Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

& qui plurimum in fcribendo & falis haberet,
& fellis, nec candoris minus. Profecutus eram
viatico fecedentem, dederam hoc amicitiæ, de-
deram etiam verficulis, quos de me compofuit.
Fuit moris antiqui, eos qui vel fingulorum lau-
des, vel urbium fcripferant, aut honoribus aut
pecunia ornare: noftris vero temporibus, ut
alia fpeciofa & egregia, ita hoc in primis exo-
levit. Nam poftquam defiimus facere laudanda,
laudari quoque ineptum putamus. Quæris qui
fint verficuli quibus gratiam retulerim? Remit-
terem te ad ipfum volumen, nifi quofdam te-
nerem: Tu, fi placuerint hi, cæteros in libro re-
quires. Alloquitur mufam, mandat ut domum
meam in Exquiliis quærat, adeat reverenter:
Sed ne tempore non tuo difertam,
Pulfes ebria januam, videto.

Totos dat tetrica dies Minerva,
Dum centum ftudet auribus virorum,
Hoc, quod fecula pofterique poffint
Arpinis quoque comparare chartis.

Seras tutior ibis ad lucernas,

Hac hora eft tua cum furit Lyæus.
Cum regnat rofa, cum madent capilli,
Tunc me vel rigidi legant Catones.

Meritone eum qui hæc de me fcripfit, & tunc demifi amiciffime, & nunc ut amiciffimum defunctum effe doleo? Dedit enim mihi quantum maxime potuit, daturus amplius, fi potuiffet. Tametfi quid homini poteft dari majus, quam gloria, & laus, & æternitas? At non erunt æterna quæ fcripfit. Non erunt fortaffe, ille tamen fcripfit tanquam effent futura. Vale.

SECUNDI

EPISTOLARUM

LIBER

QUART U S.

1. C. PLINIUS SECUNDUS FABATO PROSOCERO SUO S.

CUPIS poft longum tempus neptem tuam, meque una videre. Gratum eft utrique noftrum quod cupis, mutuo me hercule. Nam invicem nos increbili quodam defiderio veftri tenemur, quod non ultra differemus. Atque jam adeo farcinulas alligavimus, feftinaturi quantum itineris ratio permiferit. Erit una, fed brevis mora: deflectemus in Thufcos, non ut agros, remque familiarem oculis fubjiciamus (id enim poftponi poteft) fed ut fungamur neceffario officio. Oppidum eft prædiis noftris vicinum. Nomen Tifernium Tyberinum, quod me pene adhuc puerum patronum cooptavit: tanto majore ftudio, quanto minore judicio adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honori

bus gaudet. In hoc ego ut referrem gratiam (nam vinci in amore turpiffimum eft) templum mea pecunia extruxi, cujus dedicationem, cum fit paratum, differre longius irreligiofum eft. Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare conftitui. Subfiftemus fortaffe, & sequenti die, fed tanto magis viam ipfam corripiemus, contingat modo te filiamque tuam fortes invenire: nam hilares certum eft, fi nos incolumes receperitis. Vale.

II. C. PLINIUS CLEMENTI SUO S.

REGULUS filium amifit: hoc uno malo indignus, quod nefcio an malum putet. Erat puer acris ingenii, fed ambigui, qui tamen poffet recta fectari, fi patrem non referret. Hunc Regulus emancipavit, ut hæres matris exifteret. Mancipatum (ita vulgo ex moribus hominis loquebantur) fœda & infolita parentibus indulgentiæ fimulatione captabat. Incredibile eft, fed Regulum cogita. Amiffum tamen luget infane. Habebat puer manulos multos, & junctos & folutos: habebat canes majores, minorefque habebat lufcinias, pfittacos, merulas:

omnes Regulus circa rogum trucidavit. Nec dolor erat ille, fed oftentatio doloris. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti deteftantur, oderunt: &, quafi probent, quafi diligant, curfant, frequentant, utque breviter, quod fentio, enunciem, in Regulo demerendo, Regulum imitantur. Tenet fe trans Tyberim in hortis, in quibus latiffimum folum porticibus immenfis, ripam ftatuis fuis occupavit: ut est in fumma avaritia fumptuofus, in fumma infamia gloriofus. Vexat ergo civitatem in faluberrimo tempore, & quod vexat, folatium putat. Dicit fe velle ducere uxorem : hoc quoque, ficut alia, perverfe. Audies brevi nuptias lugentis, nuptias fenis: quorum alterum, immaturum, alterum, ferum eft. Unde hoc augurer, quæris? non quia affirmat ipfe, (quo mendacius nihil eft) fed quia certum est Regulum effe facturum, quicquid fieri non oportet. Vale.

III. C. PLINIUS ANTONINO SUO S.

QUOD

UOD femel atque iterum Conful fuisti, fimilis antiquis, quod Proconful Afiæ, qualis

« VorigeDoorgaan »