Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

& qui plurimum in fcribendo & falis haberet,
& fellis, nec candoris minus. Profecutus eram
viatico fecedentem, dederam hoc amicitiæ, de-
deram etiam versiculis, quos de me compofuit.
Fuit moris antiqui, eos qui vel singulorum lau-
des, vel urbium fcripferant, aut honoribus aut
pecunia ornare: noftris vero temporibus, ut
alia fpeciofa & egregia, ita hoc in primis exo-
levit. Nam poftquam defiimus facere laudanda,
laudari quoque ineptum putamus. Quæris qui
sint versiculi quibus gratiam retulerim? Remit-
terem te ad ipfum volumen, nifi quosdam te-
nerem : Tu, fi placuerint hi, cæteros in libro re-
quires. Alloquitur musam, mandat ut domum
meam in Exquiliis quærat, adeat reverenter:

Sed ne tempore non tuo disertam,
Pulses ebria januam, videto.
Totes dat tetricæ dies Minerva,
Dum centum ftudet auribus virorum,
Hoc, quod secula posterique poffint
Arpinis quoque comparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas,
Hæc hora eft tua cum furit Lyæus.
Cum regnat rosa, cum madent capilli,
Tunc me vel rigidi legant Catones.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Meritone eum qui hæc de me fcripsit, & tunc demisi amicissime, & nunc ut amicissimum defunctum effe doleo? Dedit enim mihi quantum maxime potuit, daturus amplius, fi potuisset. Tametfi quid homini poteft dari majus, quam gloria, & laus, & æternitas ? At non erunt æterna quæ scripsit. Non erunt fortaffe, ille tamen fcripfit tanquam efsent futura. Vale.

14

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Cupis post longum tempus neptem tuam, meque una videre. Gratum est utrique noftrum quod cupis, mutuo me hercule. Nam invicem nos increbili quodam defiderio vestri tenemur, quod non ultra differemus. Atque jam adeo sarcinulas alligavimus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit. Erit una, sed brevis mora: deflectemus in Thufcos, non ut agros, remque familiarem oculis fubjiciamus (id enim postponi potest) fed ut fungamur neceffario officio. Oppidum eft prædiis nostris vicinum. Nomen Tifernium Tyberinum, quod me pene adhuc puerum patronum cooptavit: tanto majore ftudio, quanto minore judicio adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honori

bus gaudet. In hoc ego ut referrem gratiam (nam vinci in amore turpissimum est) templum mea pecunia extruxi, cujus dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiofum eft. Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse, & sequenti die, fed tanto magis viam ipfam corripiemus, contingat modo te filiamque tuam fortes invenire: nam hilares certum est, fi nos incolumes receperitis. Vale.

II. C. PLINIUS CLEMENTI SUO S.

Regulus filium amifit : hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii, sed ambigui, qui tamen poffet recta fectari, fi patrem non referret. Hunc Re . gulus emancipavit, ut hæres matris existeret. Mancipatum (ita vulgo ex moribus hominis loquebantur) fæda & infolita parentibus indulgentiæ fimulatione captabat. Incredibile est, fed Regulum cogita. Amiffum tamen huget insane. Habebat puer manulos multos, & junctos & folutos : habebat canes majores, minoresque: habebat luscinias, psittacos, merulas :

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

omnes Regulus circa rogum trucidavit. Nec dolor erat ille, sed oftentatio doloris. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti detef. tantur, oderunt : &, quasi probent, quafi diligant, cursant, frequentant, utque breviter, quod sentio, enunciem, in Regulo demerendo, Regulum imitantur. Tenet fe trans Tyberim in hortis, in quibus latiffimum folum porticibus immensis, ripam ftatuis fuis occupavit: ut est in fumma avaritia sumptuofus, in summa infamia gloriofus. Vexat ergo civitatem in faluberrimo tempore, & quod vexat, folatium putat. Dicit se velle ducere uxorem : hoc quoque, sicut alia, perverse. Audies brevi nuptias lugentis, nuptias fenis: quorum alterum, immaturum, alterum, ferum eft. Unde hoc augurer, quæris? non quia affirmat ipfe, (quo mendacius nihil est) sed quia certum est Regulum effe facturum, quicquid fieri non oportet. Vale.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

III. C. PLINIUS ANTONINO SUO S.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Quod

Luod femel atque iterum Consul fuisti, fic milis antiquis, quod Proconsul Afiæ, qualis

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »