Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

vir alioqui prudentiffimus, honefto quidem, fed

tamen errore verfatur, quod pluris amicos fuos, quam funt, arbitratur.

Vale.

XII. C. PLINIUS CATILIO SUO S.

VENIAM ENIAM ad cœnam, fed jam nunc pacifcor, fit expedita, fit parca, Socraticis tantum fermonibus abundet: in his quoque teneat modum, Erunt officia antelucana, in quæ incidere impune, ne Catoni quidem licuit. Quem tamen C. Cæfar ita reprehendit, ut laudet. Defcribit enim, eos, quibus obvius fuerat, cum caput ebrii retexiffent, erubuiffe. Deinde adjicit, Putares non ab illis Catonem, fed illos à Catone deprehenfos, Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam fi ebrius quoque tam venerabilis erat? Noftræ tamen cœnæ ut apparatus & impendii, fic temporis modus conftet. Neque enim ii fumus, quos vituperare ne inimici quidem poffint, nifi ut fimul laudent. Vale.

XIII. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

LIBRUM, quo nuper optimo Principi Conful

gratias egi, mifi exigenti tibi, miffurus etfi non exegiffes. In hoc confideres velim, ut pulchritudinem materiæ, ita difficultatem. In cæteris enim lectorem novitas ipfa intentum habet: in hac, nota, vulgata, dicta funt omnia: quo fit, ut quafi otiofus fecurufque lector tantum elocutioni vacet: in qua fatisfacere difficilius eft, cum fola æftimatur. Atque utinam ordo faltem & tranfitus, & figuræ fimul fpectarentur. Nam invenire præclare, enunciare magnifice, interdum etiam barbari. folent: difponere apte, figurare varie, nifi eruditis negatum eft. Nec vero affectanda funt femper elata & excelfa. Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam fubmittere, quam attollere decet. Sed quid ego hæc doctiffimo viro? Quin potius illud, adnota, quæ putaveris corrigenda. Ita enim magis credam cætera tibi placere, fi quædam displicuiffe cognovero. Vale

'XIV. C. PLINIUS ACILIO SUO s.

REM atrocem, nec tantum epistola dignam,

Largius Macedo, vir prætorius, à fervis fuis paffus eft: fuperbus alioqui dominus & fævus, & qui ferviffe patrem fuum parum, immo minimum meminiffet. Lavabatur in villa Formiana. Repente eum fervi circumfiftunt: alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus & ventrem : atque etiam (fœdum dictu) verenda contundit: & cum exanimem putarent, abjiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur, an viveret. Ille, five quia non fentiebat, five quia fe non fentire fimulabat, immobilis, & extentus, fidem peractæ mortis implevit. Tum demum quafi æftu folutus effertur: excipiunt fervi fideliores: concubinæ cum ululatu & clamore concurrunt. Ita & vocibus excitatus,. & recreatus loci frigore, fublatis oculis agitatoque corpore, vivere fe (& jam tutum erat) confitetur. Diffugiunt fervi, quorum magna pars comprehenfa eft, cæteri requiruntur ipfe paucis diebus ægre refocillatus, non fine ultionis folatio deceffit, ita vivus vindicatus,

ut occifi folent. Vides quot periculis, quot contumeliis, quot ludibriis fimus obnoxii, nec eft quod quifquam poffit effe fecurus, quia fit remiffus & mitis. Non enim judicio domini, fed fcelere perimuntur. Verum hæc hactenus. Quid præterea novi? Quid? nihil, alioqui fubjungerem. Nam & charta adhuc fupereft, & dies feriatus patitur plura contexi. Addam, quod opportune de eodem Macedone fuccurrit, cum in publico Romæ lavaretur, notabilis, atque etiam ut exitus docuit, ominofa res accidit. Eques Romanus à fervo ejus, ut tranfitum daret, manu leviter admonitus, convertit fe, nec fervum à quo erat tactus, fed ipfum Macedonem tam graviter palma percuffit, ut pene concideret. Ita balneum illi, quafi per gradus quofdam, primum contumeliæ locus, deinde exitii fuit. Vale,

XV. C. PLINIUS PROCULO SUO S.

PETIS, ETIS, ut libellos tuos in feceffu legam, examinemque, an editione fint digni: adhibes preces, allegas exemplum. Rogas etiam, ut aliquid fuccifivi temporis ftudiis meis fubtraham,

[ocr errors]

impertiam tuis. Adjicis M. Tullium mira benignitate poëtarum ingenia foviffe. Sed ego nec rogandus fum nec hortandus. Nam & poëticen ipfam religiofiffime veneror, & te validiffime diligo. Faciam ergo, quod defideras, tam diligenter, quam libenter. Videor autem jam nunc poffe refcribere, effe opus pulchrum, nec fupprimendum, quantum æftimare licuit ex iis, quæ me præfente recitafti: fi modo mihi non impofuit recitatio tua. Legis enim fuaviffime & peritiffime. Confido tamen, me non fic auribus duci, ut omnes aculei judicii mei illarum delinimentis reftringantur, hebetentur fortaffe & paululum retundantur, revelli quidem, extorquerique non poffunt. Igitur non temere jam nunc de univerfitate pronuncio: de partibus experiar, legendo. Vale.

XVI. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

ADNOTASSE videor facta, dictaque virorum, fœminarumque illuftrium, alia clariora effe, alia majora confirmata eft opinio mea hesterno Fanniæ fermone. Neptis hæc Arriæ illius, quæ marito & folatium mortis & exemplum

« VorigeDoorgaan »