Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

lia placere viderint, fcribent. Ac mihi quidem confido in hoc genere materiæ lætioris styli conftare rationem cum ea potius, quæ preffius & adftrictius, quam illa quæ hilarius & quafi exultantius fcripfi, poffint videri accerfita & inducta, Non ideo tamen fegnius precor, ut quandoque veniat dies (utinamque jam venerit) quo aufteris illis feverifque dulcia hæc blandaque vel jufta poffeffione decedant. Habes acta mea tridui, quibus cognitis volui tantum te voluptatis abfentem, & ftudiorum nomine, & meo capere, quantum præfens percipere potuiffes. Vale.

XIX. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

ADSUMO te in confilium rei familiaris, ut foleo. Prædia agris meis vicina, atque etiam inferta venalia funt: in his me multa folicitant, aliqua nec minora deterrent. Solicitat primum ipfa pulchritudo jungendi: deinde, quod non minus utile quam voluptuofum, poffe utraque eadem opera, eodem viatico invifere, fub eodem procuratore, ac pene iifdem actoribus habere, unam villam colere & onare, alteram tan

tum tueri. Ineft huic computationi fumptus fupellectilis, fumptus atrienfium, topiariorum, fabrorum, atque etiam venatorii inftrumenti : quæ plurimum refert, unum in locum conferas, an in diverfa difpergas. Contra, vereor ne fit incautum, rem tam magnam iifdem tempestatibus, iifdem cafibus fubdere. Tutius videtur, incerta fortunæ poffeffionum varietatibus experiri. Habet etiam multum jucunditatis foli cœlique mutatio, ipfaque illa peregrinatio interfita. Jam, quod deliberationis noftræ caput eft, agri funt fertiles, pingues, aquofi. Conftant campis, vineis, fylvis, quæ materiam & ex ea reditum ficut modicum, ita ftatum præftant. Sed hæc felicitas terræ, imbecillis cultoribus fatigatur. Nam poffeffor prior fæpius vendidit pignora: & dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in pofterum exhaufit, quarum defectione rubus & aliqua incommoda creverunt. Sunt ergo inftruendi complures frugi mancipes. Nam nec ipfe ufquam vinctos habeo, nec ibi quifquam fupereft. Ut fcias quanti videantur poffe emi, Seftertio tricies, non quia non aliquando quinquagies fuerint, verum & hac penuria colonorum & communi

K

temporis iniquitate, ut reditus agrorum, fic etiam pretium retro abiit. Quæris, an hoc ipfum tricies facile colligere poffimus? Sum quidem prope totus in prædiis, aliquid tamen fœnore: nec moleftum erit mutuari. Accipiam à focru, cujus arca non fecus ac mea utor. Proinde hoc te non moveat, fi cætera non refragantur: quæ velim quam diligentiffime examines. Nam cum in omnibus rebus, tum in difponendis facultatibus plurimum tibi & ufus & providentiæ fupereft. Vale.

XX. C. PLINIUS MESSIO MAXIMO SUO S.

MEMINISTINE te fæpe legiffe quantas con

tentiones excitarit lex tabellaria? quantumque ipfe latori vel gloriæ, vel reprehenfionis attulerit? At nunc in Senatu fine ulla diffenfione hoc idem, ut optimum placuit. Omnes comitiorum die tabellas poftulaverunt. Excefferamus fane manifeftis illis apertifque fuffragiis licentiam concionum. Non tempus loquendi, non tacendi modeftia, non denique fedendi dignitas cuftodiebatur. Magni undique diffonique clamores. Procurrebant omnes cum fuis

:

candidatis. Multa agmina in medio, multique circuli & indecora confufio: adeo defciveramus à confuetudine parentum, apud quos omnia difpofita, moderata, tranquilla, majeftatem loci, pudoremque retinebant. Superfunt senes, ex quibus audire foleo hunc ordinem comitiorum, Citato nomine candidati, filentium fummum, dicebat ipfe pro fe, vitam fuam explicabat, teftes & laudatores dabat: vel eum fub quo militaverat, vel eum, cui quæftor fuerat, vel utrumque, fi poterat. Addebat quofdam ex fuffragatoribus illi graviter & paucis loquebantur. Plus hoc, quam preces proderat. Nonnunquam candidatus aut natales competitoris, aut annos, aut etiam mores arguebat. Audiebat Senatus gravitate cenforia: ita fæpius digni, quam gratiofi prævalebant. Quæ nunc immodico favore corrupta, ad tacita fuffragia, quasi ad remedium, decurrerunt. Quod interim plane remedium fuit. Erat enim novum & fubitum. Sed vereor, ne procedente tempore ex ipfo remedio vitia nafcantur. Eft enim periculum, ne tacitis fuffragiis impudentia irrepat. Nam quoto cuique eadem honeftatis cura fecreto, quæ palam?

Multi famam, confcientiam

pauci verentur.

Sed nimis cito de futuris :

interim beneficio tabellarum habebimus magiftratus, qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in recuperatoriis judiciis, fic nos in his comitiis quafi repente apprehenfi, finceri judices fuimus. Hæc tibi fcripfi, primum, ut aliquid novi fcriberem, deinde ut nonnunquam de Rep. loquerer, cujus materiæ nobis quanto rarior quam veteribus occafio, tanto minus omittenda eft. Et Hercule quoufque illa vulgaria? Eho quid agis? ecquid commode vales? Habeant noftræ quoque literæ aliquid non humile, nec fordidum, nec privatis rebus inclufum. Sunt quidem cuncta fub unius arbitrio, qui pro utilitate communi folus omnium curas, laborefque fufcepit: quidam tamen falubri temperamento ad nos quoque, velut rivi ex illo benigniffimo fonte decurrunt, quos & haurire ipfi, & abfentibus amicis, quafi miniftrare epiftolis poffumus. Vale.

XXI. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

AUDIO Valerium Martialem deceffiffe, & molefte fero. Erat homo ingeniofus, acutus, acer,

« VorigeDoorgaan »