vir alioqui prudentisfimus, honesto quidem, fed tamen errore versatur, quod pluris amicos suos, quam sunt, arbitratur. Vale. XII. C. PLINIUS CATILIO SUO S. Veniam ENIAM ad cænam, fed jam nunc paciscor, sit expedita, sit parca, Socraticis tantum fermonibus abundet: in his quoque teneat modum, Erunt officia antelucana, in quæ incidere impune, ne Catoni quidem licuit, Quem tamen C. Cæsar ita reprehendit, ut laudet. Describit enim, eos, quibus obvius fuerat, cum caput ebrii retexissent, erubuisse. Deinde adjicit, Putares non ab illis Catonem, fed illos à Catone deprehenfos, Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam fi ebrius quoque tam venerabilis erat ? Noftræ tamen cænæ ut apparatus & impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii fumus, quos vituperare ne inimici quidem pofsint, nisi ut fimul laudent. Vale. Librum, quo nuper optimo Principi Consul satisfacere difficilius eft, cum fola æsti- 1 1 'XIV. C. PLINIUS ACILIO SUO s. Rem atrocem, nec tantum epistola dignam, Largius Macedo, vir prætorius, à fervis fuis passus est: superbus alioqui dominus & fævus, & qui ferviffe patrem fuum parum, immo minimum meminisset. Lavabatur in villa Fora miana. Repente eum servi circumfiftunt: alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus & ventrem : atque etiam (foedum dictu) verenda contundit : & cum exanimem putarent, abjiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur, an viveret. Ille, five quia non fentiebat, five quia fe non sentire fimulabat, immobilis, & extentus, fidem peractæ mortis implevit. Tum demum quafi æstu folutus effertur: excipiunt fervi fideliores : concubinæ cum ululatu & clamore concurrunt. Ita & vocibus excitatus, & recreatus loci frigore, sublatis oculis agitatoque corpore, vivere fe (& jam tutum erat) confitetur. Diffugiunt servi, quorum magna pars comprehenfa est, cæteri requiruntur : ipse paucis diebus ægre refocillatus, non fine ultionis folatio decessit, ita vivus vindicatus, ut occifi folent. Vides quot periculis, quot contumeliis, quot ludibriis fimus obnoxii, nec est quod quisquam poffit effe securus, quia fit remiffus & mitis. Non enim judicio domini, fed scelere perimuntur. Verum hæc hactenus. Quid præterea novi ? Quid ? nihil, alioqui subjungerem. Nam & charta adhuc fupereft, & dies feriatus patitur plura contexi. Addam, quod opportune de eodem Macedone fuccurrit, cum in publico Romæ lavaretur, notabilis, atque etiam ut exitus docuit, ominofa res accidit. Eques Romanus à fervo ejus, ut transitum daret, manu leviter admonitus, convertit fe, nec fervum à quo erat tactus, fed ipsum Macedonem tam graviter palma percuffit, ut pene concideret. Ita balneum illi, quasi per gradus quofdam, primum contumeliæ locus, deinde exitii fuit, Vale, US 1 XV. C. PLINIUS PROCULO SUO S, Peris, ut libellos tuos in secessu legam, ex- impertiam tuis. Adjicis M. Tullium mira benignitate poëtarum ingenia foviffe. Sed ego nec rogandus sum nec hortandus. Nam & poëticen ipfam religiosissime veneror, & te validiflime diligo. Faciam ergo, quod desideras, tam diligenter, quam libenter. Videor autem jam nunc pofse rescribere, effe opus pulchrum, nec supprimendum, quantum æstimare licuit ex iis, quæ me præsente recitasti : fi modo mihi non imposuit recitatio tua. Legis enim fuavisfime & peritissime. Confido tamen, me non fic auribus duci, ut omnes aculei judicii mei illarum delinimentis restringantur, hebetentur fortaffe & paululum retundantur, revelli quidem, extorquerique non possunt. Igitur non temere jam nunc de universitate pronuncio: de partibus experiar, legendo. Vale. XVI. C. PLINIUS NEPOTI SUO S. Adnotasse videor facta, dictaque virorum, fæminarumque illustrium, alia clariora esse, alia majora : confirmata eft opinio mea hesterno Fanniæ fermone. Neptis hæc Arriæ illius, quæ marito. & folatium mortis & exemplum |