Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

fuit. Multa referebat aviæ fuæ non minora hoc, fed obscuriora: quæ tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. Ægrotabat Cæcinna Pætus, maritus ejus. Ægrotabat & filius, uturque mortifere, ut videbatur. Filius decefsit eximia pulchritudine, pari verecundia, & parentibus non minus ob alia charus, quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exequias, ut ignoraret maritus. Quinimmo quoties cubiculum ejus intraret, vivere filium atque etiam commodiorem effe fimulabat. Ac perfæpe interroganti, quid ageret puer, respondebat, Bene quievit, libenter cibum fumpfit. Deinde cum diu cohibitæ lacrymæ vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tunc se dolori dabat : satiata ficcis oculis, composito vultu redibat tanquam orbitatem foris reliquisset. Præclarum quidem illud ejusdem, ferrum ftringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac pene divinam, Päte non dolet. Sed tamen ifta facienti dicentique gloria & æternitas ante oculos erant; quo majus est fine præmio æternitatis, fine præmio gloriæ abdere lacrymas, operire luctum, amis

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

foque filio matrem adhuc agere. Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat : fuerat Pætus in partibus, & occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat ascensurus navem, Arria milites orabat, ut fimul .imponeretur. Nempe enim (inquit) daturi estis Consulari viro servulos aliquos, quorum è manu cibum capiat, à quibus vestiatur, à quibus calcietur. Omnia sola præftabo. Non impetravit. Conduxit piscatoriam naviculam, ingensque navigium minimo fecuta eft. Eadem apud Claudium, uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, Ego (inquit) te audiam, cujus in gremio Scribonianus occisus eft : & vivis ? Ex quo manifestum est, ei confilium pulcherrimæ mortis non fubitum fuiffe. Quinetiam cum Thrasea gener ejus deprecaretur, ne mori pergeret: interque alia dixiffet, Tu vis ego filiam tuam, fi mihi pereundum fuerit, mori mecum? Respondebat, si tamdiu, tantaque concordia vixerit tecum, quam ego cum Pæto, volo. Auxerat hoc responso curam fuorum. Attentius cuftodiebatur, fenfit, &, nihil agitis, inquit, Poteftis enim efficere ut male moriar: ne moriar, non poteftis. Dum hæc dicit, exiluit cathedra, adversoque parieti, ca:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

put ingenti impetu impegit & corruit. Refo-
cillata, Dixeram, inquit, vobis, inventuram me
quamlibet duram ad mortem viam, fi vos facilem
negassetis. Videnturne hæc tibi majora illo,
Pete non dolet. Ad quod per hæc perventum
eft. Cum interim illud quidem ingens fama,
hæc nulla circumfert. Unde colligitur, quod
initio dixi, alia esse clariora, alia majora.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

XVII. C. PLINIUS SERVIANO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Recrene omnia, quod jampridem epistola
tuæ ceffant, an omnia recte? sed occupatus es
tu? an tu non occupatus ? fed occasio scribendi
vel rara vel nulla? Exime hunc mihi fcru-
pulum, cui par effe non poffum. Exime au-
tem vel data opera tabellario miffo, ego viati-
cum, ego etiam præmium dabo, nuntiet mihi
modo, quod opto. Ipfe valeo, fi valere est
fufpensum & anxium vivere, expectantem in
horas, timentemque pro capite amicissimo,
quicquid accidere homini poteft. Vale.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

OFFICIUM Consulatus injunxit mihi, ut Reip. nomine Principi gratias agerem. Quod ego in Senatu, cum ad rationem & loci & ternporis ex more fecissem, bono civi convenientiffimum credidi, eadem illa fpatiofius & uberius volumine amplecti. Primum, ut Imperatori noftro virtutes fuæ veris laudibus commendarentur : deinde ut futuri principes non quasi à magistro, sed tamen fub exemplo præmonerentur, qua potiffimum via poffent ad eandem gloriam niti. Nam præcipere qualis effe debeat princeps, pulchrum quidem, fed onerofum, ac prope superbum est: laudare verg optimum principem, ac per hoc pofteris, velut è specula, lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet, arrogantiæ nihil. Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluiffem, non per codicillos, non per libellos, fed fi commodum effet, & fi valde vacaret, admoniti (nunquam porro, aut valde raro, vacat Romæ, aut commodum eft audire recitantem) fædissimis infu

[merged small][merged small][ocr errors]

1

per tempeftatibus . per biduum convenerunt,
cumque modestia mea finem recitationi facere
voluiffet, ut adjicerem tertium diem, exegerunt.
Mihi hunc honorem habitum putem, an ftu-
diis ? ftudiis malo, quæ prope extincta refo-
ventur. At cui materiæ hanc fedulitatem præ-
stiterunt? nempe quam in Senatu

quoque,

ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis folebamus. Eadem nunc & qui recitari, & qui audire triduo velint, inveniuntur : non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius, ideoque etiam libentius fcribitur. Accedet ergo hoc quoque laudibus Principis noftri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera, ita amabilis facta eft. Sed ego cum ftudium audientium, tum judicium mire probavi. Animadverti enim severissima quæque vel maxime fatisfacere. Memini quidem, me non multis recitasse quod omnibus scripsi : nihilominus tamen, tanquam fit eadem omnium futura sententia, hac feveritate aurium lætor. Ac ficut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in fpem adducor poffe fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant. Omnes enim qui placendi causa scribunt, qua

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »