paulo liberius & erectius periculofum fervitus feciffet. A fine Aufidii Bassi triginta unus. Naturæ historiarum triginta feptem, opus diffufum, eruditum, nec minus varium, quam ipsa natura. Miraris quod tot volumina, multaque in his tam fcrupulofa, homo occupatus abfolverit: magis miraberis, fi fcieris, illum aliquandiu causas actitasse, deceffiffe anno fexto & quinquagesimo, medium tempus diftentum impeditumque, qua officiis maximis, qua amicitia principum, egiffe. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare à Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, fed studendi, ftatim à nocte multa : hyeme vero ab hora feptima. Vel cum tardissime octava, fæpe sexta. Erat fane somni parciffimi : nonnunquam etiam inter studia instantis & deferentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum Imperatorem. Nam ille quoque noctibus utebatur : inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum erat temporis, ftudiis reddebat. Poft cibum fæpe (quem interdiu levem & facilem, veterum more, fumebat) æstate, fi quid otii, jacebat in sole, liber legebatur, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim unquam legit, quod non excerperet. perperam pronunciaffet, revocaffe, & re- quoque fella vehebatur. Repeto me correptum ab eo cur ambularem, Poteras, inquit, has horas non perdere. Nam perire omne tempus arbitrabatur, quod ftudiis non impertiretur. Hac intentione tot ista volumina peregit, Electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opistographos quidem & minutiffime fcriptos : qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipfe potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Lartio · Licinio, quadringentis millibus nummum : & tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit, quantum scripserit, nec in officiis ullis, nec in amicitia principum fuisse? rursus cum audis, quid studiis laboris impenderit, nec fcripfiffe fatis nec legiffe. Quid est enim, quod non aut illæ occupationes impedire, aut hæc instantia non possit efficere? Itaque foleo ridere cum me quidam ftudiofum vocant: qui fi comparer illi, fum defidiofiffimus. Ego autem tantum ? quem partim publica, partim amicorum officia diftringunt. Quin ex istis, qui tota vita literis adsident, collatus illi, non quafi fomno, & inertiæ deditus erubescat ? Extendi epiftolam, quamvis hoc folum quod requirebas fcribere destinafsem, quos libros reliquisset: Confido tamen, hæc quoque tibi non minus grata, quam ipfos libros futura, quæ te non tantum ad legendos eos, verum etiam ad simile aliquid elaborandum poffunt æmulationis ftimulis excitare. Vale. VI. C. PLINIUS SE VERO SUO S. Ex hæreditate quæ mihi obvenit, emi -prox- parum oftentat. Effingit fenem ftantem : offa, mufculi, nervi, venæ, rugæ etiam ut spirantis apparent: rari & cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum : pendent lacerti, papillæ jacent, recefsit venter. A tergo quoque eadem ætas, ut à tergo, æs ipsum, quantum verus color indicat, vetus & antiquum. Talia denique omnia, ut poffint artificum oculos tenere, de lectare imperitorum. Quod me, quanquam tyrunculum, solicitavit ad emendum. Emi autem, non ut haberem domi (neque enim yllum adhuc Corinthium domi habeo) verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Jovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum Deo donum. Tu ergo, ut foles omnia quæ à me tibi injunguntur, suscipe hanc curam. Et jam nunc jube basim fieri, ex quo voles marmore, quæ nomen meum, honoresque capiat, fi hos quoque putabis addendos. Ego signum ipfum, ut primum invenero aliquem, qui non gravetur, mittam tibi : vel ipfe, quod mavis, adferam me. cum. Destino enim, fi tamen officii ratio permiserit, excurrere isto. Gaudes, quod me venturum effe polliceor, fed contrahes frontem, cum adjecero, ad paucos dies : neque enim diutius abeffe me sinunt eadem hæc, quæ nondum exire patiuntur. Vale. VII. C. PLINIUS CANINIO SUO S. Modo nunciatus eft Silius Italicus in Neapolitano fuo inedia vitam finiffe. Causa mor |