Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mihi cum Cicerone æmulatio: nec fum contentus eloquentia feculi noftri. Nam ftultiffi mum credo, ad imitandum non optima quæque proponere. Sed tu, qui hujus judicii meministing cur illius oblitus es, in quo me interrogafti, quid de Metii Modesti pietate sentirem? Expalluit notabiliter: quamvis palleat semper. Hæsitabundus, Interrogavi, non ut tibi nocerem, fed ut Modesto. Vide hominis crudelitatem : qui se non diffimulet exuli nocere voluiffe. Subjunxit egregiam causam. Scripfit, inquit, in epistola quadam, quæ apud Domitianum recitata eft, Regulus omnium bipedum nequissimus. Quod quidem Modestus verissime fcripferat. Hic fere nobis fermonis terminus. Neque enim volui progredi longius : ut mihi omnia libera fervarem, dum Mauricus venit. Nec me præterit effe Regulum duonaAcipetov. Eft enim locuples, factiofus, curatur à multis, timetur à pluribus: quod plerumque fortius amore est. Poteft tamen fieri, ut hæc concuffa labantur. Nam gratia malorum tam infida est, quam ipsi. Verum, ut idem fæpius dicam, expecto Mauricum. Vir est gravis, prudens, multis experimentis eruditus, & qui

futura possit ex præteritis providere. Mihi & tentandi aliquid, & quiefcendi illo auctore ratio conftabit. Hæc tibi fcripfi, quia æquum erat, te pro amore mutuo, non folum omnia mea facta dictaque, verum etiam confilia cognofcere. Vale.

VI. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

Ridebis, & licet rideas. Ego Plinius ille, quem nosti, apros tres, & quidem pulcherrimos, cepi. Ipfe, inquis ? Ipse, non tamen ut omnino ab inertia mea, & quiete discederem. Ad retia fedebam. Erant in proximo non venabulum, aut lancea; sed stylus & pugillares. Meditabar aliquid, enotabamque : ut fi manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi

genus.

Mirum est, ut animus hac agitatione, motuque corporis excitetur. Jam undique fylvæ, & folitudo: ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, cum venabere licebit auctore me, ut panarium & lagunculam, fic etiam pugillares feras.

Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam inerrare. Vale.

VII. C. PLINIUS OCTAVIO RUFO SUO S.

Vide,

IDE, in quo' me fastigio collocaris, cum mihi idem potestatis, idemque regni dederis, quod Homerus Jovi opt. max. Τώ δ' έτερον μέν έδωκε πατήρ, έτερον δ'

αμένευσε. . Nam ego quoque fimili nutu ac renutu, refpondere voto tuo possum. Etenim ficut fas est mihi, præfertim te exigente, excufare Bæticis contra unum hominem advocationem : ita nec fidei nostræ, nec conftantiæ, quam diligis, convenit adesse contra provinciam, quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim. Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non folum studio tuo, verum etiam judicio fatisfaciam. Neque enim tantopere mihi considerandum eft, quid vir optimus in præsentia velis, quam quid semper fis probaturus. Me circa idus Octobres fpero Romæ futurum : eademque hæc præfentem

quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum : cui tamen jam nunc licet spondeas de animo meo,

Η' και κυανέησιν επ' οφρύσι νεύσε Κρονίων. Cur enim non usquequaque Homericis versibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris : quorum tanta cupiditate ardeo, ut videar mihi hac fola mercede posse corrumpi, ut vel contra Bæticos adfim. Pene præterii, quod minime prætereundum fuit, accepiffe me cariotas optimas, quæ nunc cum ficis & boletis certandum habent.

Vale.

VIII. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO

SUO S.

PEROPPORTUNE

PORTUNE mihi redditæ sunt literæ tuæ, quibus flagitabas, út tibi aliquid ex fcriptis meis mitterem, cum ego id ipfum destinaffem. Addidisti ergo calcaria fponte currenti, pariterque & tibi veniam recusandi laboris, & mihi exigendi verecundiam sustulisti. Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est; nec te gravari quod depopofcisti. Nec eft tamen quod ab homine defidiofo aliquid novi operis expectes.

[ocr errors]

Petiturus fum enim, ut rursus vaces fermoni, quem apud municipes meos habui, bibliothecam dedicaturus.

Memini quidem te jam quædam adnotasse, sed generaliter : ideo nunc rogo, ut non tantum universitati ejus attendas, verum etiam particulas qua soles lima perfequaris. Erit enim & poft emendationem liberum nobis, vel publicare vel continere. Quinimo fortaffe hanc ipfam cunctationem noftram in alterutram fententiam emendationis ratio deducet: quæ aut indignum editione, dum fæpius retractat, inveniet: aut dignum, dum id ipsum experitur, efficiet. Quanquam hujus cunctationis meæ caufæ non tam in fcriptis quam in ipso materiæ genere consistunt. Eft enim paulo quafi gloriofius & elatius. Onerabit hoc modestiam noftram, etiamsi stilus ipfe fuerit pref{us demissusque, propterea quod cogimur, cum de munificentia parentum nostrorum, tum de noftra disputare. Anceps hic & lubricus locus eft, etiam cum illi necessitas lenocinetur. Etenim fi alienæ quoque laudes parum æquis auribus accipi folent, quam difficile est obtinere, ne molesta videatur oratio de se aut de suis difserentis ? Nam cum ipfi honeftati, tum ali

« VorigeDoorgaan »