Pagina-afbeeldingen
PDF

In hac difficultate placuit medium quiddam tenere. Videor tenuiffe. A&tionem meam, ut prælia folet, nox diremit. Egeram horis tribus, & dimidia, fupererat fefquihora. Nam cum ex lege accufator fex horas, novem reus accepiffet, ita diviferat tempora reus inter me, & eum, qui diéturus poft erat, ut ego quinque horis, ille reliquis uteretur. Mihi fucceffus a&ionis filentium, finemque fuadebat. Temerarium eft enim fecundis non effe contentum. Ad hoc verebar, ne mox corporis vires iterato labore deficerent, quem difficilius eft repetere, quam jungere. Erat etiam periculum, ne reliqua aétio mea & frigus ut depofita, & tædium ut refumpta, pateretur. Ut enim faces ignem affidua concuffione cuftodiunt, dimissum aegerrime reparant: fic & dicentis calor, & audientis intentio continuatione servatur, intercapedine & quasi remissione languefcit : fed Baffus multis precibus, pene etiam lacrymis, obfecrabat, implerem meum tempus. Parui, utilitatemque ejus prætuli meae. Bene ceffit : inveni ita ere&tos animos Senatus : ita recentes, ut priore aétione incitati magis, quam fatiati viderentur. Succeffit mihi Lucius Albinus, tam apte, ut orationes nof

træ varietatem duarum, contextum unius habuisse credantur. Respondit Herennius Pollio. inftanter & graviter. Deinde Theophanes rurfus. Fecit enim hoc quoque ut caetera, impudentiffime, quod poft duos, & Confulares, & difertos, tempus fibi, & quidem laxius, vindicavit. Dixit in no&tem, atque etiam no&te, illatis lucernis. Poftero die egerunt pro Baffo Homulus, & Fronto, mirifice : quartum diem probationes occupaverunt. Cenfuit Bæbius Macer, Conful defignatus, lege repetundarum Baffum teneri. Cæpio Hifpo falva dignitate judices dandos : uterque re&te. Qui fieri poteft, inquit, cum tam diverfa cenfuerint? quia fcilicet & Macro legem intuenti, confentaneum fuit damnare eum, qui contra legem munera acceperat : & Cæpio cum putaret licere Senatui, ficut licet, & mitigare leges, & intendere, non fine ratione veniam dedit fa&to, vetito quidem, non tamen inufitato. Prævaluit fententia Caepionis. Quinimmo consurgenti ei ad cenfendum acclamatum eft, quod folet refidentibus. Ex quo potes aestimare, quanto confenfu fit exceptum, cum diceret, quod tam favorabile fuit, cum di&urus videretur. Sunt tamen ut in Senatu, ita in civitate, in duas partes hominum judicia divifa. Nam quibus fententia Caepionis placuit, fententiam Macri ut rigidam duramque reprehendunt : quibus Macri, illam alteram diffolutam, atque etiam incongruentem vocant. Negant enim congruens effe, retinere in Senatu, cui judices dederis. Fuit & tertia fententia: Valerius Paulinus affenfus Caepioni, hoc amplius cenfuit, referendum de Theophane cum legationem renunciaffet. Arguebatur enim multa in accufatione feciffe, quæ illa ipfa lege, qua Baffum accufaverat, tenerentur. Sed hanc fententiam Confules (quanquam maximae parti Senatus mire probabatur) non funt perfecuti. Paulinus tamen & juftitiæ famam & conftantiæ tulit. Miffo Senatu Baffus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus eft. Fecerat eum favorabilem renovata difcriminum vetus fama, notumque periculis nomen, & in procero corpore moefta & fqualida fene&tus. Habebis hanc interim epiftolam, ut τρόδρομον : expe&tabis orationem plenam, onuftamque expe&tabis diu. Neque enim leviter & curfim, ut de re tanta, retra&anda eft. Vale.

[graphic]

X. C. PLINIUS SABINO SUO S ,

Scrı B 1 s mihi, Sabinam, quæ nos reliquithaeredes, Modeftum fervum fuum nufguam liberum effe juffiffe : eidem tamen fic adfcripfiffe legatum, Modeffo, quem liberum effe juffi. Quaeris quid fentiam ? Contuli cum prudentibus. Convenit inter omnes nec libertatem deberi, quia non fit data: nec legatum, quia fervo fuo dederit. Sed mihi manifeftus error videtur : ideoque puto, nobis quafi fcripferit Sabina faciendum, quod ipfe fcripfiffe credidit. Confido accessurum te sententiae meae, cum religiosissime foleas cuftodire defun&torum voluntatem, quam bonis hæredibus intellexiffe pro jure eft. Neque enim minus apud nos honeftas, quam apud alios neceffitas valet. Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, fruatur legato, quasi omnia diligentiffime caverit. Cavit enim, quæ hæredes bene elegit. Vale.

[ocr errors]
[ocr errors]

Aupistise Valerium Licinianum in Sicilia profiteri ? Nondum te puto audiffe. Eft enim recens nuncius : Praetorius hic modo inter eloquentiffimos caufarum a&tores habebatur : nunc eo decidit, ut exul de Senatore, rhetor de oratore fieret. Itaque ipfe in præfatione dixit dolenter & graviter Quos tibi fortuna ludos facis ? Facis enim ex profeffòribus fenatores, ex senatoribus professores. Cui sententiae tantum bilis, tantum amaritudinis ineft, ut mihi videatur ideo profeffus, ut hoc diceret. Idem cum Graeco pallio amiétus intraffet (carent enim togæ jure, quibus aqua & igni interdi&tum eft) poftquam fe compofuit, circumfpexitque habitum fuum, Latine, inquit, declamaturus fum : dices, trìfiia & miferanda ; Dignum tamen illum, qui hæc ipfa ßudia ince/fi fcelere maculaverit ! Confeffus eft quidem inceftum : fed incertum, utrum quia verum erat, an quia graviora metuebat, fi negaffet. Fremebat enim Domitianus, æftuabatque ingenti invidia deftitutus.

« VorigeDoorgaan »