Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fuit.

Multa referebat aviæ fuæ non minora hoc, fed obfcuriora: quæ tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. Ægrotabat Cæcinna Pætus, maritus ejus. Ægrotabat & filius, uturque mortifere, ut videbatur. Filius deceffit eximia pulchritudine, pari verecundia, & parentibus non minus ob alia charus, quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exequias, ut ignoraret maritus. Quinimmo quoties cubiculum ejus intraret, vivere filium atque etiam commodiorem effe fimulabat. Ac perfæpe interroganti, quid ageret puer, refpondebat, Bene quievit, libenter cibum fumpfit. Deinde cum diu cohibitæ lacrymæ vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tunc fe dolori dabat: fatiata ficcis oculis, compofito vultu redibat tanquam orbitatem foris reliquiffet. Præclarum quidem illud ejufdem, ferrum ftringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac pene divinam, Pate non dolet. Sed tamen ifta facienti dicentique gloria & æternitas ante oculos erant: quo majus eft fine præmio æternitatis, fine præmio gloriæ abdere lacrymas, operire luctum, amif

foque filio matrem adhuc agere. Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat: fuerat Pætus in partibus, & occifo Scriboniano, Romam trahebatur. Erat afcenfurus navem, Arria milites orabat, ut fimul 'imponeretur. Nempe enim (inquit) daturi eftis Confulari viro fervulos aliquos, quorum è manu cibum capiat, à quibus veftiatur, à quibus calcietur. Omnia fola præftabo. Non impetravit. Conduxit pifcatoriam naviculam, ingenfque navigium minimo fecuta eft. Eadem apud Claudium, uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, Ego (inquit) te audiam, cujus in gremio Scribonianus occifus eft:& vivis? Ex quo manifestum est, ei confilium pulcherrimæ mortis non fubitum fuiffe. Quinetiam cum Thrafea gener ejus deprecaretur, ne mori pergeret: interque alia dixiffet, Tu vis ego filiam tuam, fi mihi pereundum fuerit, mori mecum? Refpondebat, fi tamdiu, tantaque concordia vixerit tecum, quam ego cum Pato, volo. Auxerat hoc refponfo curam fuorum. Attentius cuftodiebatur, fenfit, &, nihil agitis, inquit, Poteftis enim efficere ut male moriar: ne moriar, non poteftis. Dum hæc dicit, exiluit cathedra, adverfoque parieti, ca

put ingenti impetu impegit & corruit. Refocillata, Dixeram, inquit, vobis, inventuram me quamlibet duram ad mortem viam, fi vos facilem negaffetis. Videnturne hæc tibi majora illo, Pate non dolet. Ad quod per hæc perventum eft. Cum interim illud quidem ingens fama, hæc nulla circumfert. Unde colligitur, quod initio dixi, alia effe clariora, alia majora.

XVII. C. PLINIUS SERVIANO SUO S.

RECTENE

ECTENE omnia, quod jampridem epiftola tuæ ceffant, an omnia recte? fed occupatus es tu? an tu non occupatus? fed occafio fcribendi vel rara vel nulla? Exime hunc mihi fcrupulum, cui par effe non poffum. Exime autem vel data opera tabellario miffo, ego viaticum, ego etiam præmium dabo, nuntiet mihi modo, quod opto. Ipfe valeo, fi valere eft fufpenfum & anxium vivere, expectantem in horas, timentemque pro capite amiciffimo, quicquid accidere homini poteft. Vale.

XVIII. C. PLINIUS SEVERO SUO S.

OFFICIUM Confulatus injunxit mihi, ut Reip. nomine Principi gratias agerem. Quod ego in Senatu, cum ad rationem & loci & temporis ex more feciffem, bono civi convenientiffimum credidi, eadem illa fpatiofius & uberius volumine amplecti. Primum, ut Imperatori noftro virtutes fuæ veris laudibus commendarentur: deinde ut futuri principes non quafi à magiftro, fed tamen fub exemplo præmonerentur, qua potiffimum via poffent ad eandem gloriam niti. Nam præcipere qualis effe debeat princeps, pulchrum quidem, fed onerofum, ac prope fuperbum eft: laudare vero optimum principem, ac per hoc pofteris, velut è fpecula, lumen quod fequantur oftendere, idem utilitatis habet, arrogantiæ nihil. Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluiffem, non per codicillos, non per libellos, fed fi commodum effet, & fi valde vacaret, admoniti (nunquam porro, aut valde raro, vacat Romæ, aut commodum eft audire recitantem) fœdiffimis infu

per tempeftatibus per biduum convenerunt, cumque modeftia mea finem recitationi facere voluiffet, ut adjicerem tertium diem, exegerunt. Mihi hunc honorem habitum putem, an ftu diis ftudiis malo, quæ prope extincta refo→ ventur. At cui materiæ hanc fedulitatem præftiterunt? nempe quam in Senatu quoque, ubi perpeti neceffe erat, gravari tamen vel puncto temporis folebamus. Eadem nunc & qui recitari, & qui audire triduo velint, inveniuntur : non quia eloquentius quam prius, fed quia libcrius, ideoque etiam libentius fcribitur. Accedet ergo hoc quoque laudibus Principis noftri, quod res antea tam invifa quam falfa, nunc ut vera, ita amabilis facta eft. Sed ego cum studium audientium, tum judicium mire probavi. Animadverti enim feveriffima quæque vel maxime fatisfacere. Memini quidem, me non multis recitaffe quod omnibus scripfi: nihilominus tamen, tanquam fit eadem omnium futura fententia, hac feveritate aurium lætor. Ac ficut olim theatra male muficos canere do cuerunt, ita nunc in fpem adducor poffe fieri, ut eadem theatra bene canere muficos doceant. Omnes enim qui placendi caufa fcribunt, qua

« VorigeDoorgaan »