IS tur: videlicet, quia optime ex accusatione dum hæc aguntur ? indicavimus Senatui ex Norbano didiciffe nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, fi ille prævaricator probaretur. Atque ita dum illę peragitur reus, sedimus. Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit: eandemque usque ad extremum vel conftantiam, vel audaciam pertulit. Interrogo ipfe me, an aliquid omiserim : rursus & rursus pene omifi. Summo díe Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tanquam non omnes, quos mandasset provincia, reos peregiffent. Atque, ut est vehemens, & disertus, in discrimen adduxit. Protexi viros optimos, eofdemque gratiffimos: mihi certe debere fe prædicant, quod illum turbinem evaferint. . Hic erit epistolæ finis, revera finis: literam non addam, etiamfi adhuc aliquid præteriiffe me sensero. Vale. X. C. PLINIUS SPURINNÆ SUO ET COCCIÆ S. COMPOSUISSE IPOSUISSE me quædam de filio vestro non dixi vobis, cum proxime apud vos fui. Primum, quia non ideo scripseram, ut dice rem: sed ut meo amori, meo dolori satisfa- quoque paulisper hæfitavi, id folum, fragilem & caducam, fed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere : quæ hoc diun turnior erit, quo verior; melior, absolutior fuerit. Vale. XI. C. PLINIUS JULIO GENITORI SUO S.. Est omnino Artemidori noftri tam benigna natura, ut officia amicorum in majus extollat: inde etiam meum meritum, ut vera, ita supra meritum prædicatione circumfert. Equidem cum essent philosophi ab urbe fummoti, fui apud illum in suburbano : & quo notabilius hoc periculofiusque effet, fui prætor. Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut æs alienum exfolveret, contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibufdam & locupletibus amicis, mutuatus ipse, gratuitam dedi. Atque ita hoc feci, cum feptem amicis meis aut occisis aut relegatis : (occisis, Senecione, Rustico, Helvidio: relegatis, Maurico, Gratilla, Arria, Fannia.) Tot circa me jactis fulminibus quafi ambuftus, mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer. Non ideo tamen exi miam gloriam meruiffe me, ut ille prædicat, credo : fed tantum effugiffe flagitium. Nam & C. Mufonium focerum ejus, quantum licitum est per ætatem, cum admiratione dilexi, & Artemidorum ipsum jam tum, cum in Syria tribunus militarem, arcta familiaritate complexus sum: idque primum nonnullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem, aut proximum, fimillimumque sapienti intelligere fum vifus. Nam ex omnibus, qui nunc fe philofophos vocant, vix unum aut alterum invenies tanta finceritate, tanta veritate. Mitto qua patientia corporis, hyemes juxta, & æstates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo, potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat. Sunt hæc magna, sed in alio: in hoc vero, minima, fi cæteris virtutibus comparentur: quibus meruit, ut à C. Mufonio ex omnibus omnium ordinum affectatoribus gener adsumeretur. Quæ mihi recordanti est quidem jucundum, quod me cuni apud alios, tum apud te tantis laudibus cumulat. Vereor tamen ne modum excedat, quem benignitas ejus (illuc enim unde coepi revertor) non folet tenere. Nam in hoc uno, interdum |