Pagina-afbeeldingen
PDF

quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum : cui tamen jam nunc licet fpondeas de animo mê0, Η' και κυανέησιν επ' οΦρύσι νεύσε Κρονίων. Cur enim non ufquequaque Homericis verfibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris: quorum tanta cupiditate ardeo, ut videar mihi hac fola mercede poffe corrumpi, ut vel contra Bæticos adfim. Pene præterii, quod minime prætereundum fuit, accepiffe me cariOtas optimas, quæ nunc cum ficis & boletis Certandum habent. Vale.

VII I. C. PLINIUS POMPE IO SATURNINO SUO S.

P.orrosTuss mihi redditæ funt literæ tuæ, quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex fcriptis meis mitterem, cum ego id ipfum deftinaffem. Addidifti ergo calcaria fponte currenti, pariterque & tibi veniam recufandi laboris, & mihi exigendi verecundiam fuftulifti. Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum eft ; nec te gravari quod depopofcifti. Nec eft tamen quod ab homine defidiofo aliquid novi operis expe&tes. Petiturus fum enim, ut rurfus vaces fermoni, quem apud municipes meos habui, bibliothecam dedicaturus. Memini quidem te jam quaedam adnotaffe, fed generaliter: ideo nunc rogo, ut non tantum univerfitati ejus attendas, verum etiam particulas qua foles lima perfequaris. Erit enim & poft emendationem liberum nobis, vel publicare vel continere. Quinimo fortaffe hanc ipfam cunétationem noftram in alterutram fententiam emendationis ratio deducet : quæ aut indignum editione, dum fepius retraétat, inveniet: aut dignum, dum id ipfum experitur, efficiet. Quanquam hujus cunétationis meæ caufæ non tam in fcriptis quam in ipfo materiæ genere confiftunt. Eft enim paulo quasi gloriosius & elatius. Onerabit hoc modeftiam noftram, etiamfi ftilus ipfe fuerit preffus demiffufque, propterea quod cogimur, cum «de munificentia parentum noftrorum, tum de noftra difputare. Anceps hic & lubricus locus eft, etiam cum illi neceffitas lenocinetur. Et- . cnim fi alienæ quoque laudes parum aequis auribus accipi folent, quam difficile eft obtinere, ne molefta videatur oratio de fe aut de fuis differentis ? Nam cum ipfi honeftati, tum ali

quanto magis gloriæ ejus praedicationique invidemus: atque ea demum reéte faéta minus detorquemus & carpimus, quæ in obfcuritate & filentio reponuntur. Qưa ex caufa faepe mecum, nobifne tantum quicquid illud eft, compofuiffe, an & aliis debeamus, ut nobis ? Admonet iftud quoque, quod pleraque quæ funt agendæ rei neceffaria, eadem peraéta, nec utilitatem parem, nec gratiam retinent. Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit, quam munificentiæ rationem etiam ftilo profequi ? Per hoc enim affequebamur, primum, ut honeftis cogitationibus immoraremur: deinde, ut pulchritudinem illarum longiore tra&u pervideremus: poftremo, ut fubitæ largitionis comitem poenitentiam caveremus. Nafcebatur ex his exercitatio quaedam contemnendae pecuniæ. Nam cum omnes homines ad cuftodiam ejus natura reftrinxerit, nos contra multum ac diu penfitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat : tantoque laudabilior munificentia noftra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, fed confilio trahebamur. Accedebat his caufis, quod non ludos aut gladiatores, fed annuos fumptus in alimenta ingenuorum pollicebamur. Oculorum porro & aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione, quam reprimi. Ut vero aliquis libenter educationis taedium, laboremque suscipiat, non praemiis modo, verum etiam exquifitis adhortationibus impetrandum est. Nam fi medici salubres, sed voluptate carentes, cibos blandioribus alloquiis prosequuntur: quanto magis decuit publice confulentem utiliffimum munus, fed non perinde populare, comitate orationis inducere ? Præfertim cum enitendum haberemus, ut quod parentibus dabatur, etiam nobis probaretur, honoremque paucorum caeteri patienter & pectarent & mirarentur. Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae ja&tantiae ftudebamus, cum intentionem effeétumque muneris noftri vellemus intelligi : ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus, fed propriae laudi ferviffe videamur. Præterea meminimus quanto majore animo honestatis fructus in confcientia, quam in fama reponatur. Sequi enim gloria, non appeti debet: nec, fi cafu aliquo non fequatur, idcirco quod gloriam non meruit, minus pulchrum eft. Ii vero qui benefa&ta fua verbis adornant, non ideo praedicare, quia fecerint, fed ut prædicarent feciffe creduntur. Sic, quod magnificum referente alio fuiffet, ipfo qui gefferat recenfente, vanefcit. Homines enim, cum rem deftruere non poffunt, ja&tatione ejus inceffunt : ita fi filenda feceris, faétum ipfum : fi laudanda, quod non fileas ipfe, culpatur. Me vero peculiaris quaedam impedit ratio : etenim hunc ipfum fermonem non apud populum, fed apud Decuriones habui, nec in propatulo, fed in curia. Vereor ergo ne sit satis congruens, cum in dicendo affentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione fe&tari : cumque plebem ipfam cui confulebatur, limine curiæ parietibufque difcreverim, ne quam in fpeciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere noftro nihil pertinet præter exemplum, velut obvia affentatione conquirere. Habes cunétationis meae caufas ; obfequar tamen confilio tuo, cujus mihi auétoritas pro ratione sufficiet. Vale.

« VorigeDoorgaan »