Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tis, valetudo. Erat illi natus infanabilis clavus, cujus tædio ad mortem irrevocabili constantia decurrit, ufque ad fupremum diem beatus & fœlix, nifi quod minorem è liberis duobus amifit, fed majorem melioremque, florentem, atque etiam Confularem, reliquit. Læferat famam fuam fub Nerone, credebatur fponte accufaffe. Sed in Vitellii amicitia fapienter fe, & comiter gefferat. Ex Proconfulatu Afiæ gloriam reportaverat: maculam veteris induftriæ laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis fine potentia, fine invidia. Salutabatur, colebatur, multumque in lectulo jacens, cubiculo femper non ex fortuna frequenti. Doctiffimis fermonibus dies tranfigebat, cum à fcribendo vacaret. Scribebat carmina majore cura quam ingenio, nonnunquam judicia hominum recitationibus experiebatur. Noviffime ita fuadentibus annis ab urbe feceffit, feque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus eft. Magna Cæfaris laus, fub quo hoc liberum fuit: magna illius qui hac libertate aufus eft uti. Erat Qihónaλ ufque ad emacitatis reprehenfionem. Plures iifdem in locis villas

poffidebat, adamatifque novis, priores negligebat: multum ubique librorum, multum ftatuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur: Virgilii ante omnes, (cujus natalem religiofius, quam fuum celebrabat:) Neapoli maxime, ubi monumentum ejus adire, ut templum, folebat. In hac tranquillitate annum quintum & feptuagefimum exceffit, delicato magis corpore quam infirmo. Utque noviffimus à Nerone factus eft Conful, ita poftremus ex omnibus, quos Nero Confules fecerat, deceffit. Illud etiam notabile, ultimus ex Neronianis Confularibus obiit, quo Confule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanæ miferatio fubit. Quid enim tam circumcifum, tam breve, quam hominis vita longiffima? Annon videtur tibi Nero modo fuiffe, cum interim ex iis qui fub illo gefferant Confulatum, nemo jam supereft? quanquam quid hoc miror? nuper Lucius Pifo, pater Pifonis illius, qui à Valerio Fefto per fummum facinus in Africa occifus eft, dicere folebat, Neminem fe videre in Senatu, quem cos. ipfe fententiam rogaviffet. Tam anguftis terminis tantæ multitudinis vi

vacitas ipfa concluditur, ut mihi non venia folum dignæ, verum etiam laude, videantur illæ regiæ lacrymæ. Nam ferunt Xerxem, cum immenfum exercitum oculis obiiffet, illacrymaffe, quod tot millibus tam brevis immineret occafus. Sed tanto magis hoc, quicquid eft temporis futilis & caduci, fi non datur factis, (nam horum materia in aliena manu) nos certe ftudiis proferamus: & quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixiffe teftemur. Scio te ftimulis non egere. Me tamen tui charitas evocat, ut currentem quoque instigem, ficut tu foles me. 'Ayan d'epis, cum invicem fe mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt. Vale.

VIII. C. PLINIUS TRANQUILLO SUO S.

FACIS pro cætera reverentia, quam mihi

præftas, quod tam folicite petis, ut tribunatum, quem à Neratio Marcello, clariffimo viro, impetravi tibi, in Cæfennium Sylvanum propinquum tuum transferam. Mihi autem, ficut jucundiffimum, ipfum te Tribunum, ita non

minus gratum, alium per te videre. Neque enim effe congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulos invidere, qui funt omnibus honoribus pulchriores. Video etiam, cum fit egregium & mereri beneficia, & dare, utramque te laudem fimul affecuturum, fi quod ipfe meruifti, alii tribuas. Præterea intelligo, mihi quoque gloriæ fore, fi ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos non gerere tantum Tribunatus poffe, verum etiam dare. Quare ego vero honeftiffimæ voluntati tuæ pareo. Neque enim adhuc nomen in numeros relatum eft. Ideoque liberum eft nobis Sylvanum in locum tuum fubdere: cui cupio tam gratum effe munus tuum, quam tibi meum eft. Vale.

IX.

C. PLINIUS MINUTIANO SUO S.

Possum jam perfcribere tibi, quantum in pub

lica provinciæ Bæticæ caufa laboris exhauferim. Nam fuit multiplex, actaque eft fæpius cum magna varietate. Unde varietas? unde plures actiones? Cæcilius Clafficus, homo foedus & aperte malus, Proconfulatum in ea non minus

violenter quam fordide gefferat, eodem anno quo in Africa Marius Prifcus. Erat autem

Prifcus ex Bætica, ex Africa Clafficus. Inde dictum Bæticorum, (ut plerunque dolor etiam venuftos facit) non illepidum ferebatur. Dedi malum, & accepi: sed Marium una civitas publice, multique privati reum peregerunt: in Clafficum tota provincia incubuit. Ille accufationem vel fortuita, vel voluntaria morte prævertit. Nam fuit mors ejus infamis: ambigua tamen. Ut enim credibile videbatur voluiffe exire de vita cum defendi non poffet, ita (mirum) pudorem damnationis morte fugiffe, quem non puduiffet damnanda committere. Nihilominus Bætica etiam in defuncti accufatione perftabat: provifum hoc legibus, intermiffum tamen, & poft longam intercapedinem tunc reductum. Addiderunt Bætici, quod fimul focios, miniftrofque Claffici detulerunt, nominatimque in eos inquifitionem poftulaverunt. Aderam Bæticis, mecumque Luceius Albinus, vir in dicendo copiofus, ornatus, quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii focietate amare ardentius cœpi. Habet quidem gloria, in ftudiis præfertim, quiddam ánovávy

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »