Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

men ut in Senatu, ita in civitate, in duas partes hominum judicia divifa. Nam quibus fententia Cæpionis placuit, fententiam Macri ut rigidam duramque reprehendunt: quibus Macri, illam alteram diffolutam, atque etiam incongruentem vocant. Negant enim congruens effe, retinere in Senatu, cui judices dederis. Fuit & tertia fententia: Valerius Paulinus affenfus Cæpioni, hoc amplius cenfuit, referendum de Theophane cum legationem renunciaffet. Arguebatur enim multa in accufatione feciffe, quæ illa ipfa lege, qua Baffum accufaverat, tenerentur. Sed hanc fententiam Confules (quanquam maximæ parti Senatus`mire probabatur) non funt perfecuti. Paulinus tamen & juftitiæ famam & conftantiæ tulit. Miffo Senatu Baffus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus eft. Fecerat eum favorabilem renovata difcriminum vetus fama, notumque periculis nomen, & in procero corpore moesta & fqualida fenectus. Habebis hanc interim epiftolam, ut πρόδρομον : expectabis orationem plenam, onuftamque expectabis diu. Neque enim leviter & curfim, ut de re tanta, retractanda eft. Vale.

X. C. PLINIUS SABINO SUO S,

SCRIBIS mihi, Sabinam, quæ nos reliquit hæ

redes, Modeftum fervum fuum nufquam liberum effe juffiffe: eidem tamen fic adfcripfiffe legatum, Modefto, quem liberum effe juffi. Quæris quid fentiam ? Contuli cum prudentibus. Convenit inter omnes nec libertatem deberi, quia non fit data: nec legatum, quia fervo fuo dederit. Sed mihi manifeftus error videtur : ideoque puto, nobis quafi fcripferit Sabina faciendum, quod ipfe fcripfiffe credidit. Confido acceffurum te fententiæ meæ, cum religiofiffime foleas cuftodire defunctorum voluntatem, quam bonis hæredibus intellexiffe pro jure est. Neque enim minus apud nos honeftas, quam apud alios neceffitas valet. Moretur ergo in libertate finentibus nobis, fruatur legato, quafi omnia diligentiffime caverit. Cavit enim, quæ hæredes bene elegit. Vale.

L3

XI. C. PLINIUS MINUTIANO CORNELIO

SUO S.

AUDISTINE Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? Nondum te puto audiffe. Eft enim recens nuncius: Prætorius hic modo inter eloquentiffimos caufarum actores habebatur: nunc eo decidit, ut exul de Senatore, rhetor de oratore fieret. Itaque ipfe in præfatione dixit dolenter & graviter Quos tibi fortuna ludos facis? Facis enim ex profefforibus fenatores, ex fenatoribus profeffores. Cui fententiæ tantum bilis, tantum amaritudinis ineft, ut mihi videatur ideo profeffus, ut hoc diceret. Idem cum Græco pallio amictus intraffet (carent enim togæ jure, quibus aqua & igni interdictum eft) poftquam fe compofuit, circumfpexitque habitum fuum, Latine, inquit, declamaturus fum: dices, triftia & miferanda; Dignum tamen illum, qui hæc ipfa ftudia incefti fcelere maculaverit! Confeffus eft quidem inceftum : fed incertum, utrum quia verum erat, an quia graviora metuebat, fi negaffet. Fremebat enim Domitianus, æftuabatque ingenti invidia deftitutus.

Nam cum Corneliam Vestalium Maximam defodere vivam concupiffet, ut qui illuftrari feculum fuum ejufmodi exemplo arbitraretur, Pontificis Maximi jure, feu potius immanitate tyranni, licentia Domini, reliquos Pontifices, non in regiam, fed in Albanam villam convocavit. Nec minore fcelere, quam quod ulcifci videbatur, abfentem inauditamque damnavit incefti, cum ipfe fratris filiam incesto non polluiffet folum, verum etiam occidiffet. Nam vidua abortu periit. Miffi ftatim Pontifices, qui defodiendam necandamque curarent. Illa nunc ad Vestam,

nunc ad cæteros deos manus tendens, multa, fed hoc frequentiffime clamitabat, Me Cafar inceftam putat: qua facra faciente, vicit, triumphavit. Blandiens hæc, an irridens, ex fiducia fui, an ex contemptu Principis dixerit, dubium eft: dixit donec ad fupplicium nefcio an innocens, certe tanquam nocens ducta eft. Quinetiam, cum in illud fubterraneum cubiculum demitteretur, hæfiffetque defcendenti stola, vertit se, ac recollegit. Cumque ei carnifex manum daret, averfata eft, & refiluit: fœdumque contactum, quafi plane à cafto puroque corpore novissima sanctitate rejecit: omnibusque nume

ris pudoris, πολλὴν πρόνοιαν είχεν ευσχήμως TEσεIV. Præterea Celer, eques Romanus, cui Cornelia objiciebatur, cum in comitio virgis cæderetur, in hac voce perftiterat, Quid feci? nihil feci. Ardebat ergo Domitianus & crudelitatis & iniquitatis infania. Arripit Licinianum, quod in agris fuis occultaffet Corneliæ libertatem. Ille ab iis, quibus erat curæ, præmonetur, fi comitium & virgas pati nollet, ad confeffionem confugeret, quafi ad veniam. Fecit. Locutus eft pro abfente Herennius Senecio tale quiddam, quale eft illud, neitaι Пárрonλ. Ait enim, ex advocato nuncius factus fum. Receffit Licinianus. Gratum hoc Domitiano, adeo quidem, ut gaudio proderetur, diceretque, Abfolvit nos Licinianus. Adjecit etiam, non effe verecundiæ ejus inftandum: ipfi vero permifit, fi qua poffet, ex rebus fuis raperet, antequam bona publicarentur, exiliumque molle, velut præmium dedit. Ex quo tamen poftea clementia Divi Nervæ tranflatus eft in Siciliam, ubi nunc profitetur, feque de fortuna præfationibus vindicat. Vi des, quam obfequenter paream tibi, qui non folum res urbanas, verum etiam peregrinas tam

« VorigeDoorgaan »