Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

ante te, qualis post te, vix unus aut alter. (Non finit me verecundia tua dicere, qualis nemo:) quod fanctitate, quod auctoritate, ætate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile & pulchrum, ego tamen te vel magis in remiffioribus miror. Nam feveritatem istam pari jucunditate condire, fummæque gravitati tantum comitatis adjungere, non minus dificile, quam magnum eft: id tu cum incredibili quadam fuavitate sermonum, tum vel præcipue stilo assequeris. Nam & loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere, & quæ fcribis complere apes floribus, & innectere videntur. Ita certe fum refectus ipse cum Græca epigrammata tua, cum iambos proxime legerem. Quantum ibi humanitatis, venuftatis. Quam dulcia illa ! quantum amantia? quam antiqua quam arguta! quam recta! Callimachum me, vel Herodem, vel fi quid his melius, tenere credebam. Quorum tamen neuter utrumque aut absolvit aut attigit. Hominemne Romanum tam Græce loqui ? Non medius fidius ipfas Athenas tam Atticas dixerim. Quid multa? invideo Græcis, quod illorum lingua fcribere maluisti: neque enim conjectura eget,

quid fermone patrio exprimere pofsis, cum hoc insititio & inducto, tam præclara opera perfeceris. Vale.

[ocr errors][ocr errors]

IV.

C. PLINIUS SOSSIO SUO S.

[merged small][merged small][ocr errors]

Calvisium Nepotem validissime diligo, virum industrium, rectum, difertum, quod apud me vel potiffimum est. Idem C. Calvisium contubernalem 'meum, amicum tuum arcta propinquitate complectitur. Eft enim filius fororis. Hunc rogo semestri Tribunatu fplendidiorem, & fibi & avunculo suo facias. Obligabis me, obligabis Calvisium noftrum, obligabis ipfum non minus idoneum debitorem, quam nos putas. Multa beneficia in multos contulifti. Aufim contendere nullum te melius æque bene, vix unum aut alterum collocaffe. Vale.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

V.

C. PLINIUS SPARSO SUO S.

[ocr errors][ocr errors]

Æschinem ajunt petentibus Rhodiis legisse Orationem fuam : deinde Demosthenis summis utramque clamoribus. Quod tantorum viro

[ocr errors]

M

rum contigiffe fcriptis non miror, cum orationem meam proxime doctiffimi homines hoc ftudio, hoc affensu, hoc etiam labore per biduum audierint. Quamvis intentionem eorum nulla hinc, & inde collatio, nullum quasi certamen accenderet. Nam Rhodii, cum ipfis orationum virtutibus, tum etiam comparationis aculeis excitabantur : nostra oratio fine æmulationis gratia probabatur. An merito, scies cum legeris librum, cujus amplitudo non finit me longiore epistola præloqui. Oportet enim nos in hac certe, in qua possumus, breves effe: quo fit excufatius, quod librum ipfum, non tamen ultra causæ amplitudinem, extendimus. Vale.

1

VI. C. PLINIUS NASONI SUO S.

Thusci grandine excufli, in regione Transpadana summa abundantia, fed parum utilitatis nunciatur: folum mihi Laurentinum meum in reditu. Nihil quidem ibi pofsideo præter tectum & hortum, ftatimque arenas, folum tamen mihi in reditu. Ibi enim plurimum fcribo, nec agrum quem non habeo, sed ipsum me ftudiis

[ocr errors]

excolo, ac jam possum tibi, ut aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium oftendere. Igitur tu quoque fi certa & fructuosa prædia concupiscis, aliquid in hoc litore para. Vale.

[ocr errors][merged small]

VII.

C. PLINIUS LEPIDO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Sæpe tibi dico, ineffe vim Regulo. Mirum est, quam efficiat in quod incubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. Placuit ftatuas ejus & imagines quam plurimas facere, hoc omnibus officinis agit. Illum coloribus, illum cera, illum ære, illum argento, illum auro, ebore, marmore effingit. Ipfe vero & nuper adhibito ingenti auditorio librum de vita ejus recitavit : Tum eundem librum in exemplaria transcriptum mille, per totam Italiam provinciasque dimisit. Scripsit publice, ut à decurionibus eligeretur vocalissimus aliquis ex ipfis, qui legeret eum populo : factum eft. Hanc ille vim, (feu quo alio nomine vocanda est intentio quicquid velis obtinendi) fi ad potiora vertiffet, quantum boni efficere potuiffet? quanquam minor vis bonis, quam malis inest, ac ficut αμαθία μέν θράσος, λογισμός δε

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

önvov Oépes, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia. Exemplo est Regulus, imbecillum latus, os confufum, hæsitans lingua, tardiffima inventio, memoria nulla : nihil denique præter ingenium insanum: & tamen eo impudentia ipfoque illo furore pervenit, ut à plurimis orator habeatur. Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc è contrario vertit, Orator est vir malus, dicendi imperitus. Non, me Hercule, Cato ipfe tam bene verum oratorem, quam hic Regulum expressit. Habesne quo tali epistolæ parem gratiam referas ? habes, fi refcripferis, num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipfe tu hunc luctuofum Reguli librum, ut circulator in foro legeris, fcilicet, ut ait Demosthenes, & ápas TÂY Φωνήν και γεγηθως, και λαρυγίζων. Εft enim tam ineptus, ut risum magis possit exprimere, quam gemitum. Credas non de puero fcrip

puero.

Vale.

tum, fed à

« VorigeDoorgaan »