Pagina-afbeeldingen
PDF

Nam cum CorneliamVeftalium Maximam defodere vivam concupiffet, ut qui illuftrari feculum fuum ejufmodi exemplo arbitraretur, Pontificis Maximi jure, feu potius immanitate tyranni, licentia Domini, reliquos Pontifices, non in regiam, fed in Albanam villam convocavit. Nec minore fcelere, quam quod ulcifci videbatur, abfentem inauditamque damnavit incefti, cum ipfe fratris filiam incefto non polluiffet folum, verüm etiam occidiffet. Nam vidua abortu periit. Miffi ftatim Pontifices, qui defodiendam necandamque curarent. Illa nunc ad Veftam, nunc ad cæteros deos manus tendens, multa, sed hoc frequentissime clamitabat, Me Caesar incefiam putat : qua facra faciente, vicit, triumphavit. Blandiens hac, an irridens, ex fiducia fui, an ex contemptu Principis dixerit, dubium eft : dixit donec ad fupplicium nefcio an innocens, certe tanquam nocens duéta eft. Quinetiam, cum in illud fubterraneum cubiculum demitteretur, haeiffetque decendenti tola, vertit fe, ac recollegit. Cumque ei carnifex manum daret, averfata eft, & refiluit : foedumque contaétum, quafi plane à cato puroque corpore noviffima fanétitate rejecit : omnibufgue nume

[ocr errors]

ris pudoris, πολλήν τορόνααν έχεν ευσχήμως regeiv. Praeterea Celer, eques Romanus, cui Cornelia objiciebatur, cum in comitio virgis caederetur, in hac voce perftiterat, Quid feci ? nihil feci. Ardebat ergo Domitianus & crudelitatis & iniquitatis infania. Arripit Licinianum, quod in agris fuis occultaffet Corneliae libertatem. Ille ab iis, quibus erat curae, præmonetur, fi comitium & virgas pati nollet, ad confeffionem confugeret, quafi ad veniam. Fecit. Locutus eft pro abfente Herennius Senecio tale quiddam, quale eft illud, wei-ra IIâtpowλ©•. Ait enim, ex advocato nuncius faćtus fum. Receflit Licinianus. Gratum hoc Domitiano, adeo quidem, ut gaudio proderetur, diceretque, Abfolvit nos Licinianus. Adjecit etiam, non effe verecundiæ ejus in

ftandum : ipfi vero permifit, fi qua poffet, ex

rebus fuis raperet, antequam bona publicarentur, exiliumque molle, velut præmium dedit. Ex quo tamen poftea clementia Divi Nervæ tranflatus eft in Siciliam, ubi nunc profitetur, feque de fortuna præfationibus vindicat. Vides, quam obfequenter paream tibi, qui non folum res urbanas, verum etiam peregrinas tam fedulo fcribo, ut altius repetam. Et fane putabam te, quia tum abfuifti, nihil aliud de Liciniano audiffe, quam relegatum ob inceftum. Summam enim rerum nunciat fama, non ordinem. Mereor, ut viciffim quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur (folent enim notabilia quædam incidere) perfcribas. Denique quicquid voles : dummodo non minus longa epiftola nuncies. Ego non paginas tantum, fed etiam verfus fyllabafque numerabo. Vale.

XI I. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

Amas Egnatium Marcellinum, atque etiam mihi faepe commendas: amabis magis, commendabifque, fi cognoveris recens ejus faétum. Cum in provinciam Quaeftor exiffet, fcribamque, qui forte obtigerat, ante legitimum falarii tempus amififfet, quod acceperat fcribæ daturus, intellexit, & ftatuit fubfidere apud fe non oportere. Itaque reverfus, Cæfarem, deinde, Cæfare auétore fenatum confuluit, quid fieri de falario vellet. Parva quæftio, fed tamen quaeftio. Haeredes fcribae fibi, præfe&ti aerarii populo vindicabant. Aéta caufa eft, dixit hæredum advocatus, deinde populi : uterque per• commode. Cæcilius Strabo ærario cenfuit inferendum : Bæbius Macer hæredibus dandum. Obtinuit Strabo. Tu lauda Marcellinum, ut ego ftatim feci. Quamvis enim abunde fufficiat illi, quod eft & à Principe & à Senatu probatus, gaudebit tamen teftimonio tuo. Omnes enim, qui gloria famaque ducuntur, mirum in modum affenfio & laus à minoribus etiam profe&ta dele&tat. Te vero Marcellinus ita reveretur, ut judicio tuo plurimum tribuat. Accedit his, quod fi cognoverit fa&tum fuum ifto usque penetrasse, necesse est laudis suae spatio & curfu & peregrinatione lætetur. Etenim nefcio quo paéto vel magis homines juvat gloria lata, quam magna. Vale.

XIII. C. PLINIUS TACITO SUO S.

Salvum te in urbem veniffe gaudeo, venifti autem fiquando alias, nunc maxime mihi defideratus. Ipfe pauculis adhuc diebus in Thufculano commorabor, ut opufculum, quod eft in manibus, abfolvam. Vereor enim, ne fi hanc intentionem jam in finem laxavero, ægre refumam: interim, ne quid feftinationi meæ pereat, quod fum praefens petiturus, hac quafi praecurforia epiftola rogo, fed prius accipe caufas rogandi, deinde ipfum, quod peto. Proxime cum in patria mea fui, venit ad me falutandum municipis mei filius prætextatus. Huic ego, Studes ? inquam. Refpondit, Etiam. Ubi ? Mediolani. Cur non hfc ? & pater ejus ? (erat enim una, atque etiam ipfe adduxerat puerum) quia mullos hîc præceptores habemus. ®uare mullos ? Nam vehementer intererat vefira, qui patres e/?is (& opportune complures patres audiebant) liberos vg/?ros hîc potiffimum difcere. Ubi enim aut jucundius morarentur, quam in. patria ? aut pudicius continerentur, quam fub oculis parentum ? aut minore fumptu, quam domi ? Quantulum eft ergo collata pecunia conducere praeceptores ? quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea, quæ peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) impenditis, adjicere mercedibus ? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus fum pro Republ. noftra, quafi pro filia vel parente tertiam par- . tem ejus, quod conferre vobis placebit, dare. Totum etiam pollicerer, nifi timerem, ne hoc

« VorigeDoorgaan »