of the East, edited by Robert Walpole; London, 1820, pag. 586), cujus lectioni emendationes meae consentiunt.

BITHYNIENSES INSCRIPTIONES.

m

(II, 1.)

Modaniae, quae olim Apamea, vel Myrlea, in quodam vestibulo prope graecum templum inscriptio optime sculpta in marmoreo stylobate, ac litteris dilucidis. Truncus latus pollices viginti tres, altus triginta quatuor. Totius autem stylobatis altitudo ad quatuor anglicos pedes cum quatuor pollicibus. Edidit Pocockius (Inscript. antiq., pag. 31).

(II, 2.)

Modaniae in parva via cippus in exteriore pariete domus cujusdam Graeci infixus, cujus latitudo est unius pedis cum uno pollice, altitudo vero pollicum sexdecem sine fastigio.

Cum inter Romana nomina nullibi repererim IMINDIVS, interdum vero MINDIVS, genuinam suspicor lectionem L. MINDIVS; nam I pro L facile commutatur. Nihilominus proferam, ut exscripsi.

(II, 3.)

Nicaeae, hodie Isnik, ad portam, quae Byzantium

« VorigeDoorgaan »