Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tur: videlicet, quia optime ex accufatione ipfa accufatoris fides æftimatur. Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquifitionis officium præfidio fuit: tanta conflagravit invidia, homo alioqui flagitiofus, & Domitiani temporibus ufus, ut multi, electusque tunc à provincia ad inquirendum, non tanquam bonus & fidelis, fed tanquam Claffici inimicus, Erat ab illo relegatus: dari fibi diem ad diluenda crimina poftulavit. Neutrum impetravit, coactus eft ftatim refpondere: refpondit: malum pravumque ingenium hominis facit, ut dubitem confidenter, an conftanter, certe paratiffime. Objecta funt multa, quæ magis, quam prævaricatio nocuerunt. Quinetiam duo Confulares, Pomponius Rufus & Libo Frugi, læferunt eum teftimonio, tanquam apud judicem fub Domitiano Salvii Liberalis accufatoribus adfuiffet: damnatus, & in infulam relegatus eft. Itaque cum Castam accufarem, nihil magis preffi, quam quod accufator ejus, prævaricationis crimine corruiffet. Preffi tamen fruftra. Accidit enim res con

traria & nova, ut accufatore prævaricationis damnato, rea abfolveretur. Quæris quid nos,

:

dum hæc aguntur? indicavimus Senatui ex Norbano didiciffe nos publicam caufam, rurfufque debere ex integro difcere, fi ille prævaricator probaretur. Atque ita dum illę peragitur reus, fedimus. Poftea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit: eandemque ufque ad extremum vel conftantiam, vel audaciam pertulit. Interrogo ipfe me, an aliquid omiferim rurfus & rurfus pene omifi. Summo díe Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tanquam non omnes, quos mandaffet provincia, reos peregiffent. Atque, ut eft vehemens, & difertus, in discrimen adduxit. Protexi viros optimos, eofdemque gratiffimos: mihi certe debere fe prædicant, quod illum turbinem evaferint. Hic erit epiftolæ finis, revera finis: literam non addam, etiamfi adhuc aliquid præteriiffe me sensero.

Vale.

X. C. PLINIUS SPURINNE SUO ET

COCCIE S.

COMPOSUISSE me quædam de filio veftro non dixi vobis, cum proxime apud vos fui. Primum, quia non ideo fcripferam, ut dice

rem: fed ut meo amori, meo dolori fatisfacerem. Deinde, quia te Spurinna, cum audiffes recitaffe me (ut mihi ipfe dixifti) quid recitaffem, fimul audiffe credebam. Præterea veritus fum ne vos feftis diebus confunderem, fi in memoriam graviffimi luctus reduxiffem. Nunc quoque paulifper hæfitavi, id folum, quod recitavi, mitterem exigentibus vobis, an adjicerem, quæ in aliud volumen cogito reservare? Neque enim affectibus meis uno libello chariffimam mihi & fanctiffimam memoriam profequi fatis eft: cujus famæ latius confuletur, fi difpenfata & digefta fuerit. Verum hæfitanti mihi, omnia, quæ jam compofui, vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem; fimplicius & amicius vifum eft, omnia: præcipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere. Quod fupereft, rogo, ut pari fim plicitate, fiqua exiftimabitis addenda, commutanda, omittenda indicetis. Mihi difficile eft hucufque intendere animum in dolore: difficile, [& vobis.] Sed tamen ut fculptorem, ut pictorem, qui filii veftri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere, quid emendare deberet: ita me quoque formate, regite, qui non

fragilem & caducam, fed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere: quæ hoc diuturnior erit, quo verior, melior, absolutior fuerit. Vale.

XI. C. PLINIUS JULIO GENITORI SUO S..

EST omnino Artemidori noftri tam benigna natura, ut officia amicorum in majus extollat: inde etiam meum meritum, ut vera, ita fupra meritum prædicatione circumfert. Equidem cum effent philofophi ab urbe fummoti, fui apud illum in fuburbano: & quo notabilius hoc periculofiufque effet, fui prætor. Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut æs alienum exfolveret, contractum ex pulcherrimis caufis, muffantibus magnis quibufdam & locupletibus amicis, mutuatus ipfe, gratuitam dedi. Atque ita hoc feci, cum feptem amicis meis aut occifis aut relegatis: (occifis, Senecione, Ruftico, Helvidio: relegatis, Maurico, Gratilla, Arria, Fannia.) Tot circa me jactis fulminibus quafi ambustus, mihi quoque impendere idem exitium certis quibufdam notis augurarer. Non ideo tamen exi

miam gloriam meruiffe me, ut ille prædicat, credo: fed tantum effugiffe flagitium. Nam & C. Mufonium focerum ejus, quantum licitum eft per ætatem, cum admiratione dilexi, & Artemidorum ipfum jam tum, cum in Syria tribunus militarem, arcta familiaritate complexus fum: idque primum nonnullius indolis dedi fpecimen, quod virum aut fapientem, aut proximum, fimillimumque fapienti intelligere fum vifus. Nam ex omnibus, qui nunc fe philofophos vocant, vix unum aut alterum invenies tanta finceritate, tanta veritate. Mitto qua patientia corporis, hyemes juxta, & æstates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo, in potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat. Sunt hæc magna, fed in alio in hoc vero, minima, fi cæteris virtutibus comparentur: quibus meruit, ut à C. Mufonio ex omnibus omnium ordinum affectatoribus gener adfumeretur. Quæ mihi recordanti eft quidem jucundum, quod me cum apud alios, tum apud te tantis laudibus cumulat. Vereor tamen ne modum excedat, quem benignitas ejus (illuc enim unde cœpi revertor) non folet tenere. Nam in hoc uno interdum

« VorigeDoorgaan »