Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ante te, qualis poft te, vix unus aut alter. (Non finit me verecundia tua dicere, qualis nemo:) quod fanctitate, quod auctoritate, ætate quoque princeps civitatis, eft quidem venerabile & pulchrum, ego tamen te vel magis in remiffioribus miror. Nam feveritatem iftam pari jucunditate condire, fummæque gravitati tantum comitatis adjungere, non minus difficile, quam magnum eft: id tu cum incredibili quadam fuavitate fermonum, tum vel præcipue ftilo affequeris. Nam & loquenti tibi illa Homerici fenis mella profluere, & quæ fcribis complere apes floribus, & innectere videntur. Ita certe fum refectus ipfe cum Græca epigrammata tua, cum iambos proxime legerem. Quantum ibi humanitatis, venuftatis. Quam dulcia illa! quantum amantia? quam antiqua! quam arguta! quam recta! Callimachum me, .vel Herodem, vel fi quid his melius, tenere credebam. Quorum tamen neuter utrumque aut abfolvit aut attigit. Hominemne Romanum tam Græce loqui? Non medius fidius ipfas Athenas tam Atticas dixerim. Quid multa? invideo Græcis, quod illorum lingua fcribere maluifti: neque enim conjectura eget,

quid fermone patrio exprimere poffis, cum hoc infititio & inducto, tam præclara opera perfe

ceris. Vale.

IV. C. PLINIUS SOSSIO SUO S.

CALVISIUM Nepotem validiffime diligo, virum induftrium, rectum, difertum, quod apud me vel potiffimum eft. Idem C. Calvifium contubernalem meum, amicum tuum arcta propinquitate complectitur. Eft enim filius fororis. Hunc rogo femeftri Tribunatu splendidiorem, & fibi & avunculo fuo facias. Obligabis me, obligabis Calvifium noftrum, obligabis ipfum non minus idoneum debitorem, quam nos putas. Multa beneficia in multos contulifti. Aufim contendere nullum te melius æque bene, vix unum aut alterum collocaffe. Vale.

V. C. PLINIUS SPARSO SUO S.

ASCHINEM ajunt petentibus Rhodiis legiffe

orationem fuam: deinde Demofthenis fummis utramque clamoribus. Quod tantorum viro

rum contigiffe fcriptis non miror, cum orationem meam proxime doctiffimi homines hoc ftudio, hoc affenfu, hoc etiam labore per biduum audierint. Quamvis intentionem eorum nulla hinc, & inde collatio, nullum quafi certamen accenderet. Nam Rhodii, cum ipfis orationum virtutibus, tum etiam comparationis aculeis excitabantur: noftra oratio fine æmulationis gratia probabatur. An merito, fcies cum legeris librum, cujus amplitudo non finit me longiore epiftola præloqui. Oportet enim nos in hac certe, in qua poffumus, breves effe: quo fit excufatius, quod librum ipsum, non tamen ultra caufæ amplitudinem, extendimus. Vale.

VI. C. PLINIUS NASONI SUO S.

THUSCI

HUSCI grandine excuffi, in regione Transpadana fumma abundantia, fed parum utilitatis nunciatur: folum mihi Laurentinum meum in reditu. Nihil quidem ibi poffideo præter tectum & hortum, ftatimque arenas, folum tamen mihi in reditu. Ibi enim plurimum fcribo, nec agrum quem non habeo, fed ipfum me ftudiis

excolo, ac jam poffum tibi, ut aliis in locis horreum plenum, fic ibi fcrinium oftendere. Igitur tu quoque fi certa & fructuofa prædia concupifcis, aliquid in hoc litore para. Vale.

VII. C. PLINIUS LEPIDO SUO S.

SÆPE tibi dico, ineffe vim Regulo. Mirum eft, quam efficiat in quod incubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. Placuit fta

tuas ejus & imagines quam plurimas facere, hoc omnibus officinis agit. Illum coloribus, illum cera, illum ære, illum argento, illum auro, ebore, marmore effingit. Ipfe vero & nuper adhibito ingenti auditorio librum de vita ejus recitavit: Tum eundem librum in exemplaria transcriptum mille, per totam Italiam provinciafque dimifit. Scripfit publice, ut à decurionibus eligeretur vocaliffimus aliquis ex ipfis, qui legeret eum populo: factum eft. Hanc ille vim, (feu quo alio nomine vocanda eft intentio quicquid velis obtinendi) fi ad potiora vertiffet, quantum boni efficere potuiffet ? quanquam minor vis bonis, quam malis inest, ac ficut ἀμαθία μὲν πράσο, λογισμὸς δὲ

onvov Qépe, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia. Exemplo est Regulus, imbecillum latus, os confufum, hæfitans lingua, tardiffima inventio, memoria nulla: nihil denique præter ingenium infanum : & tamen eo impudentia ipfoque illo furore pervenit, ut à plurimis orator habeatur. Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc è contrario vertit, Orator eft vir malus, dicendi imperitus. Non, me Hercule, Cato ipfe tam bene verum oratorem, hic Regulum expreffit. Habesne quo tali epiftolæ parem gratiam referas? habes, fi refcripferis, num aliquis in municipio veftro ex fodalibus meis, num etiam ipfe tu hunc luctuofum Reguli librum, ut circulator in foro legeris, fcilicet, ut ait Demofthenes, étápas tùv Φωνὴν καὶ γεγηθώς, καὶ λαρυγίζων. Eft enim tam ineptus, ut rifum magis poffit exprimere, quam gemitum. Credas non de puero fcriptum, fed à puero. Vale.

quam

« VorigeDoorgaan »