Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fedulo fcribo, ut altius repetam. Et fane putabam te, quia tum abfuifti, nihil aliud de Liciniano audiffe, quam relegatum ob incestum. Summam enim rerum nunciat fama, non ordinem. Mereor, ut viciffim quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur (folent enim notabilia quædam incidere) perfcribas. Denique quicquid voles: dummodo non minus longa epiftola nuncies. Ego non paginas tantum, fed etiam verfus fyllabafque numerabo. Vale.

XII. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

AMAS Egnatium Marcellinum, atque etiam

mihi fæpe commendas: amabis magis, commendabifque, fi cognoveris recens ejus factum. Cum in provinciam Quaeftor exiffet, fcribamque, qui forte obtigerat, ante legitimum falarii tempus amififfet, quod acceperat fcribæ daturus, intellexit, & ftatuit fubfidere apud fe non oportere. Itaque reverfus, Cæfarem, deinde, Cæfare auctore fenatum confuluit, quid fieri de falario vellet. Parva quæftio, fed tamen quæftio. Hæredes fcribæ fibi, præfecti ærarii populo vindicabant. Acta caufa eft, dixit hæ

redum advocatus, deinde populi: uterque per→ commode. Cæcilius Strabo ærario censuit inferendum: Bæbius Macer hæredibus dandum. Obtinuit Strabo. Tu lauda Marcellinum, ut ego ftatim feci. Quamvis enim abunde fufficiat illi, quod eft & à Principe & à Senatu probatus, gaudebit tamen teftimonio tuo. Omnes enim, qui gloria famaque ducuntur, mirum in modum affenfio & laus à minoribus etiam profecta delectat. Te vero Marcellinus ita reveretur, ut judicio tuo plurimum tribuat. Accedit his, quod fi cognoverit factum fuum ifto ufque penetraffe, neceffe eft laudis fuæ fpatio & curfu & peregrinatione lætetur. Etenim nefcio quo pacto vel magis homines juvat gloria lata, quam magna. Vale.

XIII. C. PLINIUS TACITO SUO S.

SALVUM te in urbem veniffe gaudeo, venisti autem fiquando alias, nunc maxime mihi defideratus. Ipfe pauculis adhuc diebus in Thusculano commorabor, ut opufculum, quod est in manibus, abfolvam. Vereor enim, ne fi hanc intentionem jam in finem laxavero, ægre

refumam: interim, ne quid feftinationi meæ pereat, quod fum præfens petiturus, hac quafi præcurforia epistola rogo, fed prius accipe caufas rogandi, deinde ipfum, quod peto. Proxime cum in patria mea fui, venit ad me falutandum municipis mei filius prætextatus. Huic ego, Studes? inquam. Refpondit, Etiam. Ubi? Mediolani. Cur non hic? & pater ejus? (erat enim una, atque etiam ipse adduxerat puerum) quia nullos hic præceptores habemus. Quare nullos? Nam vehementer intererat veftra, qui patres eftis (& opportune complures patres audiebant) liberos veftros hic potiffimum difcere, Ubi enim aut jucundius morarentur, quam in patria? aut pudicius continerentur, quam fub oculis parentum? aut minore fumptu, quam domi? Quantulum eft ergo collata pecunia conducere præceptores? quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea, quæ peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) impenditis, adjicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus fum pro Republ. noftra, quafi pro filia vel parente tertiam par- . tem ejus, quod conferre vobis placebit, dare. Totum etiam pollicerer, nifi timerem, ne hoc

munus meum quandoque ambitu corrumperetur: ut accidere multis in locis video, in quibus præceptores publice conducuntur. Huic vitio uno remedio occurri poteft, fi parentibus folis jus conducendi relinquatur, iifdemque religio recte judicandi neceffitate collationis addatur. Nam qui fortaffe de alieno negligentes, certe de fuo diligentes erunt: dabuntque operam, ne eam à me pecuniam non nifi dignus accipiat, fi accepturus & ab ipfis erit. Proinde confentite, confpirate, majoremque animum ex meo fumite, qui cupio effe quamplurimum, quod debeam conferre. Nihil honeftius præftare liberis veftris, nihil gratius patriæ poteftis. Edoceantur hîc, qui hîc nafcuntur, ftatimque ab infantia natale folum amare, frequentare confuefcant: atque utinam tam claros præceptores inducatis, ut à finitimis oppidis ftudia hinc petantur, utque nunc liberi veftri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant ! Hæc putavi altius, & quafi à fonte repetenda: quo magis fcires, quam gratum mihi foret, fi fufciperes, quod injungo. Injungo autem, & pro rei magnitudine rogo, ut ex copia ftudiorum, quæ ad te ex admira

tione ingenii tui convenit, circumfpicias præceptores, quos folicitare poffimus: fub ea tamen conditione, ne cui fidem meam obftringam. Omnia enim libera parentibus fervo. Illi judicent, illi eligant: ego mihi curam tantum, & impendium vindico. Proinde, fi quis fuerit repertus, qui ingenio fuo fidat, eat illuc ea lege, ut hinc nihil aliud certum, quam fiduciam fuam ferat. Vale.

XIV. C. PLINIUS PATERNO SUO S.

Tu fortaffe orationem, ut foles, & flagitas, &

expectas: at ego quafi ex aliqua peregrina delicataque merce, lufus meos tibi prodo. Accipies cum hac epiftola hendecafyllabos noftros: quibus nos in vehiculo, in balineo, inter cœnam oblectamus otium temporis. His jocamur, ludimus, amamus, dolemus, querimur, irascimur: defcribimus aliquid modo preffius, modo elatius: atque ipfa varietate tentamus efficere, ut alia aliis, quædam fortaffe omnibus placeant. Ex quibus tamen, fi nonnulla tibi paulo petulantiora videbuntur, erit eruditionis tuæ cogitare fummos illos & graviffimos viros, qui talia

« VorigeDoorgaan »